|
|
Truculentus
2.8
|
|
|
|
|
|
Phron.
|
|
Datin
soleas? atque me intro actutum ducite,
|
|
nam
mihi de vento miserae condoluit caput.--
|
|
Strat.
|
|
Quid
mihi futurum est, cui duae ancillae dolent,
|
|
quibus
te donavi? iamne abiisti? em sic datur.
|
5
635
|
quo
pacto excludi, quaeso, potui planius,
|
|
quam
exclusus nunc sum? pulcre ludificor. sine.
|
|
quantillo
mi opere nunc persuaderi potest,
|
|
ut
ego his suffringam talos totis aedibus.
|
|
num
quippiam tam immutat mores mulierum?
|
10
640
|
postquam
filiolum peperit, animos sustulit.
|
|
nunc
quasi mi dicat: nec te iubeo neque voto
|
|
intro
ire in aedis. at ego nolo, non eo.
|
|
ego
faxo dicat me in diebus pauculis
|
|
crudum
virum esse. sequere me hac. verbum sat est.--
|
|