|
|
Truculentus
4.1
|
|
|
|
|
|
Diniarchvs
|
|
Neque
gnatust neque progignetur neque potest reperirier
|
700
|
cui ego
nunc <aut> dictum aut factum melius quam Veneri velim.
|
|
di
magni, * ut ego laetus sum et laetitia differor.
|
|
ita ad
me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia:
|
5
|
mea dona
deamata acceptaque habita esse apud Phronesium;
|
|
quom hoc
iam volup est, tum illuc nimium magnae mellinae mihi,
|
705
|
militis
odiosa ingrataque habita. totus gaudeo.
|
|
mea pila
est: si repudiatur miles, mulier mecum erit.
|
|
salvos
sum, quia pereo; si non peream, plane perierim.
|
10
|
nunc
speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras
|
|
veniat;
procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat.
|
710
|
quia
nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario
|
|