|
|
Trinummus
2.4
|
|
|
|
|
|
Lesbonicvs
|
|
Minus
quindecim dies sunt, quom pro hisce aedibus
|
|
minas
quadraginta accepisti a Callicle.
|
|
estne
hoc quod dico, Stasime? Stasimvs Quom considero,
|
405
|
meminisse
videor fieri. Lesb. Quid factumst eo?
|
5
|
Stas.
|
|
Comessum,
expotum; exussum: elotum in balineis,
|
|
piscator,
pistor apstulit, lanii, coqui,
|
|
holitores,
myropolae, aucupes: confit cito;
|
|
non
hercle minus divorse distrahitur cito,
|
410
|
quam
si tu obicias formicis papaverem.
|
10
|
Lesb.
|
|
Minus
hercle in istis rebus sumptumst sex minis.
|
|
Stas.
|
|
Quid
quod dedisti scortis? Lesb. Ibidem una traho.
|
|
Stas.
|
|
Quid
quod ego defrudavi? Lesb. Em, istaec ratio maxumast.
|
|
Stas.
|
|
Non
tibi illud apparere, si sumas, potest;
|
415
|
nisi
tu immortale rere esse argentum tibi.
|
15
|
Phil.
|
|
Sero
atque stulte, prius quod cautum oportuit,
|
|
postquam
comedit rem, post rationem putat.
|
|
Lesb.
|
|
Nequaquam
argenti ratio comparet tamen.
|
|
Stas.
|
|
Ratio
quidem hercle apparet: argentum oichetai.
|
420
|
minas
quadraginta accepisti a Callicle,
|
20
|
et
ille aedis mancipio abs te accepit? Lesb. Admodum.
|
|
Phil.
|
|
Pol
opino adfinis noster aedis vendidit;
|
|
pater
quom peregre veniet, in portast locus,
|
|
nisi
forte in ventrem filio conrepserit.
|
|
Stas.
|
425
|
Trapezitae
mille drachumarum Olympico,
|
25
|
quas
de ratione dehibuisti, redditae?
|
|
Lesb.
|
|
Nempe
quas spopondi. Stas. Immo 'quas dependi' inquito
|
26a
427a
|
[qua
sponsione pronuper tu exactus es]
|
|
pro
illo adulescente, quem tu esse aibas divitem.
|
|
L.
|
|
Factum.
S. Vt quidem illud perierit. L. Factum id quoque
est.
|
430
|
nam
nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst.
|
30
|
Stas.
|
|
Miseret
te aliorum, tui nec miseret nec pudet.
|
|
Phil.
|
|
Tempust
adeundi. Lesb. Estne hic Philto qui advenit?
|
|
is
herclest ipsus. Stas. Edepol ne ego istum velim
|
|
meum
fieri servom cum suo peculio.
|
|
Phil.
|
435
|
Erum
atque servom plurumum Philto iubet
|
35
|
salvere,
Lesbonicum et Stasimum. Lesb. Di duint
|
|
tibi,
Philto, quaequomque optes. quid agit filius?
|
|
Phil.
|
|
Bene
volt tibi. Lesb. Edepol mutuom mecum facit.
|
|
Stas.
|
|
Nequam
illud verbumst 'bene volt', nisi qui bene facit.
|
440
|
ego
quoque volo esse liber: nequiquam volo;
|
40
|
hic
postulet frugi esse: nugas postulet.
|
|
Phil.
|
|
Meus
gnatus me ad te misit, inter te atque nos
|
|
adfinitatem
ut conciliarem et gratiam.
|
|
tuam
volt sororem ducere uxorem; et mihi
|
445
|
sententia
eademst et volo. Lesb. Hau nosco tuom:
|
45
|
bonis
tuis rebus meas res inrides malas.
|
|
Phil.
|
|
Homo
ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter,
|
|
neque
te derisum advenio neque dignum puto.
