|
|
Pseudolus
4.2
|
|
|
|
|
|
Ballio
|
|
Minus
malum hunc hominem esse opinor quam esse censebam coquom,
|
|
nam
nihil etiam dum harpagavit praeter cyathum et cantharum.
|
|
Ps.
|
|
Heus
tu, nunc occasio est et tempus. Sim. Tecum sentio.
|
|
Ps.
|
|
Ingredere
in viam dolose: ego hic in insidiis ero.
|
5
|
Sim.
|
960
|
Habui
numerum sedulo: hoc est sextum a porta proxumum
|
|
angiportum,
in id angiportum me devorti iusserat;
|
|
quotumas
aedis dixerit, id ego admodum incerto scio.
|
|
Bal.
|
|
Quis
hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem quaeritat?
|
|
peregrina
facies videtur hominis atque ignobilis.
|
10
|
Sim.
|
965
|
Sed
eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero certius.
|
|
Bal.
|
|
Ad
me adit recta. unde ego hominem hunc esse dicam gentium?
|
|
Sim.
|
|
Heus
tu, qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo.
|
|
Bal.
|
|
Eho,
an non prius salutas? Sim. Nulla est mihi salus dataria.
|
|
B.
|
970
|
Nam
pol hinc tantumdem accipies. Ps. Iam inde a principio
probe.
|
15
|
Sim.
|
|
Ecquem
in angiporto hoc hominem tu novisti? te rogo.
|
|
Bal.
|
|
Egomet
me. Sim. Pauci istuc faciunt homines quod tu praedicas,
|
|
nam
in foro vix decumus quisque est qui ipsus sese noverit.
|
|
Ps.
|
|
Salvos
sum, iam philosophatur. Sim. Hominem ego hic quaero malum,
|
975
|
legirupam,
impurum, peiurum atque impium. Bal. Me quaeritat,
|
20
|
nam
illa mea sunt cognomenta; nomen si memoret modo.
|
|
quid
est ei homini nomen? Sim. Leno Ballio. Bal. Scivin
ego?
|
|
ipse
ego is sum, adulescens, quem tu quaeris. Sim. Tune es
Ballio?
|
|
Bal.
|
980
|
Ego
enim vero is sum. Sim. Vt vestitu's, es perfossor parietum.
|
|
Bal.
|
|
Credo,
in tenebris, conspicatus si sis me, apstineas manum.
|
25
|
Sim.
|
|
Erus
meus tibi me salutem multam voluit dicere.
|
|
hanc
epistulam accipe a me, hanc me tibi iussit dare.
|
|
Bal.
|
|
Quis
is homost qui iussit? Ps. Perii, nunc homo in medio lutost;
|
985
|
nomen
nescit, haeret haec res. Bal. Quem hanc misisse ad me
autumas?
|
|
Sim.
|
|
Nosce
imaginem: tute eius nomen memorato mihi,
|
30
|
ut
sciam te Ballionem esse ipsum. Bal. Cedo mi epistulam.
|
|
Sim.
|
|
Accipe
et cognosce signum. Bal. Oh, Polymachaeroplagides
|
|
purus
putus est ipsus. novi. heus, Polymachaeroplagides
|
990
|
nomen
est. Sim. Scio iam me recte tibi dedisse epistulam,
|
|
postquam
Polymachaeroplagidem elocutus nomen es.
|
35
|
Bal.
|
|
Quid
agit is? Sim. Quod homo edepol fortis atque bellator
probus.
|
|
sed
propera hanc pellegere quaeso epistulam (ita negotium est),
|
|
atque
accipere argentum actutum mulieremque emittere.
|
995
|
nam
necessest hodie Sicyoni me esse aut cras mortem exsequi,
|
|
ita
erus meus est imperiosus. Bal. Novi, notis praedicas.
|
40
|
Sim.
|
|
Propera
pellegere epistulam ergo. Bal. Id ago, si taceas modo.
|
|
miles
lenoni Ballioni epistulam
|
|
conscriptam
mittit Polymachaeroplagides,
|
1000
|
imagine
obsignatam quae inter nos duo
|
|
convenit
olim.' sumbolust in epistula.
|
45
|
[video,
et cognosco signum. sed in epistula
|
|
nullam
salutem mittere scriptam solet?
|
|
Sim.
|
|
Ita
militaris disciplinast, Ballio:
|
1005
|
manu
salutem mittunt benevolentibus;
|
|
eadem
malam rem mittunt malevolentibus.
|
50
|
sed,
ut occepisti, perge opera experirier
|
|
quid
epistula ista narret. Bal. Ausculta modo.]
|
|
'Harpax
calator meus est, ad te qui venit--'
|
1010
|
tun
es is Harpax? Sim. Ego sum, atque ipse harpax quidem.
|
|
Bal.
|
|
'Qui
epistulam istam fert; ab eo argentum accipi,
|
55
|
cum
eo simitu mulierem mitti volo.
|
|
salutem
scriptam dignum est dignis mittere:
|
|
te
si arbitrarem dignum, misissem tibi.'
|
|
Sim.
|
1015
|
Quid
nunc? Bal. Argentum des, abducas mulierem.
|
|
Sim.
|
|
Vter
remoratur? Bal. Quin sequere ergo intro.-- Sim.
Sequor.--
|
|