|
|
Truculentus
1.1
|
|
|
|
|
|
Diniarchvs
|
|
Non
omnis aetas ad perdiscendum sat est
|
|
amanti,
dum id perdiscat, quot pereat modis;
|
|
neque
eam rationem eapse umquam educet Venus,
|
25
|
quam
penes amantum summa summarum redit,
|
5
|
quot
amans exemplis ludificetur, quot modis
|
|
pereat
quotque exoretur exorabulis:
|
|
quot
illic blanditiae, quot illic iracundiae
|
|
sunt,
quot supplicia danda, di vostram fidem, hui,
|
30
|
quid
perierandum est etiam, praeter munera:
|
10
|
primumdum
merces annua, is primus bolust,
|
|
ob
eam tres noctes dantur; interea loci
|
|
aut
ara aut vinum aut oleum aut triticum,
|
|
temptat
benignusne an bonae frugi sies:
|
35
|
quasi
in piscinam rete qui iaculum parat,
|
15
|
quando
abiit rete pessum, adducit lineam;
|
|
si
inierit rete piscis, ne effugiat cavet:
|
|
dum
huc dum illuc rete <circumv>or<tit>, impedit
|
|
piscis
usque adeo donicum eduxit foras.
|
40
|
itidem
si amator id quod oratur dedit
|
20
|
atque
est benignus potius quam frugi bonae
|
|
[adduntur
noctes, interim ille hamum vorat],
|
|
si
semel amoris poculum accepit meri
|
|
eaque
intra pectus se penetravit potio,
|
45
|
extemplo
et ipsus periit et res et fides.
|
25
|
si
iratum scortumst forte amatori suo,
|
|
bis
perit amator, ab re atque <ab> animo simul;
|
|
sin
alter altri propitiust, idem perit:
|
|
si
raras noctes ducit, ab animo perit;
|
50
|
sin
crebras ducit, ipsus gaudet, res perit.
|
29a
50a
|
iteca
in aedibus lenosis
|
30
|
prius
quam unum dederis, centum quae poscat parat:
|
|
aut
periit aurum aut conscissa pallula est
|
|
aut
empta ancilla aut aliquod vasum argenteum
|
|
aut
vasum ahenum antiquom aut lectus laptiles
|
55
|
aut
armariola Graeca, aut aliquid semper <est>
|
35
|
quod
petra debeatque amans scorto suo.
|
|
atque
haec celamus nos clam magna industria,
|
|
quom
rem fidemque nosque nosmet perdimus,
|
|
ne
qui parentes neu cognati sentiant;
|
60
|
quos
cum celamus si faximus conscios,
|
40
|
qui
nostrae aetati tempestivo temperent,
|
|
unde
anteparta demus postpartoribus,
|
41a
62a
|
faxim
lenonum et scortorum plus est
|
|
et
minus damnosorum hominum quam nunc sunt siet.
|
|
nam
nunc lenonum et scortorum plus est fere,
|
65
|
quam
olim muscarum est cum caletur maxime.
|
45
|
nam
nusquam alibi si sunt, circum argentarias
|
|
scorta
<et> lenones qui sedent cottidie,
|
|
ea
nimia est ratio; quippe qui certo scio,
|
|
ibi
plus scortorum esse iam quam ponderum.
|
70
|
quos
quidem quam ad rem dicam in argentariis
|
50
|
referre
habere, nisi pro tabulis, nescio,
|
|
ubi
aera perscribantur usuraria:
|
|
accepta
dico, expensa ne qui censeat.
|
|
postremo
id magno in populo mulier hominibus,
|
75
|
re
placida atque otiosa, victis hostibus:
|
55
|
amare
oportet omnes qui quod dent habent.
|
|
nam
mihi haec meretrix quae hic habet, Phronesium,
|
|
suom
nomen omne ex pectore exmovit meo,
|
57a
78a
|
phronesim,
nam phronesis est sapientia.
|
|
nam
me fuisse huic fateor summum atque intumum,
|
80
|
quod
amantis multo pessimum est pecuniae;
|
60
|
eadem
postquam alium repperit qui plus daret,
|
|
damnosiorem,
mihi exinde immovit loco,
|
|
quem
antehac odiosum sibi esse memorabat mala,
|
|
Babyloniensem
militem. is nunc dicitur
|
85
|
venturus
peregre; eo nunc commenta est dolum:
|
65
|
peperisse
simulat sese, ut me extrudat foras
|
|
atque
ut cum solo pergraecetur milite;
|
|
eum
esse simulat militem puero patrem.
|
67a
88a
|
eum
isti suppositum puerum opinor pessumae.
|
|
mihi
verba retur dare se? an me censuit
|
90
|
celare
se potesse, gravida si foret?
|
70
|
nam
ego Lemno advenio Athenas nudius tertius,
|
|
legatus
hinc quo cum publico imperio fui.
|
|
sed
haec quidem eius Astaphium est ancillula;
|
|
cum
ea quoque etiam mihi fuit commercium.
|
|