|
|
Rudens
2.7
|
|
|
|
|
|
Sceparnio
|
|
Quid
illuc, opsecro, negotist quod duae mulierculae
|
560
|
hic
in fano Veneris signum flentes amplexae tenent,
|
|
nescio
quem metuentes miserae? nocte hac aiunt proxuma
|
|
se
iactatas, atque eiectas hodie esse aiunt e mari.
|
5
|
Labr.
|
|
Opsecro
hercle, adulescens, ubi istaec sunt quas memoras mulieres?
|
|
Scep.
|
|
Hic
in fano Veneris. Labr. Quot sunt? Scep. Totidem quot
ego et tu sumus.
|
|
Labr.
|
565
|
Nempe
meae? Scep. Nempe nescio istuc. Labr. Qua sunt
facie? Scep. Scitula.
|
|
vel
ego amare utramvis possum, si probe adpotus siem.
|
|
Labr.
|
|
Nempe
puellae? Scep. Nempe molestus es. i vise, si lubet.
|
10
|
Labr.
|
|
Meas
oportet intus esse hic mulieres, mi Charmides.
|
|
Charm.
|
|
Iuppiter
te perdat, et si sunt, et si non sunt tamen.
|
|
Labr.
|
570
|
Intro
rumpam iam huc in Veneris fanum.-- Charm. In barathrum
mavelim.
|
|
opsecro,
hospes, da mihi aliquid ubi condormiscam loci.
|
|
Scep.
|
|
Istic
ubi vis condormisce; nemo prohibet, publicum est.
|
15
|
Charm.
|
|
At
vides me ornatus ut sim vestimentis uvidis:
|
|
recipe
me in tectum, da mihi vestimenti aliquid aridi,
|
575
|
dum
arescunt mea; in aliquo tibi gratiam referam loco.
|
|
Scep.
|
|
Tegillum
eccillud, mihi unum id aret; id si vis, dabo:
|
|
eodem
amictus, eodem tectus esse soleo, si pluit.
|
20
|
tu
istaec mihi dato: exarescent faxo. Charm. Eho an te
paenitet,
|
|
in
mari quod elavi, ni hic in terra iterum eluam?
|
|
Scep.
|
580
|
Eluas
tu an exunguare, ciccum non interduim.
|
|
tibi
ego numquam quicquam credam, nisi si accepto pignore.
|
|
tu
vel suda vel peri algu, vel tu aegrota vel vale.
|
25
|
barbarum
hospitem mi in aedis nil moror. sat litiumst.--
|
|
Charm.
|
|
Iamne
abis? venalis illic ductitavit, quisquis est;
|
585
|
non
est misericors. sed quid ego hic asto infelix uvidus?
|
|
quin
abeo huc in Veneris fanum, ut edormiscam hanc crapulam,
|
|
quam
potavi praeter animi quam libuit sententiam?
|
30
|
quasi
vinis Graecis Neptunus nobis suffudit mare,
|
|
itaque
alvom prodi speravit nobis salsis poculis;
|
590
|
quid
opust verbis? si invitare nos paulisper pergeret,
|
|
ibidem
obdormissemus: nunc vix vivos amisit domum.
|
|
nunc
lenonem quid agat intus visam, convivam meum.--
|
|