|
|
Rudens
4.3
|
|
|
|
|
|
Trachalio
|
|
Heus,
mane. Grip. Quid maneam? Trach. Dum hanc tibi, quam
trahis, rudentem complico.
|
|
Grip.
|
|
Mitte
modo. Trach. At pol ego te adiuvo nam bonis quod bene fit
haud perit.
|
|
Grip.
|
940
|
Turbida
tempestas heri fuit,
|
|
nil
habeo, adulescens, piscium, ne tu mihi esse postules;
|
5
|
non
vides referre me uvidum rete, sine squamoso pecu?
|
|
Trach.
|
|
Non
edepol piscis expeto quam tui sermonis sum indigens.
|
|
Grip.
|
|
Enicas
iam me odio, quisquis es. Trach. Non sinam ego abire hinc
te. mane.
|
|
Gr.
|
945
|
Cave
sis malo. quid tu, malum, nam me retrahis? Tr. Audi.
|
|
G.
|
|
Non
audio. T. At pol qui audies post. G. Quin loquere
quid vis.
|
10
|
Tr.
|
|
Eho
mane dum, est operae pretium quod tibi ego narrare volo.
|
|
Gr.
|
|
Eloquere
quid id est? Tr. Vide num quispiam consequitur prope nos.
|
|
Grip.
|
|
Ecquid
est quod mea referat? Trach. Scilicet.
|
950
|
sed
boni consili ecquid in te mihi est?
|
|
Grip.
|
|
Quid
negoti est, modo dice. Trach. Dicam, tace,
|
15
|
si
fidem modo das mihi te non fore infidum.
|
|
Grip.
|
|
Do
fidem tibi, fidus ero, quisquis es. Trach. Audi.
|
|
furtum
ego vidi qui faciebat;
|
955
|
noram
dominum, id cui fiebat,
|
|
post
ad furem egomet devenio
|
20
|
feroque
ei condicionem hoc pacto:
|
|
'ego
istuc furtum scio cui factum est;
|
|
nunc
mihi si vis dare dimidium,
|
|
indicium
domino non faciam.'
|
960
|
is
mihi nihil etiam respondit.
|
25
960
|
quid
inde aequom est dari mihi? dimidium
|
|
volo
ut dicas. Grip. Immo hercle etiam amplius,
|
|
nam
nisi dat, domino dicundum
|
|
censeo.
Trach. Tuo consilio faciam.
|
|
nunc
advorte animum; namque hoc omne
|
29a
962a
|
attinet
ad te. Grip. Quid factumst?
|
30
|
Tr.
|
|
Vidulum
istum cuiust novi ego hominem iam pridem. Gr. Quid est?
|
|
Trach.
|
|
Et
quo pacto periit. Grip. At ego quo pacto inventust scio
|
965
|
et
qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio.
|
|
nihilo
pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea:
|
|
ego
illum novi cuius nunc est, tu illum cuius antehac fuit.
|
35
|
hunc
homo feret a me nemo, ne tu te speres potis.
|
|
Trach.
|
|
Non
ferat si dominus veniat? Grip. Dominus huic, ne frustra
sis,
|
970
|
nisi
ego nemo natust, hunc qui cepi in venatu meo.
|
|
Trach.
|
|
Itane
vero? Grip. Ecquem esse dices in mari piscem meum?
|
|
quos
cum capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis,
|
40
|
nec
manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat.
|
|
in
foro palam omnes vendo pro meis venalibus.
|
975
|
mare
quidem commune certost omnibus. Trach. Adsentio:
|
|
qui
minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum?
|
|
in
mari inventust communi. Grip. Esne impudenter impudens?
|
45
|
nam
si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint.
|
|
quippe
quom extemplo in macellum pisces prolati sient,
|
980
|
nemo
emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,
|
|
dicant,
in mari communi captos. Trach. Quid ais, impudens?
|
|
ausu's
etiam comparare vidulum cum piscibus?
|
50
|
eadem
tandem res videtur? Grip. In manu non est mea:
|
|
ubi
demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho.
|
985
|
meum
quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst.
|
|
Tr.
|
|
Immo
hercle haud est, siquidem quod vas excepisti. Gr. Philosophe.
|
|
Trach.
|
|
Sed
tu enumquam piscatorem vidisti, venefice,
|
55
|
vidulum
piscem cepisse aut protulisse ullum in forum?
|
|
non
enim tu hic quidem occupabis omnis quaestus quos voles:
|
990
|
et
vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas.
