|
|
Pseudolus
4.3
|
|
|
|
|
|
Ps.
|
|
Peiorem
ego hominem magisque vorsute malum
|
|
numquam
edepol quemquam vidi, quam hic est Simia;
|
|
nimisque
ego illum hominem metuo et formido male,
|
1020
|
ne
malus item erga me sit ut erga illum fuit,
|
5
|
ne
in re secunda nunc mi obvertat cornua,
|
|
si
occasionem capsit qui sit <mihi> malus;
|
|
atque
edepol equidem nolo, nam illi bene volo.
|
1025
|
nunc
in metu sum maximo, triplici modo:
|
|
primum
omnium iam hunc comparem metuo meum,
|
10
|
ne
deserat med atque ad hostis transeat;
|
|
metuo
autem, ne erus redeat etiam dum a foro,
|
|
ne
capta praeda capti praedones fuant.
|
1030
|
quom
haec metuo, metuo ne ille huc Harpax advenat
|
|
prius
quam hinc hic Harpax abierit cum muliere.
|
15
|
perii
hercle, nimium tarde egrediuntur foras.
|
|
cor
conligatis vasis expectat meum,
|
1035
|
si
non educat mulierem secum simul,
|
|
ut
exulatum ex pectore aufugiat meo.
|
|
victor
sum, vici cautos custodes meos.
|
|