|
|
Pseudolus
2.1
|
|
|
|
|
|
Psevdolvs
|
|
Pro
Iuppiter, ut mihi, quidquid ago, lepide omnia prospereque
eveniunt:
|
575
|
neque
quod dubitem neque quod timeam, meo in pectore conditumst
consilium.
|
|
nam
ea stultitiast, facinus magnum timido cordi credere; nam omnes
|
|
res
perinde sunt
|
5
|
ut
agas, ut eas magni facias; nam ego in meo pectore prius *
|
|
ita
paravi copias,
|
580
|
duplicis
triplicis dolos perfidias, ut, ubiquomque hostibus congrediar
|
|
(maiorum
meum fretus virtute dicam,
|
|
mea
industria et malitia fraudulenta),
|
10
|
facile
ut vincam, facile ut spoliem meos perduellis meis perfidiis.
|
|
nunc
inimicum ego hunc communem meum atque vostrorum omnium,
|
585
|
Ballionem,
exballistabo lepide: date operam modo;
|
12a
585a
|
[hoc
ego oppidum admoenire, ut hodie capiatur, volo.]
|
|
atque
huc meas legiones adducam; si expugno
|
13a
586a
|
(facilem
hanc rem meis civibus faciam),
|
|
post
ad oppidum hoc vetus continuo meum exercitum protinus obducam:
|
15
|
inde
me et simul participes omnis meos praeda onerabo atque opplebo,
|
|
metum
et fugam perduellibus meis me ut sciant natum.
|
590
|
eo
sum genere gnatus: magna me facinora decet efficere,
|
|
quae
post mihi clara et diu clueant.
|
|
sed
hunc quem video? quis hic est qui oculis meis obviam ignobilis
obicitur?
|
20
|
lubet
scire quid hic veniat cum machaera et huic, quam rem agat, hinc
dabo insidias.
|
|