|
|
Pseudolus
5.1
|
|
|
|
|
|
Psevdolvs
|
|
Quid
hoc? sicine hoc fit, pedes? statin an non?
|
|
an
id voltis, ut me hinc iacentem aliquis tollat?
|
|
nam
hercle si cecidero, vestrum erit flagitium.
|
|
pergitin
pergere? ah, serviendum mihi
|
5
1250
|
hodie
est; magnum hoc vitium vino est:
|
|
pedes
captat primum, luctator dolosust.
|
|
profecto
edepol ego nunc probe habeo madulsam:
|
|
ita
victu excurato, ita magnis munditiis <et> dis dignis,
|
|
itaque
in loco festivo sumus festive accepti.
|
10
1255
|
quid
opust me multas agere ambages? hoc
|
|
est
homini quam ob rem vitam amet,
|
|
hic
omnes voluptates, in hoc omnes venustates sunt:
|
|
deis
proximum esse arbitror.
|
|
nam
ubi amans complexust amantem, ubi ad labra labella adiungit,
|
15
1260
|
ubi
alter alterum bilingui manifesto inter se prehendunt,
|
|
ubi
mammam mammicula opprimit aut, si lubet, corpora conduplicantur,
|
|
manu
candida cantharum dulciferum propinat amicissima amico:
|
|
ibi
iam neque esse alium alii odiosum
|
|
nec
molestum nec sermonibus morologis uti,
|
20
1265
|
unguenta
atque odores, lemniscos, corollas
|
|
dari
dapsiles, non enim parce promi
|
|
(victum
ceterum ne quis me roget):
|
|
hoc
ego modo atque erus minor hunc diem sumpsimus prothyme,
|
1270
|
postquam
opus meum omne ut volui perpetravi hostibus fugatis.
|
25
|
illos
accubantis, potantis, amantis
|
|
cum
scortis reliqui, et meum scortum ibidem,
|
26a
1272a
|
suo
cordi atque animo opsequentes. sed postquam
|
|
exurrexi,
orant med ut saltem.
|
|
ad
hunc me modum intuli illis satis facete,
|
28a
1274a
|
nimis
ex discipulina, quippe ego qui
|
1275
|
probe
Ionica perdidici. sed palliolatim amictus
|
29a
1275a
|
sic
haec incessi ludibundus.
|
30
|
plaudunt
<et> 'parum' clamitant mi, ut revertar.
|
|
occepi
denuo, hoc modo: nolui
|
31a
1277a
|
idem;
amicae dabam me meae,
|
|
ut
me amaret: ubi circumvortor, cado:
|
32a
1278a
|
id
fuit naenia ludo.
|
|
itaque
dum enitor, prox, iam paene inquinavi pallium.
|
1280
|
nimiae
tum voluptati edepol
|
34a
1280a
|
fui
ob casum. datur cantharus: bibi.
|
35
|
commuto
ilico pallium, illud posivi;
|
|
inde
huc exii, crapulam dum amoverem.
|
|
nunc
ab ero ad erum meum maiorem venio foedus commemoratum.
|
|
aperite,
aperite, heus, Simoni me adesse aliquis nuntiate.
|
|