|
|
Pseudolus
5.2
|
|
|
|
|
|
Simo
|
1285
|
Vox
viri pessumi me exciet foras.
|
|
sed
quid hoc? quo modo? quid video ego?
|
|
Ps.
|
|
Cum
corona ebrium Pseudolum tuom.
|
|
Sim.
|
|
Libere
hercle hoc quidem. sed vide statum.
|
5
|
num
mea gratia pertimescit magis?
|
1290
|
cogito,
saeviter blanditerne adloquar.
|
|
sed
me hoc votat vim facere nunc
|
|
quod
fero, si qua in hoc spes sitast mihi.
|
|
Ps.
|
|
Vir
malus viro optumo obviam it.
|
10
|
Sim.
|
|
Di
te ament, Pseudole. fu i in malam crucem.
|
|
Ps.
|
1295
|
Cur
ego adflictor? Sim. Quid tu, malum, in os igitur mi ebrius
inructas?
|
|
Ps.
|
|
Molliter
sic tene me, cave ne cadam:
|
|
non
vides me ut madide madeam?
|
|
Sim.
|
|
Quae
istaec audaciast, te sic interdius
|
15
|
cum
corolla ebrium incedere? Ps. Lubet.
|
|
Sim.
|
1300
|
Quid,
lubet? pergin ructare in os mihi?
|
|
Ps.
|
|
Suavis
ructus mihi est. sic sine, Simo.
|
|
Sim.
|
|
Credo
equidem potesse te, scelus,
|
|
Massici
montis uberrumos quattuor
|
20
|
fructus
ebibere in hora una. Ps. Hiberna addito.
|
|
Sim.
|
1305
|
Hau
male mones, sed dic tamen,
|
|
unde
onustam celocem agere te praedicem?
|
|
Ps.
|
|
Cum
tuo filio perpotavi modo.
|
|
sed,
Simo, ut probe tactus Ballio est!
|
25
|
quae
tibi dixi, ut effecta reddidi!
|
|
Sim.
|
1310
|
Pessumu's
homo. Ps. Mulier haec facit.
|
|
cum
tuo filio libera accubat.
|
|
Sim.
|
|
Omnia,
ut quicque egisti, ordine scio.
|
|
Ps.
|
|
Quid
ergo dubitas dare mi argentum? Sim. Ius petis, fateor.
tene.
|
30
|
Ps.
|
|
At
negabas daturum esse te mihi.
|
1315
|
onera
hunc hominem atque me consequere hac. Sim. Egone istum
onerem? Ps. Onerabis, scio.
|
|
Sim.
|
|
Quid
ego huic homini faciam? satin ultro et argentum aufert et me
inridet?
|
|
Ps.
|
|
Vae
victis. Sim. Vorte ergo umerum.
|
|
Ps.
|
|
Em.
Sim. Hoc ego numquam ratus sum
|
35
|
fore
me, ut tibi fierem supplex.
|
1320
|
heu
heu heu. Ps. Desine. Sim. Doleo. Ps. Ni
doleres tu, ego dolerem.
|
|
Sim.
|
|
Quid?
hoc auferen, Pseudole mi, aps tuo ero? Ps. Lubentissimo
corde atque animo.
|
|
Sim.
|
|
Non
audes, quaeso, aliquam partem mihi gratiam facere hinc argenti?
|
|
Ps.
|
|
Non:
me dices avidum esse hominem nam hinc numquam eris nummo divitior;
|
40
|
neque
te mei tergi misereret, si hoc non hodie ecfecissem.
|
|
Sim.
|
1325
|
Erit
ubi te ulciscar, si vivo. Ps. Quid minitare? habeo tergum.
|
|
Sim.
|
|
Age
sane igitur. Ps. Redi. Sim. Quid redeam? Ps. Redi
modo: non eris deceptus.
|
|
Sim.
|
|
Redeo.
Ps. Simul mecum <i> potatum. Sim. Egone eam?
Ps. Fac quod te iubeo:
|
|
si
is, aut dimidium aut plus etiam faxo hinc feres. Sim. Eo,
duc me quo vis.
|
45
|
Ps.
|
|
Quid
nunc? numquid iratus es aut mihi aut filio propter has res, Simo?
Sim. Nil profecto. Ps. I hac.
|
|
Bal.
|
1330
|
Te
sequor. quin vocas spectatores simul?
|
|
Ps.
|
|
Hercle
me isti hau solent
|
|
vocare,
neque ergo ego istos;
|
|
verum
si voltis adplaudere atque adprobare
|
50
|
hunc
gregem et fabulam,
|
1335
|
in
crastinum vos vocabo.
|
|