|
|
Rudens
2.6
|
|
|
|
|
|
Labrax
|
485
|
Qui
homo sese miserum et mendicum volet,
|
|
Neptuno
credat sese atque aetatem suam:
|
|
nam
si quis cum eo quid rei commiscuit,
|
|
ad
hoc exemplum amittit ornatum domum.
|
5
|
edepol,
Libertas, lepida es, quae numquam pedem
|
490
|
voluisti
in navem cum Hercule una imponere.
|
|
sed
ubi ille meus est hospes, qui me perdidit?
|
|
atque
eccum incedit. Charmides Quo malum properas, Labrax?
|
|
nam
equidem te nequeo consequi tam strenue.
|
10
|
Labr.
|
|
Vtinam
te prius quam oculis vidissem meis,
|
495
|
malo
cruciatu in Sicilia perbiteres,
|
|
quem
propter hoc mihi optigit misero mali.
|
|
Charm.
|
|
Vtinam,
quom in aedis me ad te adduxisti <tuas>,
|
|
in
carcere illo potius cubuissem die.
|
15
|
deosque
immortales quaeso, dum vivas uti
|
500
|
omnes
tui similes hospites habeas tibi.
|
|
Labr.
|
|
Malam
fortunam in aedis te adduxi meas.
|
|
quid
mihi scelesto tibi erat auscultatio,
|
|
quidve
hinc abitio quidve in navem inscensio?
|
20
|
ubi
perdidi etiam plus boni quam mihi fuit.
|
|
Charm.
|
505
|
Pol
minime miror, navis si fractast tibi,
|
|
scelus
te et sceleste parta quae vexit bona.
|
|
Labr.
|
|
Pessum
dedisti me blandimentis tuis.
|
|
Charm.
|
|
Scelestiorem
cenam cenavi tuam,
|
25
|
quam
quae Thyestae quondam aut posita est Tereo.
|
|
Labr.
|
510
|
Perii,
animo male fit. contine quaeso caput.
|
|
Charm.
|
|
Pulmoneum
edepol nimis velim vomitum vomas.
|
|
Labr.
|
|
Eheu,
Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc?
|
|
Charm.
|
|
Piscibus
in alto, credo, praebent pabulum.
|
30
|
Labr.
|
|
Mendicitatem
mi optulisti opera tua,
|
515
|
dum
tuis ausculto magnidicis mendaciis.
|
|
Charm.
|
|
Bonam
est quod habeas gratiam merito mihi,
|
|
qui
te ex insulso salsum feci opera mea.
|
|
Labr.
|
|
Quin
tu hinc is a me in maxumam malam crucem?
|
35
|
Charm.
|
|
Eas.
easque res agebam commodum.
|
|
Labr.
|
520
|
Eheu,
quis vivit me mortalis miserior?
|
|
Charm.
|
|
Ego
multo tanto miserior quam tu, Labrax.
|
|
Labr.
|
|
Qui?
Ch. Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies.
|
|
Labr.
|
|
O
scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas,
|
40
|
qui
semper servas gloriam aritudinis.
|
|
Charm.
|
525
|
Equidem
me ad velitationem exerceo,
|
|
nam
omnia corusca prae temore fabulor.
|
|
Labr.
|
|
Edepol,
Neptune, es balineator frigidus:
|
|
cum
vestimentis postquam aps te abii, algeo.
|
45
|
Charm.
|
|
Ne
thermipolium quidem ullum instruit,
|
530
|
ita
salsam praehibet potionem et frigidam.
|
|
Labr.
|
|
Vt
fortunati sunt fabri ferrarii,
|
|
qui
apud carbones adsident: semper calent.
|
|
Charm.
|
|
Vtinam
fortuna nunc anetina uterer,
|
50
|
ut
quom exiissem ex aqua, arerem tamen.
|
|
Labr.
|
535
|
Quid
si aliquo ad ludos me pro manduco locem?
|
|
Charm.
|
|
Quapropter?
Labr. Quia pol clare crepito dentibus.
|
|
Charm.
|
|
Iure
optumo me elavisse arbitror.
|
|
L.
|
|
Qui?
Ch. Qui <un>a auderem tecum in navem ascendere,
|
55
|
qui
a fundamento mi usque movisti mare.
|
|
Labr.
|
540
|
Tibi
auscultavi, tu promittebas mihi
|
|
illi
esse quaestum maximum meretricibus,
|
|
ibi
me conruere posse aiebas ditias.
|
|
Charm.
|
|
Iam
postulabas te, impurata belua,
|
60
|
totam
Siciliam devoraturum insulam?
|
|
Labr.
|
545
|
Quaenam
ballaena meum voravit vidulum,
|
|
aurum
atque argentum ubi omne compactum fuit?
|
|
Charm.
|
|
Eadem
illa, credo, quae meum marsuppium,
|
|
quod
plenum argenti fuit in sacciperio.
|
65
|
Labr.
|
|
Eheu,
redactus sum usque ad unam hanc tuniculam
|
550
|
et
ad hoc misellum pallium. perii oppido.
|
|
Charm.
|
|
Vel
consociare mihi quidem tecum licet:
|
|
aequas
habemus partes. Labr. Saltem si mihi
|
|
mulierculae
essent salvae, spes aliquae forent.
|
70
|
nunc
si me adulescens Plesidippus viderit,
|
555
|
quo
ab arrabonem pro Palaestra acceperam,
|
|
iam
is exhibebit hic mihi negotium.
|
|
Charm.
|
|
Quid,
stulte, ploras? tibi quidem edepol copiast,
|
|
dum
lingua vivet, qui rem solvas omnibus.
|
|