|
|
Trinummus
3.3
|
|
|
|
|
|
Megaronides
|
|
Vt
mihi rem narras, Callicles, nullo modo
|
730
|
potest
fieri prosus quin dos detur virgini.
|
|
Callicles
|
|
Namque
hercle honeste fieri ferme non potest,
|
|
ut
eam perpetiar ire in matrimonium
|
5
|
sine
dote, quom eius rem penes me habeam domi.
|
|
Meg.
|
|
Parata
dos domist; nisi expectare vis,
|
735
|
ut
eam sine dote frater nuptum conlocet.
|
|
post
adeas tute Philtonem et dotem dare
|
|
te
ei dicas, facere id eius ob amicitiam patris.
|
10
|
verum
hoc ego vereor, ne istaec pollicitatio
|
|
te
in crimen populo ponat atque infamiam;
|
740
|
non
temere dicant te benignum virgini:
|
|
datam
tibi dotem, ei quam dares, eius a patre,
|
|
ex
ea largiri te illi, neque ita ut sit data
|
15
|
columem
te sistere illi, et detraxe autument.
|
|
nunc
si opperiri vis adventum Charmidi,
|
745
|
perlongumst:
huic ducendi interea abscesserit
|
|
lubido;
atque ea condicio huic vel primaria est.
|
|
Call.
|
|
Nam
hercle omnia istaec veniunt in mentem mihi.
|
20
|
vide
si hoc utibile magis atque in rem deputas,
|
|
ut
adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet.
|
750
|
sed
ut ego nunc adulescenti thensaurum indicem
|
|
indomito,
pleno amoris ac lasciviae?
|
|
minime,
minime hercle vero. nam certo scio,
|
25
|
locum
quoque illum omnem, ubi situst, comederit;
|
|
quem
fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat
|
755
|
neu
rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim.
|
|
Meg.
|
|
Quo
pacto ergo igitur clam dos depromi potest?
|
|
Call.
|
|
Dum
occasio ei <rei> reperiatur, interim
|
30
|
ab
amico alicunde mutuom argentum rogem.
|
|
Meg.
|
|
Potin
est ab amico alicunde exorari? Call. Potest.
|
|
Meg.
|
760
|
Gerrae.
ne tu illud verbum actutum inveneris:
|
|
'mihi
quidem hercle non est quod dem mutuom.'
|
|
Call.
|
|
Malim
hercle ut verum dicas, quam ut des mutuom.
|
35
|
Meg.
|
|
Sed
vide consilium, si placet. Call. Quid consilist?
|
|
Meg.
|
|
Scitum,
ut ego opinor, consilium inveni. Call. Quid est?
|
|
Meg.
|
765
|
Homo
conducatur aliquis iam, quantum potest,
|
|
[quasi
sit peregrinus. Call. Quid is scit facere postea?]
|
|
ignota
facie, quae <hic> non visitata sit;
|
40
|
mendacilocum
aliquem [ Call. Quid is scit facere postea?]
|
770
|
falsidicum,
confidentem. Call. Quid tum postea?
|
|
Meg.
|
|
Is
homo exornetur graphice in peregrinum modum;
|
|
quasi
ad adulescentem a patre ex Seleucia
|
|
veniat,
salutem ei nuntiet verbis patris:
|
45
|
illum
bene gerere rem et valere et vivere,
|
|
et
eum rediturum actutum; ferat epistulas
|
775
|
duas,
eas nos consignemus, quasi sint a patre:
|
|
det
alteram illi, alteram dicat tibi
|
|
dare
sese velle. Call. Perge porro dicere.
|
50
|
Meg.
|
|
Seque
aurum ferre virgini dotem a patre
|
|
dicat
patremque id iussisse aurum tibi dare.
|
780
|
tenes
iam? Call. Propemodo, atque ausculto perlubens.
|
|
Meg.
|
|
Tum
tu igitur demum adulescenti aurum dabis,
|
|
ubi
erit locata virgo in matrimonium.
|
55
|
Call.
|
|
Scite
hercle sane. Meg. Hoc, ubi thensaurum effoderis,
|
|
suspicionem
ab adulescente amoveris:
|
785
|
censebit
aurum esse a patre allatum tibi,
|
|
tu
de thensauro sumes. Call. Satis scite et probe;
|
|
quamquam
hoc me aetatis sycophantari pudet.
|
60
|
sed
epistulas quando opsignatas adferet,
|
60a
788a
|
[sed
quom opsignatas attulerit epistulas]
|
|
nonne
arbitraris eum adulescentem anuli
|
790
|
paterni
signum novisse? Meg. Etiam tu taces?
|
|
sescentae
ad eam rem causae possunt conligi:
|
|
illum
quem habuit perdidit, alium post fecit novom.
|
65
|
iam
si opsignatas non feret, dici hoc potest,
|
|
apud
portitorem eas resignatas sibi
|
795
|
inspectasque
esse. in huius modi negotio
|
|
diem
sermone terere segnities merast:
|
|
quam
vis sermones possunt longi texier.
|
70
|
abi
ad thensaurum iam confestim clanculum,
|
|
servos
ancillas amove. atque audin? Call. Quid est?
|
|
Meg.
|
800
|
Vxorem
quoque eampse hanc rem uti celes face,
|
|
nam
pol tacere numquam quicquamst quod queat.
|
|
quid
nunc stas? quin tu hinc amoves et te moves?
|
75
|
aperi,
deprome inde auri ad hanc rem quod sat est,
|
|
continuo
operito denuo; sed clanculum,
|
805
|
sicut
praecepi; cunctos exturba aedibus.
|
|
Call.
|
|
Ita
faciam. Meg. At enim nimis longo sermone utimur,
|
|
diem
conficimus quod iam properatost opus.
|
80
|
nihil
est de signo quod vereare; me vide:
|
|
lepida
est illa causa, ut commemoravi, dicere
|
810
|
apud
portitores esse inspectas. denique
|
|
diei
tempus non vides? quid illum putas,
|
|
natura
illa atque ingenio? iam dudum ebriust.
|
85
|
quidvis
probare poterit; tum, quod maxumumst,
|
|
adferre,
non petere hinc se dicet. Call. Iam sat est.
|
|
Meg.
|
815
|
Ego
sycophantam iam conduco de foro
|
|
epistulasque
iam consignabo duas,
|
|
eumque
huc <ad> adulescentem meditatum probe
|
90
|
mittam.
Call. Eo ego igitur intro ad officium meum.
|
|
tu
istuc age.-- Meg. Atto um reddam nugacissume.--
|
|