|
|
Rudens
5.1
|
|
|
|
|
|
Labrax
|
|
Quis
me est mortalis miserior qui vivat alter hodie,
|
|
quem
ad recuperatores modo damnavit Plesidippus?
|
|
abiudicata
a me modo est Palaestra. perditus sum.
|
|
nam
lenones ex Gaudio credo esse procreatos,
|
5
1285
|
ita
omnes mortales, si quid est mali lenoni, gaudent.
|
|
nunc
alteram illam quae mea est visam huc in Veneris fanum,
|
|
saltem
ut eam abducam, de bonis quod restat reliquiarum.
|
|