|
|
vel
te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus,
|
|
vel
quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras.
|
60
|
Gr.
|
|
Quid,
tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem? Tr. Scelus,
|
|
nullus
est. Grip. Immo est profecto; ego, qui sum piscator, scio;
|
995
|
verum
raro capitur, nullus minus saepe ad terram venit.
|
|
Trach.
|
|
Nil
agis, dare verba speras mihi te posse, furcifer.
|
|
Gr.
|
|
Quo
colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli;
|
65
|
sunt
alii puniceo corio, magni item; atque atri. Trach. Scio.
|
|
tu
hercle, opino, in vidulum te bis convertes, nisi caves:
|
1000
|
fiet
tibi puniceum corium, postea atrum denuo.
|
|
Grip.
|
|
Quod
scelus hodie hoc inveni. Trach. Verba facimus, it dies.
|
|
vide
sis, cuius arbitratu nos vis facere. Grip. Viduli
|
70
|
arbitratu.
* ita enim vero. Trach. Stultus es. Grip. Salve,
Thales.
|
|
Trach.
|
|
Tu
istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum,
|
1005
|
quoius
haec res arbitratu fiat. Grip. Quaeso, sanus es?
|
|
Trach.
|
|
Elleborosus
sum. Grip. At ego cerritus, hunc non amittam tamen.
|
|
Trach.
|
|
Verbum
etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo;
|
75
|
iam
ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet,
|
|
ni
hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist.
|
|
Grip.
|
1010
|
Tange:
adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum.
|
|
vis
pugnare? Trach. Quid opust? quin tu potius praedam divide.
|
|
Grip.
|
|
Hinc
tu nisi malum frunisci nil potes, ne postules.
|
80
|
abeo
ego hinc. Tr. At ego hinc offlectam navem, ne quo abeas.
mane.
|
|
Grip.
|
|
Si
tu proreta isti navi es, ego gubernator ero.
|
1015
|
mitte
rudentem, sceleste. Trach. Mittam: omitte vidulum.
|
|
Grip.
|
|
Numquam
hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior.
|
|
Trach.
|
|
Non
probare pernegando mihi potes, nisi pars datur
|
85
|
aut
ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur.
|
|
Grip.
|
|
Quemne
ego excepi in mari-- Trach. At ego inspectavi e litore.
|
|
Grip.
|
1020
|
Mea
opera, labore et rete et horia? Trach. Numqui minus,
|
|
si
veniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectavi procul
|
|
te
hunc habere, fur sum quam tu? Grip. Nihilo. Trach. Mane,
mastigia:
|
90
|
quo
argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam.
|
|
Grip.
|
|
Nescio,
neque ego istas vestras leges urbanas scio,
|
1025
|
nisi
quia hunc meum esse dico. Trach. Et ego item esse aio meum.
|
|
Grip.
|
|
Mane,
iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies.
|
|
Trach.
|
|
Quo
pacto? Grip. Sine me hinc abire, tu abi tacitus tuam viam;
|
95
|
nec
tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo;
|
|
tu
taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est.
|
|
Trach.
|
1030
|
Ecquid
condicionis audes ferre? Grip. Iam dudum fero:
|
|
ut
abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies.
|
|
Tr.
|
|
Mane,
dum refero condicionem. Gr. Te, opsecro hercle, aufer modo.
|
100
|
Trach.
|
|
Ecquem
in his locis novisti? Grip. Oportet vicinos meos.
|
|
Tr.
|
|
Vbi
tu hic habitas? Gr. Porro illic longe usque in campis
ultimis.
|
|
Trach.
|
1035
|
Vin
qui in hac villa habitat, eius arbitratu fieri?
|
|
Grip.
|
|
Paulisper
remitte restem, dum concedo et consulo.
|
|
Trach.
|
|
Fiat.
Grip. Euge, salva res est, praeda haec perpetua est mea;
|
105
|
ad
meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas:
|
|
numquam
hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum.
|
1040
|
ne
iste haud scit quam condicionem tetulerit. ibo ad arbitrum.
|
|
Tr.
|
|
Quid
igitur? Gr. Quamquam istuc esse ius meum certo scio,
|
|
fiat
istuc potius, quam nunc pugnem tecum. Trach. Nunc places.
|
110
|
Grip.
|
|
Quamquam
ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem,
|
|
etsist
ignotus, notus: si non, notus ignotissimust.
|
|