|
|
Trinummus
2.2
|
|
|
|
|
|
Philto
|
|
Quo
illic homo foras se penetravit ex
|
|
aedibus?
Lys. Pater, adsum, impera quidvis,
|
|
neque
tibi ero in mora neque latebrose
|
|
me
abs tuo conspectu occultabo.
|
5
|
Ph.
|
280
|
Feceris
par tuis ceteris factis,
|
|
patrem
tuom si percoles per pietatem.
|
|
nolo
ego cum improbis te viris, gnate mi,
|
|
neque
in via, neque in foro necullum sermonem exsequi
|
|
novi
ego hoc saeculum moribus quibus siet:
|
10
285
|
malus
bonum malum esse volt, ut sit sui similis;
|
|
turbant,
miscent mores mali: rapax avarus invidus
|
|
sacrum
profanum, publicum privatum habent, hiulca gens.
|
|
haec
ego doleo, haec sunt quae me excruciant, haec dies
|
|
noctesque
tibi canto ut caveas.
|
15
290
|
quod
manu non queunt tangere tantum fas habent quo manus abstineant,
|
|
cetera:
rape trahe, fuge late--lacrumas
|
|
haec
mihi quom video eliciunt,
|
|
quia
ego ad hoc genus hominum duravi.
|
|
quin
prius me ad plures penetravi?
|
20
295
|
nam
hi mores maiorum laudant, eosdem lutitant quos conlaudant.
|
|
hisce
ego de artibus gratiam facio, ne colas neve imbuas ingenium.
|
|
meo
modo et moribus vivito antiquis,
|
|
quae
ego tibi praecipio, ea facito.
|
|
nihil
ego istos moror faeceos mores, turbidos, quibus boni dedecorant
se.
|
25
300
|
haec
tibi si mea imperia capesses, multa bona in pectore consident.
|
|
Lys.
|
|
Semper
ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia
|
|
tuis
servivi servitutem imperiis [et] praeceptis, pater.
|
|
pro
ingenio ego me liberum esse ratus sum, pro imperio tuo
|
|
meum
animum tibi servitutem servire aequom censui.
|
30
|
Phil.
|
305
|
Qui
homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo,
|
|
utrum
itane esse mavelit ut eum animus aequom censeat,
|
|
an
ita potius ut parentes eum esse et cognati velint:
|
|
si
animus hominem pepulit, actumst: animo servit, non sibi;
|
|
si
ipse animum pepulit, dum vivit victor victorum cluet.
|
35
310
|
tu
si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas.
|
|
nimio
satiust, ut opust te ita esse, quam ut animo lubet:
|
|
qui
animum vincunt, quam quos animus, semper probiores cluent.
|
|
Lys.
|
|
Istaec
ego mi semper habui aetati integumentum meae;
|
|
ne
penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum
|
40
315
|
neu
noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri
|
|
neu
tibi aegritudinem, pater, parerem, parsi sedulo:
|
|
sarta
tecta tua praecepta usque habui mea modestia.
|
|
Phil.
|
|
Quid
exprobras? bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi;
|
|
mihi
quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxime.
|
45
320
|
is
probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae;
|
|
qui
ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae:
|
|
[qui
ipsus se contemnit, in eost indoles industriae.]
|
|
bene
facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant.
|
|
Lys.
|
|
Ob
eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst quam volo
|
50
325
|
ego
me abs te exorare. Phil. Quid id est? dare iam veniam
gestio.
|
|
Lys.
|
|
Adulescenti
hinc genere summo, amico atque aequali meo,
|
|
minus
qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater,
|
|
bene
volo ego illi facere, si tu non nevis. Phil. Nempe de tuo?
|
|
Lys.
|
|
De
meo: nam quod tuomst meumst, omne meumst autem tuom.
|
55
|
Phil.
|
330
|
Quid
is? egetne? Lys. Eget. Phil. Habuitne rem? Lys.
