Rudens 3.4


Daemones


Exi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime.


vos in aram abite sessum. sed ubi sunt? Trach. Huc respice.


Daem.


Optume, istuc volueramus. iube modo accedat prope.


tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas?

5 710

pugnum in os impinge. Labr. Iniqua haec patior cum pretio tuo.


Daem.


At etiam minitatur audax? Labr. Ius meum ereptum est mihi,


meas mihi ancillas invito me eripis. Trach. Cedo <iudicem>


de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum,


si tuas esse oportet nive eas esse oportet liberas

10 715

nive in carcerem compingi <te> est aequom aetatemque ibi


te usque habitare, donec totum carcerem contriveris.


Labr.


Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler.


te ego appello. Daem. Cum istoc primum, qui te novit, disputa.


Labr.


Tecum ago. Trach. At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae?

15

Labr.

720

Sunt. Trach. Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo.


L.


Quid si attigero? T. Extemplo hercle ego te follem pugilatorium


faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime.


Labr.


Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere?


Daem.


Non licet: est lex apud nos-- Labr. Mihi cum vestris legibus

20 725

<nil quicquamst> commerci. equidem istas iam ambas educam foras.


tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus;


si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit.


Daem.


Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias sententiam,


occipito modo illis adferre vim ioculo pausillulum,

25 730

ita ego te hinc ornatum amittam, tu ipsus te ut non noveris.


vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis,


quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumvinciam.


La.


Vi agis mecum. Tr. Etiam vim proportas, flagiti flagrantia?


Labr.


Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere?

30

Trach.

735

Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus:


numqui minus hasce esse oportet liberas? Labr. Quid, liberas?


Trach.


Atque eras tuas quidem hercle, atque ex germana Graecia;


nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus.


Daem.


Quid ego ex te audio? Trach. Hanc Athenis esse natam liberam.

35

Da.

740

Mea popularis, obsecro, haec est? Tr. Non tu Cyrenensis es?


Daem.


Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis.


Trach.


Opsecro, defende cives tuas, senex. Daem. O filia


mea, quom hanc video, mearum me absens miseriarum commones;


trima quae periit mihi, iam tanta esset, si vivit, scio.

40

Labr.

745

Argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino dedi;


quid mea refert, haec Athenis natae an Thebis sient,


dum mihi recte servitutem serviant? Trach. Itane, impudens?


tune hic, feles virginalis, liberos parentibus


sublectos habebis atque indigno quaestu conteres?

45 750

nam huic alterae quae patria sit profecto nescio,


nisi scio probiorem hanc esse, quam te, impuratissime.


La.


Tuae istae sunt. Tr. Contende ergo, uter sit tergo--verior:


ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo,


quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissimus:

50 755

postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero:


ni erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius


optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum,


quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem?


quid illas spectas? quas si attigeris, oculos eripiam tibi.

55

Labr.

760

At qui, quia votas, utramque iam mecum abducam simul.


Daem.


Quid facies? Labr. Volcanum adducam, is Venerist adversarius.


Trach.


Quo illic it? Labr. Heus, ecquis hic est? heus. Daem. Si attigeris ostium,


iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis.


Lorarivs


Nullum habemus ignem, ficis victitamus aridis.

60

Daem.

765

Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast.


Labr.


Ibo hercle aliquo quaeritatum ignem. Daem. Quid quom inveneris?


La.


Ignem magnum hic faciam. Da. Quin inhumanum exuras tibi?


Labr.


Immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam, id volo.


Daem.


Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam

65 770

teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum.


quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia,


quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis,


quod ego in somnis somniavi. Trach. Scin quid tecum oro, senex?


ut illas serves, vim defendas, dum ego erum adduco meum.

70

D.

775

Quaere erum atque adduce. T. At hic ne-- D. Maximo malo suo,


si attigerit sive occeptassit. Trach. Cura. Daem. Curatumst, abi.


Trach.


Hunc quoque adserva ipsum, ne quo abitat; nam promisimus


carnufici aut talentum magnum aut hunc hodie sistere.


Daem.


Abi modo, ego dum hoc curabo recte. Trach. Iam ego revenero.