|
|
Rudens
3.5
|
|
|
|
|
|
Daem.
|
780
|
Vtrum
tu, leno, cum malo lubentius
|
|
quiescis
an sic sine malo, si copiast?
|
|
Labr.
|
|
Ego
quae tu loquere flocci non facio, senex.
|
|
meas
quidem te invito et Venere et summo Iove
|
5
|
de
ara capillo iam deripiam. Daem. Tange dum.
|
|
Labr.
|
785
|
Tangam
hercle vero. Daem. Agedum ergo, accede huc modo.
|
|
Labr.
|
|
Iube
dum recedere istos ambo illuc modo.
|
|
Daem.
|
|
Immo
ad te accedent. Labr. Non hercle equidem censeo.
|
|
Daem.
|
|
Quid
ages, si accedent propius? Labr. Ego recessero.
|
10
|
verum,
senex, si te umquam in urbe offendero,
|
790
|
numquam
hercle quisquam me lenonem dixerit,
|
|
si
te non ludos pessimos dimisero.
|
|
Daem.
|
|
Facito
istuc quod minitare; sed nunc interim,
|
|
si
illas attigeris, dabitur tibi magnum malum.
|
15
|
Labr.
|
|
Quam
magnum vero? Daem. Quantum lenoni sat est.
|
|
Labr.
|
795
|
Minacias
ego flocci non faciam tuas,
|
|
equidem
has te invito iam ambas rapiam. Daem. Tange dum.
|
|
Labr.
|
|
Tangam
hercle vero. Daem. Tanges, at scin quo modo?
|
|
i
dum, Turbalio, curriculo, adfert<o domo>
|
20
|
duas
clavas. Labr. Clavas? Daem. Sed probas. propera
cito.
|
800
|
ego
te hodie faxo recte acceptum, ut dignus es.
|
|
Labr.
|
|
Eheu,
scelestus galeam in navi perdidi;
|
|
nunc
mi opportuna hic esset, salva si foret.
|
|
licet
saltem istas mi appellare? Daem. Non licet.
|
25
805
|
ehem,
optime edepol eccum clavator advenit.
|
|
Labr.
|
|
Illud
quidem edepol tinnimentum est auribus.
|
|
Daem.
|
|
Age
accipe illinc alteram clavam, Sparax.
|
|
age,
alter istinc, alter hinc adsistite.
|
|
adsistite
ambo. sic. audite nunciam:
|
30
810
|
si
hercle illic illas hodie digito tetigerit
|
|
invitas,
ni istunc istis invitassitis
|
|
usque
adeo donec qua domum abeat nesciat,
|
|
periistis
ambo. si appellabit quempiam,
|
|
vos
respondetote istinc istarum vicem;
|
35
815
|
sin
ipse abire hinc volet, quantum potest
|
|
extemplo
amplectitote crura fustibus.
|
|
Labr.
|
|
Etiam
me abire hinc non sinent? Daem. Dixi satis.
|
|
et
ubi ille servos cum ero huc advenerit,
|
|
qui
erum accersivit, itote extemplo domum.
|
40
820
|
curate
haec sultis magna diligentia.--
|
|
Labr.
|
|
Heu
hercle, ne istic fana mutantur cito:
|
|
iam
hoc Herculi est, Veneris fanum quod fuit,
|
|
ita
duo destituit signa hic cum clavis senex.
|
|
non
hercle quo hinc nunc gentium aufugiam scio,
|
45
825
|
ita
nunc mi utrumque saevit, et terra et mare.
|
|
Palaestra.
Lor. Quid vis? Labr. Apage, controversia est,
|
|
haec
quidem Palaestra, quae respondit, non mea est.
|
|
heus,
Ampelisca. Lor. alter Cave sis infortunio.
|
|
Labr.
|
|
Vltro
te. signa ut homines satis recte monent.
|
50
830
|
sed
vobis dico, heus vos, num molestiaest,
|
|
me
adire ad illas propius? Lor. Nil nobis quidem.
|
|
Labr.
|
|
Numquid
molestum mihi erit? Lor. Nil, si caveris.
|
|
Labr.
|
|
Quid
est quod caveam? Lor. Em, a crasso infortunio.
|
|
Labr.
|
|
Quaeso
hercle, abire ut liceat. Lor. Abeas, si velis.
|
55
|
Labr.
|
835
|
Bene
hercle factum. habeo vobis gratiam.
|
|
[non]
accedam potius. Lor. Illic astato ilico.
|
|
Labr.
|
|
Edepol
proveni nequiter multis modis.
|
|
certumst
hasce hodie usque obsidione vincere.
|
|