|
|
Stichus
3.2
|
|
|
|
|
|
Gelasimvs
|
|
Libros
inspexi; tam confido quam potis,
|
455
|
me
meum optenturum regem ridiculis meis.
|
|
nunc
interviso, iamne a portu advenerit,
|
|
ut
eum advenientem meis dictis deleniam.
|
5
|
Epig.
|
|
Hic
quidem Gelasimus est parasitus, qui venit.
|
|
Gel.
|
|
Auspicio
hodie optumo exivi foras:
|
460
|
mustela
murem abstulit praeter pedes;
|
|
cum
strena obscaevavit; spectatum hoc mihist.
|
|
nam
ut illa vitam repperit hodie sibi,
|
10
|
item
me spero facturum: augurium hac facit.
|
|
Epignomus
hic quidemst qui astat. ibo atque adloquar.
|
465
|
<o>
Epignome, ut ego nunc te conspicio libens,
|
|
ut
prae laetitia lacrimae prosiliunt mihi.
|
|
valuistin
usque? Epig. Sustentatumst sedulo.
|
15
|
Gel.
|
|
Propino
tibi salutem plenis faucibus.
|
|
Epig.
|
|
Bene
atque amice dicis. di dent quae velis.
|
|
Gel.
|
|
Cenem
illi apud te, quoniam salvos advenis.
|
|
Epig.
|
|
Locatast
opera nunc quidem; tam gratiast.
|
|
G.
|
|
Promitte.
E. Certumst. G. Sic face inquam. E. Certa
res.
|
20
|
G.
|
|
Lubente
me hercle facies. E. Idem ego istuc scio.
|
475
|
quando
usus veniet, fiet. Gel. Nunc ergo usus est.
|
|
Epig.
|
|
Non
edepol possum. Gel. Quid gravare? censeas.
|
|
nescio
quid vero habeo in mundo. Epig. I modo,
|
|
alium
convivam quaerito tibi in hunc diem.
|
25
|
Gel.
|
|
Quin
tu promittis? Epig. Non graver, si possiem.
|
|
Gel.
|
480
|
Vnum
quidem hercle certo promitto tibi:
|
|
libens
accipiam certo, si promiseris.
|
|
Ep.
|
|
Valeas.
Gel. Certumnest? Ep. Certum. cenabo domi.
|
|
Gel.
|
|
[Quando
quidem tu ad me non vis promittere]
|
30
|
sed--quoniam
nil processit hac, ego ivero
|
485
|
apertiore
magis via; ita plane loquar:
|
|
vin
ad te ad cenam veniam? Epig. Si possim, velim;
|
|
verum
hic apud me cenant alieni novem.
|
|
Gel.
|
|
Hau
postulo equidem med in lecto accumbere:
|
35
|
scis
tu me esse unisubselli virum.
|
|
Epig.
|
490
|
At
ei oratores sunt popli, summi viri;
|
|
Ambracia
veniunt huc legati publice.
|
|
Gel.
|
|
Ergo
oratores populi, summates viri,
|
|
summi
accubent, ego infimatis infimus.
|
40
|
Epig.
|
|
Haud
aequomst te inter oratores accipi.
|
|
Gel.
|
495
|
Equidem
hercle orator sum, sed procedit parum.
|
|
Epig.
|
|
Cras
de reliquiis nos volo. multum vale.--
|
|
Gel.
|
|
Perii
hercle vero plane, nihil obnoxie.
|
|
uno
Gelasimo minus est quam dudum fuit.
|
45
|
certumst
mustelae posthac numquam credere,
|
500
|
nam
incertiorem nullam novi bestiam;
|
|
quaen
eapse deciens in die mutat locum,
|
|
ea
ego auspicavi in re capitali mea?
|
|
certumst
amicos convocare, ut consulam
|
50
|
qua
lege nunc med essurire oporteat.--
|
|