|
|
Rudens
1.5
|
|
|
|
|
|
Ptolemocratia
|
|
Qui
sunt qui a patrona preces mea expetessunt?
|
260
|
nam
vox me precantum huc foras excitavit.
|
|
bonam
atque obsequentem deam atque haud gravatam
|
|
patronam
exsequontur benignamque multum.
|
5
|
Pal.
|
|
Iubemus
te salvere, mater. Ptol. Salvete,
|
|
puellae.
sed unde
|
265
|
vos
ire [cum uvida veste] dicam, obsecro, tam maestiter vestitas?
|
|
Pal.
|
|
Ilico
hinc imus, haud longule ex hoc loco;
|
|
verum
longe hinc abest unde advectae huc sumus.
|
10
|
Ptol.
|
|
Nempe
equo ligneo per vias caerulas
|
|
estis
vectae? Pal. Admodum. Ptol. Ergo aequius vos erat
|
270
|
candidatas
venire hostiatasque. ad hoc
|
|
fanum
ad istunc modum non veniri solet.
|
|
Pal.
|
|
Quaene
eiectae e mari simus ambae, obsecro,
|
15
|
unde
nos hostias agere voluisti huc?
|
|
nunc
tibi amplectimur genua egentes opum,
|
275
|
quae
in locis nesciis nescia spe sumus,
|
|
ut
tuo recipias tecto servesque nos
|
|
miseriarumque
te ambarum uti misereat,
|
20
|
quibus
nec locust ullus nec spes parata,
|
|
neque
hoc amplius, [quam] quod vides, nobis quicquamst.
|
|
Ptol.
|
280
|
Manus
mihi date, exurgite a genibus ambae.
|
|
misericordior
nulla me est feminarum.
|
|
sed
haec pauperes res sunt inopesque, puellae:
|
25
|
egomet
<meam> vix vitam colo; Veneri cibo meo servio.
|
|
Amp.
|
|
Veneris
fanum, obsecro, hoc est?
|
|
Ptol.
|
285
|
Fateor.
ego huius fani sacerdos clueo.
|
|
verum,
quidquid est, comiter fiet a me,
|
|
quo
nunc copia valebit.
|
30
|
ite
hac mecum. Pal. Amice benigneque honorem,
|
|
mater,
nostrum habes.-- Ptol. Oportet.--
|
|