|
|
Rudens
5.3
|
|
|
|
|
|
Gripvs
|
|
Sequere
hac. Daemones Vbi istic lenost? Grip. Heus tu. em
tibi, hic habet vidulum.
|
|
Daem.
|
|
Habeo
et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi.
|
|
omnia,
ut quidquid infuit, ita salva sistentur tibi.
|
1360
|
tene,
si tuost. Labr. O di immortales, meus est. salve, vidule.
|
5
|
D.
|
|
Tuosne
est? L. Rogitas? si quidem hercle Iovis fuit, meus est
tamen.
|
|
Daem.
|
|
Omnia
insunt salva; una istinc cistella excepta est modo
|
|
cum
crepundiis, quibuscum hodie filiam inveni meam.
|
|
Labr.
|
|
Quam?
Daem. Tua quae fuit Palaestra, ea filia inventast mea.
|
|
Labr.
|
1365
|
Bene
mehercle factum est. cum istaec res tibi ex sententia
|
10
|
pulchre
evenit, gaudeo. Daem. Istuc facile non credo tibi.
|
|
Labr.
|
|
Immo
hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum
|
|
ob
eam ne duis, condono te. Daem. Benigne edepol facis.
|
|
L.
|
|
Immo
tu quidem hercle vero. G. Heus tu, iam habes vidulum.
|
|
L.
|
1370
|
Habeo.
G. Propera. L. Quid properabo? G. Reddere
argentum mihi.
|
15
|
L.
|
|
Neque
edepol tibi do, neque quicquam debeo. G. Quae haec factio
est?
|
|
non
debes? Labr. Non hercle vero. Grip. Non tu iuratus
mihi es?
|
|
Labr.
|
|
Iuratus
sum, et nunc iurabo, si quid voluptati est mihi:
|
|
ius
iurandum rei servandae, non perdendae conditum est.
|
|
Grip.
|
1375
|
Cedo
sis mihi talentum magnum argenti, periurissime.
|
20
|
Daem.
|
|
Gripe,
quod tu istum talentum poscis? Grip. Iuratust mihi
|
|
dare.
Labr. Libet iurare. tun meo pontifex peiurio es?
|
|
Daem.
|
|
Qua
pro re argentum promisit hic tibi? Grip. Si vidulum
|
|
hunc
redegissem in potestatem eius, iuratust dare
|
1380
|
mihi
talentum magnum argenti. Labr. Cedo quicum habeam iudicem,
|
25
|
ni
dolo malo instipulatus sis nive etiamdum <haud> siem
|
|
quinque
et viginti annos natus. G. Habe cum hoc. L. Aliost
opus.
|
|
Daem.
|
|
Iam
ab isto auferre haud <potis> sim, si istunc condemnavero.
|
|
promisistin
huic argentum? Labr. Fateor. Daem. Quod servo <meo>
|
1385
|
promisisti,
meum esse oportet, ne tu, leno, postules
|
30
|
te
hic fide lenonia uti: non potes. Grip. Iam te ratu's
|
|
nactum
hominem quem defraudares? dandum huc argentum est probum:
|
|
id
ego continuo huic dabo adeo, me ut hic emittat manu.
|
|
Daem.
|
|
Quando
ergo erga te benignus <ego> fui atque opera mea
|
1390
|
haec
tibi sunt servata-- Grip. Immo hercle mea, ne tu dicas tua.
|
35
|
Daem.
|
|
(Si
sapies, tacebis) tum te mihi benigne itidem addecet
|
|
bene
merenti bene referre gratiam. Labr. Nempe pro meo
|
|
iure
oras? Daem. Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam.
|
|
Grip.
|
|
Salvos
sum, leno labascit, libertas portenditur.
|
|
Daem.
|
1395
|
Vidulum
istunc ille invenit, illud mancipium meum est;
|
40
|
ego
tibi hunc porro servavi cum magna pecunia.
|
|
Labr.
|
|
Gratiam
habeo, et de talento nulla causa est quin feras,
|
|
quod
isti sum iuratus. Grip. Heus tu, mihi dato ergo, si sapis.
|
|
Daem.
|
|
Tacen
an non? Grip. Tu meam rem simulas agere, tibi mu * * .
|
1400
|
non
hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi.
|
45
|
Daem.
|
|
Vapulabis,
verbum si addis istuc unum. Grip. Vel hercle enica,
|
|
non
tacebo umquam alio pacto, nisi talento comprimor.
|
|
Labr.
|
|
Tibi
operam hic quidem dat. tace. Daem. Concede hoc tu, leno.
Labr. Licet.
|
|
Grip.
|
|
Palam
age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri.
|
|
Daem.
|
1405
|
Dic
mihi, quanti illam emisti tuam alteram mulierculam,
|
50
|
Ampeliscam?
Labr. Mille nummum denumeravi. Daem. Vin tibi
|
|
condicionem
luculentam ferre me? Labr. Sane volo.
|
|
D.
|
|
Dividuom
talentum faciam. L. Bene facis. D. Pro illa altera,
|
|
libera
ut sit, dimidium tibi sume, dimidium huc cedo.
|
|
Labr.
|
1410
|
Maxime.
Daem. Pro illo dimidio ego Gripum emittam manu,
|
55
|
quem
propter tu vidulum et ego gnatam inveni. Labr. Bene facis,
|
|
gratiam
habeo magnam. Grip. Quam mox mi argentum ergo redditur?
|
|
Daem.
|
|
Res
soluta est, Gripe. ego habeo. Grip. At ego me hercle
mavolo.
|
|
Daem.
|
|
Nihil
hercle hic tibi est, ne tu speres. iuris iurandi volo
|
1415
|
gratiam
facias. Grip. Perii hercle. nisi me suspendo, occidi.
|
60
|
numquam
hercle iterum defraudabis me quidem post hunc diem.
|
|
Daem.
|
|
Hic
hodie cenato, leno. Labr. Fiat, condicio placet.
|
|
Daem.
|
|
Sequimini
intro. spectatores, vos quoque ad cenam vocem,
|
|
ni
daturus nil sim neque sit quicquam pollucti domi,
|
1420
|
nive
adeo vocatos credam vos esse ad cenam foras.
|
65
|
verum
si voletis plausum fabulae huic clarum dare,
|
|
comissatum
omnes venitote ad me ad annos sedecim.
|
|
vos
hic hodie cenatote ambo. Labr. Fiat. Daem. Plausum
date.
|
|