|
|
Stichus
4.1
|
|
|
|
|
|
Antipho
|
505
|
Ita
me di bene ament measque mihi [bene] servassint filias,
|
|
ut
mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum
|
|
rediisse
video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom.
|
|
Pamphilippvs
|
|
Satis
abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho;
|
5
|
nunc
quia te amicum mihi experior esse, credetur tibi.
|
|
Ant.
|
510
|
Vocem
ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi,
|
|
te
apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat.
|
|
et
magis par fuerat me vobis dare cenam advenientibus,
|
|
quam
me ad illum promittere, nisi nollem ei advorsarier.
|
10
|
nunc
me gratiam abs te inire verbis nil desidero:
|
515
|
cras
apud me eritis et tu et ille cum vostris uxoribus.
|
|
Pamph.
|
|
At
apud me perendie. nam ille heri me iam vocaverat
|
|
in
hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho?
|
|
Ant.
|
|
Quando
ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet,
|
15
|
pax
commersque est vobis mecum. nam hoc tu facito ut cogites:
|
520
|
ut
cuique homini res paratast, perinde amicis utitur:
|
|
si
res firma, <item> firmi amici sunt; sin res laxe labat,
|
|
itidem
amici conlabascunt: res amicos invenit.
|
|
Epignomvs
|
|
Iam
redeo. nimiast voluptas, ubi diu afueris domo,
|
20
|
domum
ubi redieris, si tibi nullast aegritudo animo obviam.
|
525
|
nam
ita me absente familiarem rem uxor curavit meam,
|
|
omnium
me exilem atque inanem fecit aegritudinum.
|
|
sed
eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo.
|
|
P.
|
|
Quid
agitur, Epignome? E. Quid tu? quam dudum in portum venis?
|
25
|
Pamph.
|
|
Hau
longissume. Epig. Postilla iam iste est tranquillus tibi?
|
|
A.
|
530
|
Magis
quam mare quo ambo estis vecti. E. Facis ut alias res
soles.
|
|
hodiene
exoneramus navem, frater? Pamph. Clementer volo.
|
|
nos
potius oneremus nosmet vicissatim voluptatibus.
|
|
quam
mox coctast cena? inpransus ego sum. E. Abi intro ad me et
lava.
|
30
|
Pamph.
|
|
Deos
salutatum atque uxorem modo intro devortor domum;
|
535
|
haec
si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo.
|
|
Epig.
|
|
Apud
nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.
|
|
Pamph.
|
|
Optumest,
iam istoc morai minus erit. iam ego apud te ero.
|
|
Ant.
|
|
Prius
quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo.
|
35
|
Pamph.
|
|
Maxume.
Ant. Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae
|
540
|
duae
erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus,
|
|
quasi
nunc meae sunt vobis. Epig. Miror quo evasurust apologus.
|
|
Ant.
|
|
Erant
minori illi adulescenti fidicina et tibicina,
|
|
peregre
advexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex,
|
40
|
quasi
ego nunc sum. E. Perge porro. praesens hic quidem est
apologus.
|
|
Ant.
|
545
|
Deinde
senex ille illi dixit, cuius erat tibicina,
|
|
quasi
ego nunc tibi dico: Epig. Ausculto atque animum advorto
sedulo.
|
|
Ant.
|
|
'Ego
tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi:
|
|
nunc
mihi reddi ego aequom esse abs te quicum cubitem censeo.'
|
45
|
Epig.
|
|
Quis
istuc dicit? an ille quasi tu? Ant. Quasi ego nunc dico
tibi.
|
550
|
'Immo
duas dabo,' inquit ille adulescens 'una si parumst;
|
|
et
si duarum paenitebit,' inquit 'addentur duae.'
|
|
E.
|
|
Quis
istuc quaeso? an ille quasi ego? A. Is ipse quasi tu. <tum>
senex
|
|
ille
quasi ego: 'si vis,' inquit 'quattuor sane dato,
|
50
|
dum
equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum.'
|
|
Epig.
|
555
|
Videlicet
parcum illum fuisse senem, qui <illi istaec> dixerit,
|
|
quom
ille, illi qui pollicetur, eum cibum poposcerit.
|
|
Ant.
|
|
Videlicet
non fuisse illum aequom adulescentem, qui ilico
|
|
ubi
ille poscit denegavit dare se granum tritici.
|
55
|
hercle
qui aequom postulabat ille senex, quando quidem
|
560
|
filiae
illae dederat dotem, accipere pro tibicina.
|
|
Epig.
|
|
Hercle
ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit,
|
|
qui
seni illi concubinam dare dotatam noluit.
|
|
Ant.
|
|
Senex
quidem voluit, si posset, indipisci de cibo;
|
60
|
quia
nequit, qua lege licuit velle dixit fieri.
|
565
|
'fiat'
ille inquit adulescens. 'facis benigne' inquit senex.
|
|
'habeon
rem pactam?' inquit. 'faciam ita' inquit 'ut fieri voles.'
|
|
sed
ego ibo intro et gratulabor vostrum adventum filiis.
|
|
poste
ibo lautum in pyelum, ibi fovebo senectutem meam.
|
65
|
post
ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans.--
|
|
Pamph.
|
570
|
Graphicum
mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre.
|
|
Epig.
|
|
Etiam
nunc scelestus <se> esse ducit pro adulescentulo.
|
|
dabitur
homini amica, noctu quae in lecto occentet senem;
|
|
namque
edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio.
|
70
|
Pamph.
|
|
Sed
quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet?
|
|
E.
|
575
|
Vidi
edepol hominem haud perdudum. P. Quid agit? E. Quod
famelicus.
|
|
P.
|
|
Quin
vocavisti hominem ad cenam? E. Ne quid adveniens perderem.
|
|
atque
eccum tibi lupum in sermone: praesens esuriens adest.
|
|
Pamph.
|
|
Ludificemur
hominem. Epig. Capti consili memorem mones.
|
|