Truculentus 1.2






Astaphivm

95

Ad fores auscultate atque adservate aedis,


ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat,


neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos,


gravidas foras exportet. novi ego hominum mores;

5

ita nunc adulescentes morati sunt: quini

100

aut seni adveniunt ad scorta congerrones;


consulta sunt consilia: quando intro advenerunt,


oenus eorum aliqui osculum amicae usque oggerit, dum illi agant ceteri cleptae;


sin vident quempiam se adservare, obludiant qui custodem oblectent

10

per ioculum et ludum; de nostro saepe edunt: quod fartores, faciunt.

105

fit pol hoc, et pars spectatorum scitis pol haec vos me haud mentiri,


ibi sibus pugnae et virtuti de praedonibus praedam capere.

110

at ecastor nos rursum lepide referimus gratiam furibus nostris:


nam ipsi vident cum eorum aggerimus bona atque etiam ultro ipsi aggerunt ad nos.

15

Din.


Me illis quidem haec verberat verbis,


nam ego huc bona mea degessi.


Ast.


Commemini, iam pol ego eumpse ad nos, si domi erit, mecum adducam.


Din.

115

Heus, mane dum, Astaphium, prius quam abis.


Ast.


Qui revocat? Din. Scies: respice huc. Ast. Quis est?

20

Din.


Vobis qui multa bona esse volt. Ast. Dato, si esse vis.


Din.


Faxo erunt. respice huc modo. Ast. Oh,


enicas me miseram, quisquis es.


Din.

120

Pessuma, mane.


Ast.


Optume, odio es.

25

Diniarchusne illic est? atque is est.


Din.


Salva sis. Ast. Et tu.


Din.


Fer contra manum et pariter gradere.


Ast.

125

Tuis servio atque audiens sum imperiis.


Din.


Quid agis? Ast. Valeo et validum teneo.

30

peregre quoniam advenis, cena detur.


Din.


Bene dicis benigneque vocas, Astaphium. Ast. Amabo,


sine me ire, era quo iussit. Din. Eas. sed quid ais? Ast. Quid vis?


Din.

130

Dic quo iter inceptas; quis est quem arcessis? Ast. Archilinem


obstetricem. Din. Mala tu femina es, oles unde es disciplinam.

35

manifesto mendaci, mala, teneo te. Ast. Quid iam, amabo?


Din.


Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse;


nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix.

135

sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? novos amator?


Ast.


Nimis otiosum te arbitror hominem esse. Din. Qui arbitrare?

40

Ast.


Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas.


Din.


Vos mihi dedistis otium. Ast. Qui, amabo? Din. Ego expedibo.


rem perdidi apud vos, vos meum negotium abstulistis.

140

si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem.


Ast.


An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege

45

habere posse postulas, quin otiosus fias?


Din.


Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris;


nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit.


Ast.

145

Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes:


ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos.

50

Din.


Male vertit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim


volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos.


Ast.


Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes

150

habituru's, qui arari solent, ad pueros ire meliust.


hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani.

55

Din.


Vtrosque pergnovi probe. Ast. Em istoc pol tu otiosu's,


cum et illic et hic pervorsus es. sed utriscum rem esse mavis?


Din.


Procaciores estis vos, sed illi periuriores;

155

illis perit quidquid datur, neque ipsis apparet quicquam:


vos saltem si quid quaeritis, ecbibitis et comestis.

60

postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae.


Ast.


Male quae in nos vis, ea omnia tibi dicis, Diniarche,


et nostram et illorum vicem. Din. Qui istuc? Ast. Rationem dicam:

160

quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet.


tu a nobis sapiens nihil habes, nos nequam abs ted habemus.

65

Din.


O Astaphium, haud istoc modo solita es me ante appellare,


sed blande, cum illuc, quod apud vos nunc est, apud me habebam.


Ast.


Dum vivit, hominem noveris: ubi mortuost, quiescat.

165

te dum vivebas noveram. Din. An me mortuom arbitrare?


Ast.


Qui potis [est], amabo, planius? qui antehac amator summus

70

habitu's, nunc ad amicam venis querimoniam deferre.


Din.


Vestra hercle factum iniuria, quae properavistis olim:


rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis.


Ast.

170

Amator similest oppidi hostilis. Din. Quo argumento [est]?


Ast.


Quam primum expugnari potis [est], tam id optimum est amicae.

75

Din.


Ego fateor, sed longe aliter est amicus atque amator:


certe hercle quam veterrimus, tam homini optimust amicus.


< Ast. Si vivit. Din. > Non hercle occidi, sunt mi etiam fundi et aedis.


Ast.

175

Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas?


<i> intro, haud alienus tu quidem es; nam ecastor neminem hodie

80

mage amat corde atque animo suo, si quidem habes fundum atque aedis.


Din.


In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes,


facta atque corda in felle sunt sita atque acerbo aceto:

180

eo dicta lingua dulcia datis, corde amara facitis.


Ast.


[Amantes si qui non danunt, non didici fabulari.]

85

non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari,


sed istos qui cum geniis suis belligerant parcipromi.


Din.


Mala es atque eadem quae soles inlecebra. Ast. Vt exspectatus

185

peregre advenisti, quam, obsecro, cupiebat te era videre.


D.


Quid tandem? A. Te unum ex omnibus amat. D. Euge, fundi et aedis,

90

per tempus subvenistis. sed quid ais, Astaphium? Ast. Quid vis?


Din.


Estne intus nunc Phronesium? Ast. Vtut aliis, tibi quidem intus.


Din.


Valetne? Ast. Immo edepol melius iam fore spero, te ubi videbit.


Din.

190

Hoc nobis vitium maxumumst, cum amamus tum <hoc> perimus:


si illud quod volumus dicitur, palam cum mentiuntur,

95

verum esse insciti credimus, ne ut iusta utamur ira.


A.


Heia, haud itast res. D. Ain tu eam me amare? A. Immo unice unum.


D.


Peperisse audivi. A. Ah obsecro, tace, Diniarche. D. Quid iam?


Ast.

195

Horresco misera, mentio quotiens fit partionis,


ita paene nulla tibi fuit Phronesium. i intro, amabo,

100

vise illam. atque opperimino: iam exibit; nam lavabat.


Din.


Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit?


nam equidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi.


Ast.

200

Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes,


ut abortioni operam daret puerumque ut enicaret.

105

Din.


Tum pol isti est puero pater Babyloniensis miles,


quoius nunc ista adventum expetit. Ast. Immo ab eo ut nuntiatumst,


iam hic adfuturum aiunt eum. nondum advenisse miror.


Din.

205

Ibo igitur intro? Ast. Quippini? tam audacter quam domum ad te;


nam tu quidem edepol noster es etiam nunc, Diniarche.

110

Din.


Quam mox te huc recipis? Ast. Iam hic ero: propest, profecta quo sum.


Din.


Redi vero actutum. ego interim hic apud vos opperibor.--