|
|
Trinummus
3.2
|
|
|
|
|
|
Lysiteles
|
|
Sta
ilico, noli avorsari neque te occultassis mihi.
|
|
Lesbonicvs
|
|
Potin
ut me ire quo profectus sum sinas? Lys. Si in rem tuam,
|
|
Lesbonice,
esse videatur, gloriae aut famae, sinam.
|
|
Lesb.
|
630
|
Quod
est facillumum, facis. Lys. Quid id est? Lesb. Amico
iniuriam.
|
5
|
Ly.
|
|
Neque
meumst neque facere didici. Le. Indoctus quam docte facis.
|
|
quid
faceres, si quis docuisset te, ut sic odio esses mihi?
|
|
[qui]
bene cum simulas facere mihi te, male facis, male consulis.
|
|
Lys.
|
|
Egone?
Lesb. Tune. Lys. Quid male facio? Lesb. Quod
ego nolo, id cum facis.
|
|
Lys.
|
635
|
Tuae
rei bene consulere cupio. Lesb. Tu [mihi] es melior quam
egomet mihi?
|
10
|
sat
sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi.
|
|
Lys.
|
|
An
id est sapere, ut qui beneficium a benevolente repudies?
|
|
Lesb.
|
|
Nullum
beneficium esse duco id quod quoi facias non placet.
|
|
scio
ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat,
|
640
|
nec
tuis depellar dictis quin rumori serviam.
|
15
|
Lys.
|
|
Quid
ais? nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres:
|
|
itan
tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui,
|
|
ut
virtute eorum anteparta per flagitium perderes?
|
|
atque
honori posterorum tuorum ut vindex fieres,
|
645
|
tibi
paterque avosque facilem fecit et planam viam
|
20
|
ad
quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret,
|
|
culpa
maxume et desidia tuisque stultis moribus.
|
|
praeoptavisti,
amorem tuom uti virtuti praeponeres.
|
|
nunc
te hoc pacto credis posse optegere errata? aha, non itast:
|
650
|
cape
sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo:
|
25
|
in
foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es.
|
|
atque
ego istum agrum tibi relinqui ob eam rem enixe expeto,
|
|
ut
tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam
|
|
cives
obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes.
|
|
Lesb.
|
655
|
Omnia
ego istaec quae tu dixti scio, vel exsignavero,
|
30
|
ut
rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum:
|
|
scibam
ut esse me deceret, facere non quibam miser;
|
|
ita
vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi.
|
|
et
tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias.
|
|
Lys.
|
660
|
At
operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere
|
35
|
perpeti
nequeo, simul me piget parum pudere te;
|
|
et
postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis,
|
|
tute
pone te latebis facile, ne inveniat te Honor,
|
|
in
occulto iacebis cum te maxume clarum voles.
|
665
|
pernovi
equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum;
|
40
|
scio
te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi
|
|
pectus
opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis vias.
|
|
ita
est amor, ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque volat;
|
|
atque
is mores hominum moros et morosos efficit:
|
670
|
minus
placet magis quod suadetur, quod dissuadetur placet;
|
45
|
quom
inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non velis;
|
|
[ille
qui aspellit is compellit, ille qui consuadet vetat.]
|
|
insanum
[et] malumst in hospitium devorti ad Cupidinem.
|
|
sed
te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere expetas.
|
675
|
si
istuc, ut conare, facis indicium tuom incendes genus;
|
50
|
tum
igitur tibi aquae erit cupido, genus qui restinguas tuom,
|
|
atque
si eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati--
|
|
ne
scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.
|
|
Lesb.
|
|
Facilest
inventu: datur ignis, tametsi ab inimico petas.
|
680
|
sed
tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in viam.
|
55
|
meam
[vis] sororem tibi dem suades sine dote. aha, non convenit
|
|
me,
qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis
|
|
esse
agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit.
|
|
numquam
erit alienis gravis qui suis se concinnat levem.
|
685
|
sicut
dixi, faciam: nolo te iactari diutius.
|
60
|
Lys.
|
|
Tanto
meliust te sororis causa egestatem exsequi
|
|
atque
eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia?
|
|
Lesb.
|
|
Nolo
ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves,
|
|
sed
ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant,
|
690
|
me
germanam meam sororem in concubinatum tibi,
|
65
|
si
sine dote <dem>, dedisse magis quam in matrimonium.
|
|
quis
me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio
|
|
te
honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris:
|
|
tibi
sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.
|
|
Lys.
|
695
|
Quid?
te dictatorem censes fore, si aps te agrum acceperim?
|
70
|
Lesb.
|
|
Neque
volo neque postulo neque censeo, verum tamen
|
|
is
est honos homini pudico, meminisse officium suom.
|
|
Lys.
|
|
Scio
equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio:
|
|
id
agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris
|
700
|
atque
eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas,
|
75
|
effugias
ex urbe inanis; profugus patriam deseres,
|
|
cognatos,
adfinitatem, amicos factis nuptiis:
|
|
mea
opera hinc proterritum te meaque avaritia autument.
|
|
id
me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris.
|
|
Stas.
|
705
|
Non
enim possum quin exclamem euge. euge, Lysiteles, palin.
|
80
|
facile
palmam habes: hic victust, vicit tua comoedia.
|
|
hic
agit magis ex argumento et versus melioris facit.
|
|
etiam
ob stultitiam tuam te curis multabo mina.
|
|
Lesb.
|
|
Quid
tibi interpellatio aut in consilium huc accessio est?
|
|
S.
|
710
|
Eodem
pacto, quo huc accessi, apscessero. Le. I hac mecum domum,
|
85
|
Lysiteles,
ibi de istis rebus plura fabulabimur.
|
|
Lys.
|
|
Nil
ego in occulto agere soleo. meus ut animust, eloquar:
|
|
si
mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur,
|
|
sine
dote, neque tu hinc abituru's, quod meum erit id erit tuom;
|
715
|
sin
aliter animatus es, bene quod agas eveniat tibi,
|
90
|
ego
amicus numquam tibi ero alio pacto. sic sententia est.--
|
|
Stas.
|
|
Abiit
[hercle] ille quidem. ecquid audis, Lysiteles? ego te volo.
|
|
hic
quoque hinc abiit. Stasime, restas solus. quid ego nunc agam,
|
|
nisi
uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem,
|
720
|
fulmentas
iubeam suppingi soccis? non sisti potest.
|
95
|
video
caculam militarem me futurum haud longius:
|
|
ad
aliquem regem in saginam erus sese coniciet meus;
|
|
credo
ad summos bellatores acrem fugitorem fore
|
|
et
capturum spolia ibi illum qui [meo] ero adversus venerit.
|
725
|
egomet
autem quom extemplo arcum [mihi] et pharetram et sagittas
sumpsero,
|
100
|
cassidem
in caput, dormibo placide in tabernaculo.
|
|
ad
forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom
|
|
dedi,
reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.--
|
|