|
|
Pseudolus
3.2
|
|
|
|
|
|
Ballio
|
790
|
Forum
coquinum qui vocant, stulte vocant,
|
|
nam
non coquinum est, verum furinum est forum.
|
|
nam
ego si iuratus peiorem hominem quaererem
|
|
coquom,
non potui, quam hunc quem duco, ducere,
|
5
|
multiloquom
gloriosum insulsum inutilem.
|
795
|
quin
ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit,
|
|
ut
esset hic qui mortuis cenam coquat;
|
|
nam
hic solus illis coquere quod placeat potest.
|
|
Cocvs
|
|
Si
me arbitrabare isto pacto, ut praedicas,
|
10
|
cur
conducebas? Bal. Inopia: alius non erat.
|
800
|
sed
cur sedebas in foro, si eras coquos,
|
|
tu
solus praeter alios? Coc. Ego dicam tibi:
|
|
hominum
vitio ego sum factus improbior coquos,
|
|
non
meopte ingenio. Bal. Qua istuc ratione? Coc. Eloquar.
|
15
|
quia
enim, cum extemplo veniunt conductum coquom,
|
805
|
nemo
illum quaerit qui optimus et carissimust:
|
|
illum
conducunt potius qui vilissimust.
|
|
hoc
ego fui hodie solus obsessor fori.
|
|
illi
drachmissent miseri: me nemo potest
|
20
|
minoris
quisquam nummo ut surgam subigere.
|
810
|
non
ego item cenam condio ut alii coqui,
|
|
qui
mihi condita prata in patinis proferunt,
|
|
boves
qui convivas faciunt herbasque oggerunt,
|
|
eas
herbas herbis aliis porro condiunt:
|
25
|
indunt
coriandrum, feniculum, alium, atrum holus,
|
815
|
apponunt
rumicem, brassicam, betam, blitum,
|
|
eo
laserpici libram pondo diluont,
|
|
teritur
sinapis scelera, quae illis qui terunt
|
|
prius
quam triverunt oculi ut extillent facit.
|
30
|
ei
homines cenas ubi coquont, cum condiunt,
|
820
|
non
condimentis condiunt, sed strigibus,
|
|
vivis
convivis intestina quae exedint.
|
|
hoc
hic quidem homines tam brevem vitam colunt,
|
|
quom
hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt,
|
35
|
formidulosas
dictu, non essu modo.
|
825
|
quas
herbas pecudes non edunt, homines edunt.
|
|
Bal.
|
|
Quid
tu? divinis condimentis utere,
|
|
qui
prorogare vitam possis hominibus,
|
|
qui
ea culpes condimenta? Coc. Audacter dicito;
|
40
|
nam
vel ducenos annos poterunt vivere
|
830
|
meas
qui essitabunt escas quas condivero.
|
|
nam
ego cocilendrum quando in patinas indidi
|
|
aut
cepolendrum aut maccidem aut secaptidem,
|
|
eaepse
sese [patinae] fervefaciunt ilico.
|
45
|
haec
ad Neptuni pecudes condimenta sunt:
|
835
|
terrestris
pecudes cicimalindro condio,
|
|
hapalocopide
aut cataractria. Bal. At te Iuppiter
|
|
dique
omnes perdant cum condimentis tuis
|
|
cumque
tuis istis omnibus mendaciis.
|
50
|
Coc.
|
|
Sine
sis loqui me. Bal. Loquere, atque i in malam crucem.
|
|
Coc.
|
840
|
Vbi
omnes patinae fervont, omnis aperio:
|
|
is
odos dimissis manibus in caelum volat.
|
|
Bal.
|
|
Odos
dimissis manibus? Coc. Peccavi insciens.
|
|
Bal.
|
|
Quidum?