|
|
verum
hoc quod dixi: meus me oravit filius,
|
450
|
ut
tuam sororem poscerem uxorem sibi.
|
50
|
Lesb.
|
|
Mearum
me rerum novisse aequomst ordinem.
|
|
cum
vostra nostra non est aequa factio.
|
|
adfinitatem
vobis aliam quaerite.
|
|
Stas.
|
|
Satin
tu es sanus mentis aut animi tui,
|
455
|
qui
condicionem hanc repudies? nam illum tibi
|
55
|
ferentarium
esse amicum inventum intellego.
|
|
Lesb.
|
|
Abin
hinc dierecte? Stas. Si hercle ire occipiam, votes.
|
|
Lesb.
|
|
Nisi
quid me aliud vis, Philto, respondi tibi.
|
|
Phil.
|
|
Benigniorem,
Lesbonice, te mihi,
|
460
|
quam
nunc experior esse, confido fore;
|
60
|
nam
et stulte facere et stulte fabularier,
|
|
utrumque,
Lesbonice, in aetate hau bonumst.
|
|
Stas.
|
|
Verum
hercle hic dicit. Lesb. Oculum ego ecfodiam tibi,
|
|
si
verbum addideris. Stas. Hercle qui dicam tamen;
|
465
|
nam
si sic non licebit, luscus dixero.
|
65
|
Phil.
|
|
Ita
tu nunc dicis, non esse aequiperabiles
|
|
vostras
cum nostris factiones atque opes?
|
|
Lesb.
|
|
Dico.
Phil. Quid? nunc si in aedem ad cenam veneris
|
|
atque
ibi opulentus tibi par forte obvenerit
|
470
|
(adposita
cena sit, popularem quam vocant),
|
70
|
si
illi congestae sint epulae a cluentibus:
|
|
si
quid tibi placeat quod illi congestum siet,
|
|
edisne
an incenatus cum opulento accubes?
|
|
Lesb.
|
|
Edim,
nisi si ille votet. Stas. At pol ego etsi votet
|
475
|
edim,
atque ambabus malis expletis vorem,
|
75
|
et
quod illi placeat praeripiam potissimum,
|
|
neque
illi concedam quicquam de vita mea.
|
|
verecundari
neminem apud mensam decet,
|
|
nam
ibi de divinis atque humanis cernitur.
|
|
Phil.
|
480
|
Rem
fabulare. Stas. Non tibi dicam dolo:
|
80
|
decedam
ego illi de via, de semita,
|
|
de
honore populi; verum quod ad ventrem attinet,
|
|
non
hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit.
|
|
cena
hac annona est sine sacris hereditas.
|
|
Phil.
|
485
|
Semper
tu hoc facito, Lesbonice, cogites,
|
85
|
id
optumum esse, tute uti sis optumus;
|
|
si
id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus.
|
|
nunc
condicionem hanc, quam ego fero et quam abs te peto,
|
|
dare
atque accipere, Lesbonice, te volo.
|
490
|
di
divites sunt, deos decent opulentiae
|
90
|
et
factiones, verum nos homunculi,
|
|
satillum
animai qui quom extemplo emisimus,
|
|
aequo
mendicus atque ille opulentissimus
|
|
censetur
censu ad Acheruntem mortuos.
|
|
Stas.
|
495
|
Mirum
quin tu illo tecum divitias feras.
|
95
|
ubi
mortuos sis, ita sis ut nomen cluet.
|
|
Phil.
|
|
Nunc
ut scias hic factiones atque opes
|
|
non
esse neque nos tuam neglegere gratiam,
|
|
sine
dote posco tuam sororem filio.
|
500
|
quae
res bene vortat--habeon pactam? quid taces?
|
100
|
Stas.
|
|
Pro
di immortales, condicionem quoius modi.
|
|
Phil.
|
|
Quin
fabulare 'di bene vortant, spondeo'?
|
|
Stas.
