Truculentus 2.7






Cyamvs


Ite ite hac simul, mulieri damnigeruli,


foras egerones, bonorum exagogae.


satin, si quis amat, nequit quin nihili sit atque improbis se artibus expoliat?


nam hoc qui sciam, ne quis id quaerat ex me,

5 555

domist qui facit improba facta amator,


qui bona sua pro stercore habet, foras iubet ferri, metuit


<ne> apud nos <non> mundissimum sit;


puras sibi esse volt aedis: domi quidquid habet, eicitur exô.


quandoquidem ipsus perditum se it, secreto hercle equidem eum adiutabo,

10 560

neque mea quidem opera umquam hilo minus propere quam pote peribit.


nam iam de hoc obsonio de mina deminui una modo


quinque nummos: mihi detraxi partem Herculaneam.


nam hoc adsimile est quasi de fluvio qui aquam derivat sibi:


nisi derivetur, tamen omnis ea aqua abeat in mare;

15 565

nam hoc in mare abit misereque perit sine bona omni gratia.


haec cum video fieri, suffuror suppilo,


de praeda praedam capio.


meretricem ego item esse reor, mare ut est:


quod des devorat <nec dat>is umquam abundat.

20 570

hoc saltem: <rem> servat nec ulli ubi sit apparet:


des quantumvis, nusquam apparet, neque datori neque acceptrici.


velut haec meretrix meum erum miserum sua blanditia


<paene> intulit in pauperiem:


privabit bonis, luce, honore atque amicis.

25 575

attat, eccam adest propinque. credo audisse haec me loqui.


pallida est, ut peperit puerum. adloquar quasi nesciam.


iubeo vos salvere. Phron. Noster Cyame, quid agis? ut vales?


Cyam.


Valeo, et venio ad minus valentem, et melius qui valeat fero.


erus meus, ocellus tuos, ad te ferre me haec iussit tibi

30 580

dona quae vides illos ferre, et has quinque argenti minas.


Phron.


Pol haud perit quod illum tantum amo.


Cyam.


Iussit orare, ut haec grata haberes tibi.


Ph.


Grata acceptaque ecastor habeo. iube <vasa> auferri intro, i Cyame.


Ast.


Ecquid auditis, haec quae iam <Cyamo> imperat?

35

Cyam.

585

Vasa nolo auferant: desiccari iube.


A.


Impudens mecastor, Cyame, es. C. Egone? A. Tu. C. Bona fide?


tune ais me impudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti?


Phron.


Dic, amabo te, ubi est Diniarchus? Cyam. Domi.


Phron.


Dic ob haec dona, quae ad me <hodie> miserit,

40 590

me illum amare plurimum omnium hominum merito,


meque honorem illi habere omnium maxumum,


atque ut huc veniat <ad me> obsecrare. Cyam. Ilicet.


sed quisnam illic homost, qui ipsus se comest, tristis, oculis malis?


animo hercle homost suo miser,

45 595

quisquis est. Phron. Dignust mecastor. nequam est. non nosti, obsecro,


militem, hic apud me <qui> erat? huius pater pueri illic est.


usque abegi, aspuli, iussi abi<ret; tamen>


mansit: auscultat, observat quam rem agam. C. Novi hominem nihili.


illicinest? Phron. Illic est. Cyam. Me intuetur gemens;

50 600

traxit ex intimo ventre suspiritum.


hoc vide, dentibus frendit, icit femur;


num obsecro nam hariolust, qui ipsus se verberat?


S.


Nunc ego meos animos violentos meamque iram ex pectore iam promam.

605

loquere: unde es? cuius es? cur ausu's mi inclementer dicere? C. Lubitumst.

55

Strat.


Istucine mihi respondes? Cyam. Hoc. non ego te flocci facio.


S.


Quid tu? cur ausa es alium te dicere amare hominem? Ph. Lubitumst.


Strat.


Ain tandem? istuc primum experiar. tun tantilli doni causa,

610

holerum atque escarum et poscarum, moechum malacum, cincinnatum,


umbraticulum, tympanotribam amas, hominem non nauci? C. Quae haec res?

60

meone [ero tu], improbe tu, male dicere <ero> audes, fons viti et peiuri?


S.


Verbum unum adde istoc: iam hercle ego te hic hac offatim conficiam.


C.


Tange modo, iam ego <te> hic agnum faciam et medium distruncabo.

615

si tu in legione bellator clues, at ego in culina clueo.


Ph.


Si aequom facias, adventores meos <non> incuses, quorum

65

mihi dona accepta et grata habeo, tuaque ingrata, quae abs te accepi.


S.


Tum pol ego et donis privatus sum et perii. Ph. Plane istuc est.


Cyam.


Quid nunc ergo hic odiosu's, confessus omnino reus?


S.

620

Perii hercle hodie, nisi hunc a te abigo. C. Accede huc modo, adi huc modo.


S.


Etiam, scelus viri, minitare? quem ego [offatim iam] iam iam concipilabo.

70

quid tibi huc ventio est? quid tibi hanc aditio est?


quid tibi hanc notio est, inquam, amicam meam?


emoriere ocius, ni manu viceris.


Cyam.

625

Quid, manu vicerim? Strat. Fac quod iussi, mane.


iam ego te hic offatim conficiam, <sic> occidi te optumum est.

75

Cyam.


Captiost: istam machaeram longiorem habes quam haec est.


sed verum <me> sine dum petere: siquidem belligerandum est tecum,


adero, dum ego tecum, bellator, arbitrum aequom ceperim.

630

sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet?--