Habuit. Phil. Qui eam perdidit?
|
|
publicisne
adfinis fuit an maritumis negotiis?
|
|
mercaturan,
an venales habuit ubi rem perdidit?
|
|
L.
|
|
Nihil
istorum. P. Quid igitur? L. Per comitatem edepol,
pater;
|
|
praeterea
aliquantum animi causa in deliciis disperdidit.
|
60
|
Phil.
|
335
|
Edepol
hominem praemandatum ferme familiariter,
|
|
qui
quidem nusquam per virtutem rem confregit, atque eget;
|
|
nil
moror eum tibi esse amicum cum eius modi virtutibus.
|
|
Lys.
|
|
Quia
sine omni malitiast, tolerare eius egestatem volo.
|
|
Phil.
|
|
De
mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat;
|
65
340
|
nam
et illud quod dat perdit et illi prodit vitam ad miseriam.
|
|
non
eo haec dico, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens:
|
|
sed
ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi,
|
|
ut
ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat.
|
|
Lys.
|
|
Deserere
illum et deiuvare in rebus advorsis pudet.
|
70
|
Phil.
|
345
|
Pol
pudere quam pigere praestat, totidem litteris.
|
|
Lys.
|
|
Edepol,
deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua
|
|
multa
bona bene parta habemus, bene si amico feceris
|
|
ne
pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris.
|
|
Phil.
|
|
De
magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus?
|
75
|
Lys.
|
350
|
Minus,
pater; sed civi immuni scin quid cantari solet?
|
|
'quod
habes ne habeas et illuc quod non habes habeas, malum,
|
|
quandoquidem
nec tibi bene esse pote pati neque alteri.'
|
|
Phil.
|
|
Scio
equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi,
|
|
is
est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom.
|
80
|
Lys.
|
355
|
Deum
virtute habemus et qui nosmet utamur, pater,
|
|
et
aliis qui comitati simus benevolentibus.
|
|
Phil.
|
|
Non
edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis.
|
|
cui
egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri.
|
|
Lys.
|
|
Lesbonico
huic adulescenti, Charmidai filio,
|
85
360
|
qui
illic habitat. Phil. Quin comedit quod fuit, quod non fuit?
|
|
Lys.
|
|
Ne
opprobra, pater; multa eveniunt homini quae volt, quae nevolt.
|
|
Phil.
|
|
Mentire
edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine.
|
|
nam
sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi:
|
|
eo
non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust.
|
90
|
Lys.
|
365
|
Multa
illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum
|
|
vitae
agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust.
|
|
Phil.
|
|
Non
aetate, verum ingenio apiscitur sapientia;
|
|
sapienti
aetas condimentum, sapiens aetati cibust.
|
|
agedum
eloquere, quid dare illi nunc vis? Lys. Nil quicquam,
pater;
|
95
370
|
tu
modo ne me prohibeas accipere, si quid det mihi.
|
|
Phil.
|
|
An
eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis?
|
|
L.
|
|
Eo,
pater. P. Pol ego istam volo me rationem edoceas. L.
Licet.
|
|
scin
tu illum quo genere natus sit? Phil. Scio, adprime probo.
|
|
Lys.
|
|
Soror
illi est adulta virgo grandis: eam cupio, pater,
|
100
375
|
ducere
uxorem sine dote. Phil. Sine dote uxorem? Lys. Ita;
|
|
tua
re salva hoc pacto ab illo summam inibis gratiam,
|
|
neque
commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier.
|
|
Phil.
|
|
Egone
indotatam te uxorem ut patiar? Lys. Patiundumst, pater;
|
|
et
eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae.
|
105
|
Phil.
|
380
|
Multa
ego possum docta dicta et quamvis facunde loqui,
|
|
historiam
veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet;
|
|
verum
ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum
|
|
video
adlicere, etsi adversatus tibi fui, istac iudico:
|
|
tibi
permitto; posce, duce. Lys. Di te servassint mihi.
|
110
385
|
sed
adde ad istam gratiam unum. P. Quid id est autem unum? L.
Eloquar.
|
|
tute
ad eum adeas, tute concilies, tute poscas. Phil. Eccere.
|
|
Lys.
|
|
Nimio
citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris.
|
|
gravius
tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea.
|
|
Phil.
|
|
Ecce
autem in benignitate hoc repperi, negotium.
|
115
390
|
dabitur
opera. Lys. Lepidus vivis. haec sunt aedes, hic habet;
|
|
Lesbonico
est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi.--
|
|