|
|
Eheu
ubi usus nil erat dicto, spondeo
|
|
dicebat;
nunc hic, quom opus est, non quit dicere.
|
|
Lesb.
|
505
|
Quom
adfinitate vostra me arbitramini
|
105
|
dignum,
habeo vobis, Philto, magnam gratiam.
|
|
sed
si haec res graviter cecidit stultitia mea,
|
|
Philto,
est ager sub urbe hic nobis: eum dabo
|
|
dotem
sorori; nam is de divitiis meis
|
510
|
solus
superfit praeter vitam relicuos.
|
110
|
Phil.
|
|
Profecto
dotem nil moror. Lesb. Certumst dare.
|
|
Stas.
|
|
Nostramne,
ere, vis nutricem, quae nos educat,
|
|
abalienare
a nobis? cave sis feceris.
|
|
quid
edemus nosmet postea? Lesb. Etiam tu taces?
|
515
|
tibi
ego rationem reddam? Stas. Plane periimus,
|
115
|
nisi
quid ego comminiscor. Philto, te volo.
|
|
P.
|
|
Si
quid vis, Stasime. S. Huc concede aliquantum. P. Licet.
|
|
Stas.
|
|
Arcano
tibi ego hoc dico, ne ille ex te sciat
|
|
neve
alius quisquam. Phil. Crede audacter quidlubet.
|
|
Stas.
|
520
|
Per
deos atque homines dico, ne tu illunc agrum
|
120
|
tuom
siris umquam fieri neque gnati tui.
|
|
ei
rei argumenta dicam. Phil. Audire edepol lubet.
|
|
Stas.
|
|
Primum
omnium olim terra cum proscinditur,
|
|
in
quinto quoque sulco moriuntur boves.
|
|
Phil.
|
525
|
Apage,
Acheruntis ostium in vostrost agro.
|
125
|
Stas.
|
|
Tum
vinum prius quam coctumst pendet putidum.
|
|
Lesb.
|
|
Consuadet
homini, credo. etsi scelestus est,
|
|
at
mi infidelis non est. Stas. Audi cetera.
|
|
post
id, frumenti quom alibi messis maximast,
|
530
|
tribus
tantis illi minus redit quam opseveris.
|
130
|
Phil.
|
|
Em
istic oportet opseri mores malos,
|
|
si
in opserendo possint interfieri.
|
|
Stas.
|
|
Neque
umquam quisquamst, quoius ille ager fuit,
|
|
quin
pessume ei res vorterit: quoium fuit,
|
535
|
alii
exulatum abierunt, alii emortui,
|
135
|
alii
se suspendere. em nunc hic quoius est,
|
|
ut
ad incitas redactust. Phil. Apage a me istum agrum.
|
|
Stas.
|
|
Magis
apage dicas, si omnia ex me audiveris.
|
|
nam
fulguritae sunt alternae arbores;
|
540
|
sues
moriuntur angina acerrume;
|
140
|
oves
scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus.
|
|
tum
autem Surorum, genus quod patientissumumst
|
|
hominum,
nemo extat qui ibi sex menses vixerit:
|
|
ita
cuncti solstitiali morbo decidunt.
|
|
Phil.
|
545
|
Credo
ego istuc, Stasime, ita esse; sed Campans genus
|
145
|
multo
Surorum iam antidit patientia.
|
|
sed
istest ager profecto, ut te audivi loqui,
|
|
malos
in quem omnes publice mitti decet,
|
|
sicut
fortunatorum memorant insulas,
|
550
|
quo
cuncti qui aetatem egerint caste suam
|
150
|
conveniant;
contra istoc detrudi maleficos
|
|
aequom
videtur, qui quidem istius sit modi.
|
|
Stas.
|
|
Hospitium
est calamitatis: quid verbis opust?
|
|
quamvis
malam rem quaeras, illic reperias.
|
|
Phil.
