|
|
Rudens
4.2
|
|
|
|
|
|
Gripvs
|
|
Neptuno
has ago gratias meo patrono,
|
|
qui
salsis locis incolit pisculentis,
|
|
quom
me ex suis locis pulchre ornatum expedivit
|
|
templis
reducem, plurima praeda onustum,
|
5
910
|
salute
horiae, quae in mari fluctuoso
|
|
piscatu
novo me uberi compotivit;
|
|
miroque
modo atque incredibili hic piscatus mihi lepide evenit,
|
|
neque
piscium ullam unciam hodie pondo cepi, nisi hoc quod fero hic in
rete.
|
915
|
nam
ut de nocte multa impigreque exurrexi,
|
10
|
lucrum
praeposivi sopori et quieti:
|
|
tempestate
saeva experiri expetivi,
|
|
paupertatem
eri qui et meam servitutem
|
|
tolerarem,
opera haud fui parcus mea.
|
920
|
nimis
homo nihilist quis piger est nimisque id genus odi ego male.
|
15
|
vigilare
decet hominem qui volt sua temperi conficere officia.
|
|
non
enim illum expectare oportet, dum erus se ad suom suscitet
officium.
|
|
nam
qui dormiunt libenter, sine lucro et cum malo quiescunt.
|
|
nam
ego nunc mihi, qui impiger fui,
|
925
|
repperi
ut piger, si velim, siem:
|
19a
925a
|
hoc
ego in mari [quidquid inest] repperi.
|
20
|
quidquid
inest, grave quidem inest; aurum hic ego inesse reor;
|
20a
926a
|
nec
mihi consciust ullus homo.
|
|
nunc
haec tibi occasio, Gripe optigit, ut liber s<it
|
21a
927a
|
nemo>
ex populo praeter te.
|
|
nunc
sic faciam, sic consilium est: ad erum veniam docte atque astute.
|
|
pauxillatim
pollicitabor pro capite argentum, ut sim liber.
|
930
|
iam
ubi liber ero, igitur demum instruam agrum atque aedis, mancipia,
|
25
|
navibus
magnis mercaturam faciam, apud reges rex perhibebor.
|
|
post
animi causa mihi navem faciam atque imitabor Stratonicum,
|
|
oppida
circumvectabor.
|
27a
933a
|
ubi
nobilitas mea erit clara,
|
|
oppidum
magnum communibo, ei ego urbi Gripo indam nomen,
|
935
|
monimentum
meae famae et factis, ibi qui regnum magnum instituam.
|
30
|
magnas
res hic agito in mentem instruere. nunc hunc vidulum condam.
|
|
sed
hic rex cum aceto pransurust et sale, sine bono pulmento.
|
|