|
|
Trinummus
4.1
|
|
|
|
|
|
Charmides
|
820
|
Salsipotenti
et mulsipotenti Iovis fratri et Nerei Neptuno
|
|
laetus
lubens laudes ago et grates gratiasque habeo et fluctibus salsis,
|
|
quos
penes mei <fuit saepe> potestas, bonis meis quid foret et
meae vitae,
|
|
quom
suis med ex locis in patriam suavissumam reducem faciunt.
|
5
|
atque
ego, Neptune, tibi ante alios deos gratias ago atque habeo summas;
|
825
|
nam
te omnes saevomque severumque atque avidis moribus commemorant,
|
|
spurcificum,
immanem, intolerandum, vesanum: contra opera expertus,
|
|
nam
pol placido te et clementi meo usque modo, ut volui, usus sum in
alto.
|
|
atque
hanc tuam gloriam iam ante auribus acceperam, et nobilest apud
homines,
|
10
|
pauperibus
te parcere solitum, dites damnare atque domare.
|
830
|
abi,
laudo, scis ordine, ut aequomst, tractare homines; hoc dis
dignumst.
|
|
[semper
mendicis modesti sint.]
|
|
fidus
fuisti: infidum esse iterant; nam apsque foret te, sat scio in
alto
|
|
distraxissent
disque tulissent satellites tui me miserum foede
|
15
|
bonaque
omnia <mea> item una mecum passim caeruleos per campos:
|
835
|
ita
iam quasi canes, haud secus, circum stabant navem turbines venti,
|
|
imbres
fluctusque atque procellae infensae frangere malum,
|
|
ruere
antemnas, scindere vela, ni tua pax propitia foret praesto.
|
|
apage
a me sis, dehinc iam certumst otio dare me; satis partum habeo
|
20
|
quibus
aerumnis deluctavi, filio dum divitias quaero.
|
840
|
sed
quis hic est, qui in plateam ingreditur
|
|
cum
novo ornatu specieque simul?
|
|
pol
quamquam domi cupio, opperiar,
|
23a
842a
|
quam
hic rem agat animum advortam.
|
|