Rudens 1.4


Ampelisca

220

Quid mihi meliust, quid magis in remst, quam a corpore vitam ut secludam?


ita male vivo atque ita mihi multae in pectore sunt curae exanimales.


ita res se habent: vitae hau parco, perdidi spem qua me oblectabam.


omnia iam circumcursavi atque omnibus latebris perreptavi

5

quaerere conservam, voce oculis auribus ut pervestigarem.

225

neque eam usquam invenio neque quo eam neque qua quaeram consultumst,


neque quem rogitem responsorem quemquam interea convenio,


neque magis solae terrae solae sunt quam haec loca atque hae regiones;


neque si vivit, eam viva umquam quin inveniam desistam.

10

Pal.


Quoianam vox mihi prope hic sonat?


Amp.

230

Pertimui, quis hic loquitur prope?


Pal.


Spes bona, obsecro, subventa mihi,


exime ex hoc miseram metu.


Amp.


Certo vox muliebris auris tetigit meas.

15

Pal.


Mulier est, muliebris vox mi ad auris venit.

235

num Ampelisca obsecro est? Amp. Ten, Palaestra, audio?


Pal.


Quin voco, ut me audiat, nomine illam suo?


Ampelisca. Amp. Hem quis est? Pal. Ego, Palaestra *


Amp.


Dic ubi es? Pal. Pol ego nunc in malis plurimis.

20

Amp.


Socia sum, nec minor pars meast quam tua.

240

sed videre expeto te. Pal. Mihi es aemula.


Amp.


Consequamur gradu vocem. ubi es? Pal. Ecce me.


accede ad me atque adi contra. Amp. Fit sedulo.


Pal.


Cedo manum. Amp. Accipe. Pal. Dic, vivisne? obsecro.

25

Amp.


Tu facis me quidem ut vivere nunc velim,

245

quom mihi te licet tangere. ut vix mihi


credo ego hoc, te tenere. obsecro, amplectere,


spes mea. ut me omnium iam laborum levas.


Pal.


Occupas praeloqui quae mea oratiost.

30

nunc abire hinc decet nos. Amp. Quo, amabo, ibimus?


Pal.

250

Litus hoc persequamur. Amp. Sequor quo lubet.


sicine hic cum uvida veste grassabimur?


Pal.


Hoc quod est, id necessarium est perpeti.


sed quid hoc, obsecro, est? Am. Quid? Pa. Viden, amabo,

35

fanum [videsne] hoc? Amp. Vbi est? Pal. Ad dexteram.


Amp.

255

Video decorum dis locum viderier.


Pal.


Haud longe abesse oportet homines hinc, ita hic lepidust locus.


<quisquis> est deus, veneror ut nos ex hac aerumna eximat,


miseras inopis aerumnosas ut aliquo auxilio adiuvet.