Coc. Dimissis pedibus volui dicere.
|
55
|
eum
odorem cenat Iuppiter cottidie.
|
|
Bal.
|
845
|
Si
nusquam is coctum, quidnam cenat Iuppiter?
|
|
Coc.
|
|
It
incenatus cubitum. Bal. I in malam crucem.
|
|
istacine
causa tibi hodie nummum dabo?
|
|
Coc.
|
|
Fateor
equidem esse me coquom carissumum;
|
60
|
verum
pro pretio facio ut opera appareat
|
850
|
mea
quo conductus venio. Bal. Ad furandum quidem.
|
|
Coc.
|
|
An
tu invenire postulas quemquam coquom
|
|
nisi
miluinis aut aquilinis ungulis?
|
|
Bal.
|
|
An
tu coquinatum te ire quoquam postulas,
|
65
|
quin
ibi constrictis ungulis cenam coquas?
|
855
|
nunc
adeo tu, qui meus es, iam edico tibi,
|
|
ut
nostra properes amoliri omnia,
|
|
tum
ut huius oculos in oculis habeas tuis:
|
|
quoquo
hic spectabit, eo tu spectato simul;
|
70
|
si
quo hic gradietur, pariter progredimino;
|
860
|
manum
si protollet, pariter proferto manum:
|
|
suom
si quid sumet, id tu sinito sumere;
|
|
si
nostrum sumet, tu teneto altrinsecus.
|
|
si
iste ibit, ito, stabit, astato simul;
|
75
|
si
conquiniscet istic, conquiniscito.
|
865
|
item
his discipulis privos custodes dabo.
|
|
Coc.
|
|
Habe
modo bonum animum. Bal. Quaeso, qui possum, doce,
|
|
bonum
animum habere qui te ad me adducam domum?
|
|
Coc.
|
|
Quia
sorbitione faciam ego hodie te mea,
|
80
|
item
ut Medea Peliam concoxit senem,
|
870
|
quem
medicamento et suis venenis dicitur
|
|
fecisse
rursus ex sene adulescentulum,
|
|
item
ego te faciam. Bal. Eho, an etiam es veneficus?
|
|
Coc.
|
|
Immo
edepol vero hominum servator. Bal. Ehem,
|
85
875
|
quanti
istuc unum me coquinare perdoces?
|
|
Coc.
|
|
Quid?
Bal. Vt te servem, ne quid surripias mihi.
|
|
Coc.
|
|
Si
credis, nummo; si non, ne mina quidem.
|
|
sed
utrum tu amicis hodie an inimicis tuis
|
|
daturu's
cenam? Bal. Pol ego amicis scilicet.
|
90
|
Coc.
|
880
|
Quin
tuos inimicos potius quam amicos vocas?
|
|
nam
ego ita convivis cenam conditam dabo
|
|
hodie
atque ita suavi suavitate condiam:
|
|
ut
quisque quicque conditum gustaverit,
|
|
ipsus
sibi faciam ut digitos praerodat suos.
|
95
|
Bal.
|
885
|
Quaeso
hercle, prius quam quoiquam convivae dabis,
|
|
gustato
tute prius et discipulis dato,
|
|
ut
praerodatis vostras furtificas manus.
|
|
Coc.
|
|
Fortasse
haec tu nunc mihi non credis quae loquor.
|
|
Bal.
|
|
Molestus
ne sis, nimium [iam] tinnis; non taces?
|
100
890
|
em
illic ego habito. intro abi et cenam coque.
|
|
propera.
Pver Quin tu is accubitum, et convivas cedo,
|
|
corrumpitur
iam cena.-- Bal. Em, subolem sis vide:
|
|
iam
hic quoque scelestus est, coqui sublingulo.
|
|
profecto
quid nunc primum caveam nescio,
|
105
895
|
ita
in aedibus sunt fures, praedo in proxumo est.
|
|
nam
mi hic vicinus apud forum paulo prius,
|
|
pater
Calidori, opere edixit maxumo,
|
|
ut
mihi caverem a Pseudolo servo suo,
|
|
ne
fidem ei haberem. nam eum circum ire in hunc diem,
|
110
900
|
ut
me, si posset, muliere intervorteret;
|
|
eum
promisisse firmiter dixit sibi,
|
|
sese
abducturum a me dolis Phoenicium.
|
|
nunc
ibo intro atque edicam familiaribus,
|
|
profecto
ne quis quicquam credat Pseudolo.--
|
|