|
|
Trinummus
5.2
|
|
|
|
|
|
Charmides
|
1125
|
Neque
fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror,
|
|
quoi
fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;
|
|
nam
exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret.
|
|
Callicles
|
|
Si
quid amicum erga bene feci aut consului fideliter,
|
5
|
non
videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror.
|
1130
|
[nam
beneficium, homini proprium quod datur, prosumpserit,
|
|
quod
datum utendumst, id repetundi copiast quando velit.]
|
|
Charm.
|
|
Est
ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis,
|
|
eum
sororem despondisse suam in tam fortem familiam.
|
10
|
Call.
|
|
Lysiteli
quidem Philtonis filio. Lys. Enim me nominat.
|
|
Charm.
|
1135
|
Familiam
optumam occupavit. Lys. Quid ego cesso hos conloqui?
|
|
sed
maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui.
|
|
Ch.
|
|
Vah.
Call. Quid est? Ch. Oblitus intus dudum tibi sum
dicere:
|
|
modo
mi advenienti nugator quidam occessit obviam,
|
15
|
nimis
pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum
|
1140
|
meo
datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo;
|
|
quem
ego nec qui esset noram, neque eum ante usquam conspexi prius.
|
|
sed
quid rides? Call. Meo adlegatu venit, quasi qui aurum mihi
|
|
ferret
aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filius
|
20
|
tuos,
quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet
|
1145
|
neu
qui rem ipsam posset intellegere, [et] thensaurum tuom
|
|
me
esse penes, atque eum [a] me lege populi patrium posceret.
|
|
Charm.
|
|
Scite
edepol. Call. Megaronides communis hoc meus et tuos
|
|
benevolens
commentust. Charm. Quin conlaudo consilium et probo.
|
25
|
Lys.
|
|
Quid
ego ineptus, dum sermonem vereor interrumpere,
|
1150
|
solus
sto nec quod conatus sum agere ago? hominis conloquar.
|
|
Ch.
|
|
Quis
hic est, qui huc ad nos incedit? L. Charmidem socerum suom
|
|
Lysiteles
salutat. Charm. Di dent tibi, Lysiteles, quae velis.
|
|
Call.
|
|
Non
ego sum salute dignus? Lys. Immo salve, Callicles;
|
30
|
hunc
priorem aequomst me habere: tunica propior palliost.
|
|
Call.
|
1155
|
Deos
volo consilia vostra <vobis> recte vortere.
|
|
Charm.
|
|
Filiam
meam tibi desponsam esse audio. Lys. Nisi tu nevis.
|
|
Ch.
|
|
Immo
haud nolo. L. Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi?
|
|
Charm.
|
|
Spondeo,
et mille auri Philippum dotis. Lys. Dotem nil moror.
|
35
|
Charm.
|
|
Si
illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi.
|
1160
|
postremo
quod vis non duces, nisi illud quod non vis feres.
|
|
Call.
|
|
Ius
hic orat. Lys. Impetrabit te advocato atque arbitro.
|
|
istac
lege filiam tuam sponden mi uxorem dari?
|
|
Ch.
|
|
Spondeo.
C. Et ego spondeo idem hoc. L. Oh salvete, adfines
mei.
|
40
|
Charm.
|
|
Atque
edepol sunt res, quas propter tibi tamen suscensui.
|
|
Lys.
|
1165
|
Quid
ego feci? Charm. Meum corrumpi quia perpessu's filium.
|
|
Lys.
|
|
Si
id mea voluntate factumst, <est> quod mihi suscenseas.
|
|
sed
sine me hoc aps te impetrare quod volo. Ch. Quid id est? L.
Scies.
|
|
si
quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia.
|
45
|
quid
quassas caput? Ch. Cruciatur cor mi, et metuo. L.
Quidnam id est?
|
|
Charm.
|
1170
|
Quom
ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi
|
|
denegem
quod me oras, ne te leviorem erga me putes.
|
|
non
gravabor. faciam ita ut vis. Lys. Probus es. eo, ut illum
evocem.
|
|
Charm.
|
|
Miserumst,
male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet.
|
50
|
Lys.
|
|
Aperite
hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist,
|
1175
|
[foras]
evocate: ita subitost propere quod eum conventum volo.
|
|
Lesbonicvs
|
|
Quis
homo tam tumultuoso sonitu me excivit [subito] foras?
|
|
Lys.
|
|
Benevolens
tuos atque amicus. Lesb. Satine salve? dic mihi.
|
|
Lys.
|
|
Recte.
tuom patrem rediisse salvom peregre gaudeo.
|
55
|
Le.
|
|
Quis
id ait? Ly. Ego. Le. Tun vidisti? Ly. Et tute
item videas licet.
|
|
Lesb.
|
1180
|
O
pater, pater mi, salve. Charm. Salve multum, gnate mi.
|
|
Lesb.
|
|
Si
quid tibi, pater, laboris-- Charm. Nihil evenit, ne time:
|
|
bene
re gesta salvos redeo--si tu modo frugi esse vis.
|
|
haec
tibi pactast Callicli <huius> filia. Lesb. Ego ducam,
pater,
|
60
|
et
eam et si quam aliam iubebis. Charm. Quamquam tibi
suscensui,
|
1185
|
miseria
<una> uni quidem hominist adfatim. Call. Immo huic
parumst,
|
|
nam
si pro peccatis centum ducat uxores, parumst.
|
|
Lesb.
|
|
At
iam posthac temperabo. Charm. Dicis, si facies modo.
|
|
Lys.
|
|
Numquid
causaest quin uxorem cras domum ducam? Charm. [optimumst.]
Licet.
|
65
|
tu
in perendinum paratus sis ut ducas. ô. Plaudite.
|
|