|
|
Trinummus
4.3.
|
|
|
|
|
|
Stasimvs
|
|
Stasime,
fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum,
|
|
ne
subito metus exoriatur scapulis stultitia tua.
|
1010
|
adde
gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo.
|
|
cave
sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent,
|
5
|
si
aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere.
|
|
ecce
hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio
|
|
condalium
es oblitus, postquam thermopotasti gutturem?
|
1015
|
recipe
te et recurre petere <re> recenti. Charm. Huic,
quisquis est,
|
|
gurguliost
exercitor: is hunc hominem cursuram docet.
|
10
|
Stas.
|
|
Quid,
homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis
|
|
memoriam
esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus
|
|
ibi
bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus?
|
1020
|
Truthus
fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus,
|
|
oculicrepidae
cruricrepidae, ferriteri mastigiae:
|
15
|
inter
eosne homines condalium te redipisci postulas?
|
|
quorum
eorum unus surrupuit currenti cursori solum.
|
|
Ch.
|
|
Ita
me di ament, graphicum furem. S. Quid ego quod periit
petam?
|
1025
|
nisi
etiam laborem ad damnum apponam epithecam insuper.
|
|
quin
tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam,
|
20
|
recipe
te ad erum. Charm. Non fugitivost hic homo, commeminit
domi.
|
|
Stas.
|
|
Vtinam
veteres homin<um mor>es, veteres parsimoniae
|
|
potius
<in> maiore honore hic essent quam mores mali.
|
|
Charm.
|
1030
|
Di
immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui.
|
|
vetera
quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias.
|
25
|
Stas.
|
|
Nam
nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet:
|
|
ambitio
iam more sanctast, liberast a legibus;
|
|
scuta
iacere fugereque hostis more habent licentiam:
|
1035
|
petere
honorem pro flagitio more fit. Charm. Morem improbum.
|
|
Stas.
|
|
Strenuiores
praeterire more fit. Charm. Nequam quidem.
|
30
|
Stas.
|
|
Mores
leges perduxerunt iam in potestatem suam,
|
|
magisque
is sunt obnoxiosae quam parentes liberis.
|
|
eae
miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis,
|
1040
|
ubi
malos mores adfigi nimio fuerat aequius.
|
|
Charm.
|
|
Lubet
adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens
|
35
|
et
metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui.
|
|
Stas.
|
|
Neque
istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt,
|
|
mores
autem rapere properant qua sacrum qua publicum.
|
|
Charm.
|
1045
|
Hercle
istis malam rem magnam moribus dignumst dari.
|
|
S.
|
|
Nonne
hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus
|
40
|
univorsis
est advorsum atque omni populo male facit:
|
|
male
fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem,
|
|
qui
nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant.
|
1050
|
hoc
qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum.
|
|
si
quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum:
|
45
|
quom
repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo.
|
|
si
mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio:
|
|
vel
illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris.
|
|
Ch.
|
1055
|
Meus
est hic quidem Stasimus servos. S. Nam ego talentum mutuom
|
|
quoi
dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi.
|
50
|
sed
ego sum insipientior, qui rebus curem publicis
|
|
potius
quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram.
|
|
eo
domum. Ch. Heus tu, asta ilico. audi. S. Heus tu,
non sto. Ch. Te volo.
|
|
St.
|
1060
|
Quid
si ego me te velle nolo? Ch. Aha nimium, Stasime, saeviter.
|
|
S.
|
|
Emere
meliust cui imperes. Ch. Pol ego emi atque argentum dedi;
|
55
|
sed
si non dicto audiens est, quid ago? Stas. Da magnum malum.
|
|
Charm.
|
|
Bene
mones, ita facere certumst. Stas. Nisi quidem es obnoxius.
|
|
Charm.
|
|
Si
bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes.
|
|
Stas.
|
1065
|
Quid
id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis?
|
|
Charm.
|
|
Quia
boni malique in ea re pars tibi est. Stas. Partem alteram
|
60
|
tibi
permitto; illam alteram apud me, quod bonist, apponito.
|
|
Charm.
|
|
Si
eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides.
|
|
Stas.
|
|
Hem
quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi?
|
|
Charm.
|
1070
|
Ipsus
homo optumus. Stas. Mare terra caelum, di vestram fidem,
|
|
satin
ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est,
|
65
|
certe
is est, is est profecto. o mi ere exoptatissime,
|
|
salve.
Ch. Salve, Stasime. S. Salvom te-- Ch. Scio
et credo tibi.
|
|
sed
omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei,
|
1075
|
quos
reliqui hic filium atque filiam? Stas. Vivont, valent.
|
|
Ch.
|
|
Nempe
uterque? S. Vterque. Ch. Di me salvom et servatum
volunt.
|
70
|
cetera
intus otiose percontabor quae volo.
|
|
eamus
intro, sequere. S. Quo tu te agis? Ch. Quonam nisi
domum?
|
|
Stas.
|
|
Hicine
nos habitare censes? Charm. Vbinam ego alibi censeam?
|
|
S.
|
1080
|
Iam--
Ch. Quid iam? S. Non sunt nostrae aedis istae. Ch.
Quid ego ex te audio?
|
|
Stas.
|
|
Vendidit
tuos natus aedis. Charm. Perii. Stas. Praesentariis
|
75
|
argenti
minis numeratis-- Ch. Quot? S. Quadraginta. Ch.
Occidi.
|
|
quis
eas emit? Stas. Callicles, cui tuam rem commendaveras;
|
|
is
habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras.
|
|
Charm.
|
1085
|
Vbi
nunc filius meus habitat? Stas. Hic in hoc posticulo.
|
|
Charm.
|
|
Male
disperii. Stas. Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore.
|
80
|
Charm.
|
|
Ego
miserrumis periclis sum per maria maxuma
|
|
vectus,
capitali periclo per praedones plurimos
|
|
me
servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser,
|
1090
|
propter
eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus.
|
|
adimit
animam mi aegritudo. Stasime, tene me. Stas. Visne aquam
|
85
|
tibi
petam? Ch. Res quom animam agebat, tum esse offusam
oportuit.
|
|