|
|
Truculentus
2.2
|
|
|
|
|
|
Trvcvlentvs
|
|
Quis
illic est qui tam proterve nostras aedis arietat?
|
|
Ast.
|
|
Ego
sum, respice ad me. Trvc. Quid ego? nonne ego videor tibi?
|
|
quid
tibi ad hasce accessio aedis est prope aut pultatio?
|
|
Ast.
|
|
Salve.
Trvc. Sat mihi est tuae salutis. nil moror. non salveo?
|
5
260
|
aegrotare
malim quam esse tua salute sanior.
|
|
sed
volo scire, quid debetur hic tibi nostrae domi?
|
|
Ast.
|
|
Comprime
sis eiram. Trvc. Eam quidem hercle tu, quae solita es,
comprime,
|
|
impudens,
quae per ridiculum rustico suades stuprum.
|
|
Ast.
|
|
Eiram
dixi: ut decepisti! dempsisti unam litteram.
|
10
265
|
nimis
quidem hic truculentust. Trvc. Pergin male loqui, mulier,
mihi?
|
|
Ast.
|
|
Quid
tibi ego male dico? Trvc. Quia enim me truncum lentum
nominas.
|
|
nunc
adeo, nisi abis actutum aut dicis quid quaeras cito,
|
|
iam
hercle ego hic te, mulier, quasi sus catulos pedibus proteram.
|
|
Ast.
|
|
Rus
merum hoc quidemst. Trvc. Pudendumst vero clurinum pecus.
|
15
270
|
advenisti
huc te ostentatum, cum exornatis ossibus,
|
|
quia
tibi suaso infecisti propudiosa pallulam?
|
|
[an
eo bella es, quia accepisti armillas aeneas?]
|
|
A.
|
|
Nunc
places, cum mi inclementer dicis. T. Quid hoc quod te rogo?
|
|
mancupion
qui accipias, gestas tecum ahenos anulos?
|
20
275
|
pignus
da ni ligneae haec sunt quas habes Victorias.
|
|
Ast.
|
|
Ne
attigas me. Trvc. Egon te tangam? ita me amabit sarculum,
|
|
ut
ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem
|
|
cumque
ea noctem in stramentis pernoctare perpetem,
|
|
quam
tuas centum cenatas noctes mihi dono dari.
|
25
280
|
rus
tu mi opprobras? ut nancta es hominem quem pudeat probri!
|
|
sed
quid apud nostras negoti, mulier, est aedis tibi?
|
|
quid
tu huc occursas, in urbem quotienscumque advenimus?
|
|
Ast.
|
|
Mulieres
volo convenire vostras. Trvc. Quas tu mulieres
|
|
mihi
narras, ubi musca nulla feminast in aedibus?
|
30
|
Ast.
|
285
|
Nullan
istic mulier habitat? Trvc. Rus, inquam, abierunt. abi.
|
|
Ast.
|
|
Quid
clamas, insane? Trvc. Abire hinc ni properas grandi gradu,
|
|
iam
hercle ego istos fictos compositos crispos cincinnos tuos
|
|
unguentatos
usque ex cerebro exvellam. Ast. Quanam gratia?
|
|
Trvc.
|
|
Quia
ad foris nostras unguentis uncta es ausa accedere
|
35
290
|
quiaque
istas buccas tam belle purpurissatas habes.
|
|
Ast.
|
|
Erubui
mecastor misera propter clamorem tuom.
|
|
Trvc.
|
|
Itane?
erubuisti? quasi vero corpori reliqueris
|
|
tuo
potestatem coloris ulli capiendi, mala.
|
|
buccas
rubrica, creta omne corpus intinxti tibi.
|
40
295
|
pessumae
estis. Ast. Quid est quod vobis pessumae haec male
fecerint?
|
|
T.
|
|
Scio
ego plus quam tu arbitrare scire me. A. Quid id obsecrost
|
|
quod
scias? Trvc. Erilis noster filius apud vos Strabax
|
|
ut
pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et probrum.
|
|
Ast.
|
|
Sanus
si videare, dicam: dicis contumeliam.
|
45
300
|
nemo
homo hic solet perire apud nos: res perdunt suas;
|
|
ubi
res perdidere, abire hinc, si volunt, salvis licet.
|
|
ego
istunc non novi adulescentem vostrum. Trvc. Veron serio?
|
|
quid
maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas
|
|
latere
fit minor, qua istoc ad vos damni permensust viam?
|
50
|
Ast.
|
305
|
Nil
mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont.
|
|
Trvc.
|
|
Ain
tu vero veteres lateres ruere? numquam edepol mihi
|
|
quisquam
homo mortalis posthac duarum rerum creduit,
|
|
ni
ego vostra ero maiori facta denarravero.
|
|
Ast.
|
|
Estne
item violentus ut tu? Trvc. Non enim ille meretriculis
|
55
310
|
munerandis
rem coegit, verum parsimonia
|
|
duritiaque:
quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae;
|
|
ea
vos estis exunguimini ebibitis. egone haec mussitem?
|
|
iam
quidem hercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni,
|
|
neque
istuc insegesti tergo coget examen mali.--
|
60
|
Ast.
|
315
|
Si
ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam
|
|
tam
esse tristem posse. at pol ero benevolens visust suo.
|
|
verum
ego illum, quamquam violentust, spero inmutari pote
|
|
blandimentis,
oramentis, ceteris meretriciis;
|
|
vidi
equom ex indomito domitum fieri atque alias beluas.
|
65
320
|
nunc
ad eram revidebo. <sed> eccum odium progreditur meum.
|
|
tristis
exit. haud convenit etiam hic dum Phronesium.
|
|