|
555
|
At
tu hercle et illi et alibi. Stas. Cave sis dixeris
|
155
|
me
tibi dixisse hoc. Phil. Dixisti arcano satis.
|
|
Stas.
|
|
Quin
hic quidem cupit illum ab se abalienarier,
|
|
si
quem reperire possit cui os sublinat.
|
|
Phil.
|
|
Meus
quidem hercle numquam fiet. Stas. Si sapies quidem.
|
560
|
lepide
hercle de agro ego hunc senem deterrui;
|
160
|
nam
qui vivamus nihil est, si illum amiserit.
|
|
Phil.
|
|
Redeo
ad te, Lesbonice. Lesb. Dic sodes mihi,
|
|
quid
hic est locutus tecum? Phil. Quid censes? homost:
|
|
volt
fieri liber, verum quod det non habet.
|
|
Lesb.
|
565
|
Et
ego esse locuples, verum nequiquam volo.
|
165
|
Stas.
|
|
Licitumst,
si velles; nunc, quom nihil est, non licet.
|
|
Lesb.
|
|
Quid
tecum, Stasime? Stas. De istoc quod dixti modo:
|
|
si
ante voluisses, esses; nunc sero cupis.
|
|
Phil.
|
|
De
dote mecum convenire nil potest:
|
570
|
quid
tibi lubet tute agito cum nato meo.
|
170
|
nunc
tuam sororem filio posco meo.
|
|
quae
res bene vortat. quid nunc? etiam consulis?
|
|
Lesb.
|
|
Quid
istic? quando ita vis: di bene vortant. spondeo.
|
|
Stas.
|
|
Numquam
edepol quoiquam <tam> expectatus filius
|
575
|
natus
quam illuc est spondeo natum mihi.
|
175
|
di
fortunabunt vostra consilia. Phil. Ita volo.
|
|
Lesb.
|
|
Sed,
Stasime, abi huc ad meam sororem ad Calliclem,
|
|
dic
hoc negoti quo modo actumst. Stas. Ibitur.
|
|
Lesb.
|
|
Et
gratulator meae sorori. Stas. Scilicet.
|
|
Phil.
|
580
|
I
hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis
|
180
|
dies
constituatur; eadem haec confirmabimus.--
|
|
Lesb.
|
|
[Tu
istuc cura quod iussi. ego iam hic ero.--]
|
|
dic
Callicli, me ut convenat. Stas. Quin tu i modo.
|
|
Lesb.
|
|
De
dote ut videat quid opus sit facto. Stas. I modo.
|
|
Lesb.
|
585
|
Nam
certumst sine dote haud dare. Stas. Quin tu i modo.
|
185
|
Lesb.
|
|
Neque
enim illi damno umquam esse patiar Stas. Abi modo.
|
|
Lesb.
|
|
Meam
neglegentiam. Stas. I modo. Lesb. <Nullo modo>
|
|
aequom
videtur quin quod peccarim Stas. I modo.
|
|
Lesb.
|
|
Potissimum
mi id obsit. Stas. I modo. Lesb. O pater,
|
590
|
enumquam
aspiciam te?-- Stas. I modo, i modo, i modo.
|
190
|
tandem
impetravi abiret. di vestram fidem,
|
|
edepol
re gesta pessume gestam probe,
|
|
si
quidem ager nobis salvos est; etsi admodum
|
|
in
ambiguo est etiam nunc quid ea re fuat.
|
595
|
sed
id si alienatur, actumst de collo meo,
|
195
|
gestandust
peregre clupeus, galea, sarcina:
|
|
effugiet
ex urbe, ubi erunt factae nuptiae,
|
|
ibit
istac, aliquo, in maximam malam crucem,
|
|
latrocinatum,
aut in Asiam aut in Ciliciam.
|
600
|
ibo
huc quo mi imperatumst, etsi odi hanc domum,
|
200
|
postquam
exturbavit hic nos ex nostris aedibus.--
|
|