|
|
Stichus
2.1
|
|
|
|
|
|
Pinacivm
|
|
Mercurius,
Iovis qui nuntius perhibetur, numquam aeque patri
|
275
|
suo
nuntium lepidum attulit quam ego nunc meae erae nuntiabo:
|
|
itaque
onustum pectus porto laetitia lubentiaque
|
|
neque
lubet nisi gloriose quicquam proloqui profecto.
|
5
|
amoenitates
omnium venerum et venustatum adfero
|
|
ripisque
superat mi atque abundat pectus laetitia meum.
|
280
|
propera,
Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis
|
|
(nunc
tibi potestas adipiscendist gloriam laudem decus)
|
|
eraeque
egenti subveni, [benefacta maiorum tuom]
|
10
|
quae
misera in exspectatione est Epignomi adventum viri.
|
|
proinde
ut decet, amat virum suom, cupide expetit. nunc, Pinacium,
|
285
|
age
ut placet, curre ut lubet, cave quemquam flocci feceris,
|
|
cubitis
depulsa de via, tranquillam concinna viam;
|
|
si
rex obstabit obviam, regem ipsum prius pervortito.
|
15
|
Gel.
|
|
Quidnam
dicam Pinacium
|
15a
288a
|
lascivibundum
tam lubentem currere?
|
|
harundinem
fert sportulamque et hamulum piscarium.
|
|
Pin.
|
290
|
Sed
tandem, opinor, aequiust eram mihi esse supplicem
|
|
atque
oratores mittere ad me donaque ex auro et quadrigas,
|
|
qui
vehar, nam pedibus ire non queo. ergo iam revortar.
|
20
|
ad
me adiri et supplicari egomet mi aequom censeo.
|
|
an
vero nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio?
|
295
|
tantum
a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero,
|
|
vix
ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab deis audeat.
|
|
nunc
ultro id deportem? hau placet, neque id viri officium arbitror.
|
25
|
sic
hoc videtur mihi magis meo convenire huic nuntio:
|
|
adversum
veniat, opsecret, se ut nuntio hoc impertiam;
|
300
|
secundas
fortunas decent superbiae.
|
|
sed
tandem cum recogito, qui potuit scire haec scire me?
|
|
non
enim possum quin revortar, quin loquar, quin edissertem
|
30
|
eramque
ex maerore eximam, bene facta maiorum meum
|
|
exaugeam
atque illam augeam insperato opportuno bono:
|
305
|
contundam
facta Talthubi contemnamque omnis nuntios;
|
|
simulque
[ad] cursuram meditabor [me] ad ludos Olympios.
|
|
sed
spatium hoc occidit: brevest curriculo; quam me paenitet.
|
35
|
quid
hoc? occlusam ianuam video. ibo et pultabo fores.
|
|
aperite
atque adproperate, fores facite ut pateant, removete moram;
|
310
|
nimis
haec res sine cura geritur. vide quam dudum hic asto et pulto.
|
|
somnone
operam datis? experiar, fores an cubiti ac pedes plus valeant.
|
|
nimis
vellem hae fores erum fugissent, ea causa ut haberent ma<lum
mag>num;
|
40
|
defessus
sum pultando.
|
|
hoc
postremumst. vae vobis.
|
|
Gel.
|
315
|
Ibo
atque hunc compellabo.
|
|
salvos
sis. Pin. Et tu salve.
|
|
Gel.
|
|
Iam
tu piscator factu's?
|
45
|
Pin.
|
|
Quam
pridem non edisti?
|
|
G.
|
320
|
Vnde
is? quid fers? quid festinas? P. Tua quod nil refert, ne
cures.
|
|
G.
|
|
Quid
istic inest? P. Quas tu edes colubras. G. Quid tam
iracundu's? Pin. Si in te
|
|
pudor
adsit, non me appelles.
|
|
Gel.
|
|
Possum
scire ex te verum?
|
50
|
Pin.
|
325
|
Potes:
hodie non cenabis.
|
|