Pseudolus 2.4


Calidorvs


Dulcia atque amara apud te sum elocutus omnia:

695

scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam.


Charinvs


Commemini omnia: id tu modo, me quid vis facere, fac sciam.

3a 696a

[ Cal. Quom haec tibi alia sum elocutus, vix rem scis de symbolo.


Char.

696b

Omnia, inquam. tu modo quid me facere vis fac ut sciam.]


Cal.


Pseudolus mi ita imperavit, ut aliquem hominem strenuom

5

benevolentem adducerem ad se. Char. Servas imperium probe;


nam et amicum et benevolentem ducis. sed istic Pseudolus

700

novos mihist. Cal. Nimium est mortalis graphicus, heuretes mihi est.


is mihi haec sese ecfecturum dixit quae dixi tibi.


Ps.


Magnufice hominem compellabo. Cal. Quoia vox resonat? Ps. Io,

10

io te te, turanne, te te ego, qui imperitas Pseudolo,


quaero, quoi ter trina triplicia, tribus modis tria gaudia,

705

artibus tribus tris demeritas dem laetitias, de tribus

12a 705a

fraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam;


in libello hoc obsignato ad te attuli pauxillulo.


Cal.


Illic homost. Char. Vt paratragoedat carnufex. Ps. Confer gradum

15

contra pariter, porge audacter ad salutem bracchium.


Cal.


Dic utrum Spemne an Salutem te salutem, Pseudole?


Ps.

710

Immo utrumque. Char. Vtrumque, salve. sed quid actumst? Ps. Quid times?


Cal.


Attuli hunc. Ps. Quid, attulisti? Cal. Adduxi volui dicere.


Ps.


Quis istic est? Cal. Charinus. Ps. Euge. iam charin toutôi poiou.

20

Char.


Quin tu si quid opust, mi audacter imperas? Ps. Tam gratiast.


bene sit tibi, Charine. nolo tibi molestos esse nos.


Ch.

715

Vos molestos mihi? molestumst mi id quidem. P. Tum igitur mane.


Cal.


Quid istuc est? Ps. Epistulam modo hanc intercepi et sumbolum.


Cal.


Sumbolum? quem sumbolum? Ps. Qui a milite allatust modo.

25

eius servos qui hunc ferebat cum quinque argenti minis,


tuam qui amicam hinc arcessebat, ei os sublevi modo.


Cal.

720

Quo modo? Ps. Horum causa haec agitur spectatorum fabula:


hi sciunt, qui hic adfuerunt; vobis post narravero.


Cal.


Quid nunc agimus? Ps. Liberam hodie tuam amicam amplexabere.

30

Cal.


Egone? Ps. Tu istic ipsus, inquam, si quidem hoc vivet caput;


si modo mihi hominem invenietis propere. Char. Qua facie? Ps. Malum,

725

callidum, doctum, qui quando principium prehenderit,


porro sua virtute teneat quid se facere oporteat;


atque qui hic non visitatus saepe sit. Char. Si servos est,

35

numquid refert? Ps. Immo multo mavolo quam liberum.


Char.


Posse opinor me dare hominem tibi malum et doctum domo,

730

qui a patre advenit Carysto nec dum exiit ex aedibus


quoquam neque Athenas advenit umquam ante hesternum diem.


Ps.


Bene iuvas. sed quinque inventis opus est argenti minis

40

mutuis, quas hodie reddam: nam huius mihi debet pater.


Char.


Ego dabo, ne quaere aliunde. Ps. O hominem opportunum mihi.

735

etiam opust chlamyde et machaera et petaso. Char. Possum a me dare.


Ps.


Di immortales, non Charinus mihi hic quidem, sed Copiast.


sed istic servos, ex Carysto qui hic adest, ecquid sapit?

45

Char.


Hircum ab alis. Ps. Manuleatam tunicam habere hominem addecet.


ecquid is homo habet aceti in pectore? Char. Atque acidissumi.


Ps.

740

Quid, si opus sit ut dulce promat indidem, ecquid habet? Ch. Rogas?


murrinam, passum, defrutum, mellam, mel quoivismodi;


quin in corde instruere quondam coepit pantopolium.

50

Ps.


Eugepae, lepide, Charine, meo me ludo lamberas.


sed quid nomen esse dicam ego isti servo? Char. Simiae.


Ps.

745

Scitne in re advorsa vorsari? Char. Turbo non aeque citust.


Ps.


Ecquid argutust? Char. Malorum facinorum saepissime.


Ps.


Quid cum manifesto tenetur? Char. Anguillast, elabitur.

55

Ps.


Ecquid is homo scitust? Char. Plebi scitum non est scitius.


Ps.


Probus homo est, ut praedicare te audio. Char. Immo si scias,

750

ubi te aspexerit, narrabit ultro quid sese velis.


sed quid es acturus? Ps. Dicam. ubi hominem exornavero,


subditivom fieri ego illum militis servom volo;

60

sumbolum hunc ferat lenoni cum quinque argenti minis,


mulierem ab lenone abducat: em tibi omnem fabulam.

755

ceterum quo quicque pacto faciat, ipsi dixero.


Cal.


Quid nunc igitur stamus? Ps. Hominem cum ornamentis omnibus


exornatum adducite ad me iam ad trapezitam Aeschinum.

65

sed properate. Cal. Prius illi erimus quam tu.-- Ps. Abite ergo ocius.


quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit,

760

nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc perviumst:


omnes ordine sub signis ducam legiones meas,


avi sinistra, auspicio liquido atque ex <mea> sententia;

70

confidentia est inimicos meos me posse perdere.


nunc ibo ad forum atque onerabo meis praeceptis Simiam,

765

quid agat, ne quid titubet, docte ut hanc ferat fallaciam.


iam ego hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium.