Truculentus 4.2






Astaphivm


Lepide efficiam meum ego officium: vide intus modo ut tu tuom item efficias.


ama, id quod decet, rem tuam: istum exinani.


nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei secundas


prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis.

5 715

ego hic interim restitans praesidebo,


istic dum sic faciat domum ad te exagogam;


nec quemquam interim istoc ad vos, qui sit odio,


intro mittam: tu perge, ut lubet, ludo in istoc.


Din.


Quis istest, Astaphium, indica, qui perit? Ast. Amabo, hicin tu eras?

10

Din.

720

Molestusne sum? Ast. Nunc magis quam fuisti,


nam si quid nobis usust nobis molestus


sed obsecro, da mi operam, ut narrem quae volo.


Din.


Nam quid est? num mea refert? Ast. Non mussito.


intus bolos quos dat! Din. Quid? amator novos quispiam?

15

Ast.

725

Integrum et plenum adortast thensaurum. Din. Quis est?


Ast.


Eloquar, sed tu taceto. nostin tu hunc Strabacem? Din. Quidni?


Ast.


Solus summam <nunc> habet hic apud nos, nunc is est fundus nobis.


animo bono male <rem> gerit. Din. Perit hercle, ego idem *


bona perdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis.

20

Ast.

730

Stultus es, qui facta infecta facere verbis postules.


Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio.


Din.


Non ego nunc intro ad vos mittar? Ast. Quidum quam miles magis?


Din.


Quia enim plus dedi. Ast. Plus enim es intro missus, quom dabas:


sine vicissim qui dant [operam] ob illud quod dant operis utier.

25 735

litteras didicisti: quando scis, sine alios discere.


Din.


Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem.


Ast.


Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere?


volt [interim] illa itidem commentari. D. Quid? A. Rem accipere identidem.


Din.


Dedi equidem hodie: <iussi> ei quinque argenti deferri minas,

30 740

praeterea una mina obsonatum. Ast. Idem istuc delatum scio.


de eo nunc bene sunt tua virtute. Din. Ei, meane [ut] inimici mei


bona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id patiar mavelim.


Ast.


Stultus quid est aperire. Din. Quid iam? Ast. Quia pol mavelim


mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis;

35

nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est.

745

qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent.


Din.


Non <mei> licet obsoni me participem fieri?


Ast.


Si volebas participari, auferres dimidium domum.


nam item ut Acherunti hic <apud nos> ratio accepti scribitur:

40 750

intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras.


bene vale. D. Resiste. A. Omitte. D. A, mitte intro. A. Ad te quidem.


Din.


Immo istoc ad vos <volo> ire. Ast. Non potest, nimium petis.


Din.


Experiri [sine]-- Ast. Immo opperire. vis est experirier.


Din.


Dic me adesse. Ast. Abi, occupatast. res itast, ne frustra sis.

45

D.

755

Redin an non redis? A. Vocat me quae in me potest plus quam potes.


D.


Vno verbo-- A. Eloquere. D. Mittin me intro? A. Mendax es, abi.


unum aiebas, tria iam dixti verba, atque <ea> mendacia.--


Din.


Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar fieri?


iam hercle ego tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via,

50 760

quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam;


iam hercle apud novos omnis magistratus faxo erit nomen tuom,


post id ego te manum iniciam quadrupuli, venefica,


suppostrix puerum. ego edepol iam tua probra aperibo omnia.


nihil me <prohibet,> perdidi omne quod fuit: fio impudens,

55 765

nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos.


sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier?


conceptis me non facturum verbis iurem, si velit.


nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet.


de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit.

60 770

sed quid hoc est? pro di immortales, Calliclem video senem,


meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere,


alteram tonstricem huius, alteram ancillam suam.


pertimui: postquam una cura cor meum movit modo,


timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia.