|
|
Truculentus
4.3
|
|
|
|
|
|
Callicles
|
775
|
Egon
tibi male dicam tibique aut male velim? ut animus meust,
|
|
propemodum
expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo.
|
|
rogitavi
ego vos verberatas ambas pendentis simul;
|
|
commemini,
quo quicque pacto sitis confessae scio;
|
5
|
hic
nunc volo scire eodem pacton sine malo fateamini.
|
780
|
quamquam
vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius,
|
|
ne
duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem,
|
|
nisi
si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.
|
|
Ancilla
|
|
Vis
subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia.
|
10
|
Call.
|
|
At
si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini.
|
|
Din.
|
785
|
Etiamnum
quid sit negoti, falsus incertusque sum,
|
|
nisi
quia timeo tamen, egomet <quia> quod peccavi scio.
|
|
Call.
|
|
Omnium
primum diversae state--em sic, istuc volo;
|
|
neve
inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu.
|
15
|
Anc.
|
|
Quid
loquar? Call. Quid puero factumst, mea quem peperit filia,
|
790
|
meo
nepote? capita rerum <ede> expedite. Anc. Istae dedi.
|
|
Call.
|
|
Iam
tace. accepistin puerum tu ab hac? Tonstrix Accepi. Call.
Tace.
|
|
nil
moror praeterea. satis es fassa. Ton. Infitias non eo.
|
|
Call.
|
|
Iam
livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis.
|
20
|
conveniunt
adhuc utriusque verba. Din. Vae misero mihi,
|
795
|
mea
nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore.
|
|
C.
|
|
Loquere
tu. qui dare te huic puerum iussit? Anc. Era maior mea.
|
|
[
Call. Quid tu, cur eum accepisti? Ton. Era med
oravit minor,
|
|
puer
ut <sibi> ferretur eaque ut celarentur omnia.]
|
25
|
C.
|
|
Loquere
tu. quid eo fecisti puero? T. Ad meam eram detuli.
|
|
Call.
|
800
|
Quid
eo puero tua era fecit? Ton. Erae meae extemplo dedit.
|
|
C.
|
|
Quoi,
malum, erae? A. Duae sunt istae. C. Cave tu nisi
quod te rogo.
|
|
ex
te exquiro. Ton. Mater, inquam, filiae dono dedit.
|
|
C.
|
|
Plus
quam dudum [inqua] loquere. T. Plus tu rogitas. C.
Responde ocius:
|
30
|
quid
illa cui donatus <puer> est? T. Supposivit. C.
Cui? T. Sibi.
|
|
Call.
|
805
|
Pro
filiolon? T. Pro filiolo. C. Di, obsecro vostram
fidem,
|
|
ut
facilius alia quam alia eundem puerum unum parit:
|
|
haec
labore alieno puerum peperit sine doloribus.
|
|
puer
quidem beatust: matres duas habet et avias duas:
|
35
|
iam
metuo, patres quot fuerint. vide sis facinus muliebre.
|
|
Anc.
|
810
|
Magis
pol haec malitia pertinet ad viros quam ad mulieres:
|
|
vir
illam, non mulier praegnatem fecit. Call. Idem ego istuc
scio.
|
|
tu
bona ei custos fuisti. Anc. Plus potest qui plus valet.
|
|
vir
erat, plus valebat: vicit, quod petebat abstulit.
|
40
|
Call.
|
|
Et
tibi quidem hercle idem attulit magnum malum.
|
|
Anc.
|
815
|
Idem
istuc ipsa, etsi tu taceas, reapse experta intellego.
|
|
Call.
|
|
Numquam
te facere hodie quivi, ut is quis esset diceres.
|
|
Anc.
|
|
Tacui
adhuc: nunc <non> tacebo, quando adest nec se indicat.
|
|
Din.
|
|
Lapideus
sum, commovere me miser non audeo.
|
45
|
res
palam omnis est, meo illic nunc sunt capiti comitia.
|
820
|
meum
illuc facinus, mea stultitia est. timeo, quam mox nominer.
|
|
Call.
|
|
Loquere,
filiam meam quis integram stupraverit.
|
|
Anc.
|
|
Video
ego te, propter male facta qui es patronus parieti.
|
|
Din.
|
|
Neque
vivos neque mortuos sum, ne<que> quid nunc faciam scio,
|
50
|
neque
ut hinc abeam neque ut hunc adeam scio, timore torpeo.
|
|
Call.
|
825
|
Dicin
an non? Anc. Diniarchus, quoi illam prius desponderas.
|
|
C.
|
|
Vbi
is homost quem dicis? D. Adsum, Callicles. per tua obsecro
|
|
genua
te, ut istuc insipienter factum sapienter feras,
|
|
mihique
ignoscas quod animi impos vini vitio fecerim.
|
55
|
Call.
|
|
Non
placet <qui> in mutum culpam confert, <qui non> quit
loqui.
|
830
|
nam
vinum si fabulari possit, se defenderet.
|
|
non
vinum <viris> moderari, sed viri vino solent,
|
|
qui
quidem probi sunt; verum qui improbust si quasi bibit
|
|
sive
adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust.
|
60
|
Din.
|
|
Scio
equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam.
|
835
|
ego
tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem.
|
|
Anc.
|
|
Callicles,
vide in quaestione ne facias iniuriam:
|
|
reus
solutus causam dicit, testis vinctos attines.
|
|
Call.
|
|
Solvite
istas. agite, abite tu domum et tu autem domum.
|
65
|
eloquere
haec erae tu: puerum reddat, si quis eum petat.
|
840
|
eamus
tu in ius. Din. Quid vis in ius me ire? tu es praetor mihi.
|
|
verum
te obsecro, ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles.
|
|
Call.
|
|
Eundem
pol te iudicasse qui admisti eam rem intellego.
|
|
nam
haud mansisti, dum ego darem illam: tute sumpsisti tibi.
|
70
|
nunc
habeas ut nactu's. verum hoc ego te multabo bolo:
|
845
|
sex
talenta magna dotis demam pro ista inscitia.
|
|
Din.
|
|
Bene
agis mecum. Call. Filium istinc tuom te meliust repetere.
|
|
ceterum
uxorem quam primum potest abduce ex aedibus.
|
|
ego
abeo. iam illi remittam nuntium adfini meo,
|
75
|
dicam
ut aliam condicionem filio inveniat suo.--
|
|
Din.
|
850
|
At
ego ab hac puerum reposcam, ne mox infitias eat;
|
|
nihil
est, nam eapse ultro ut factumst fecit omnem rem palam.
|
|
sed
nimium pol opportune eccam eapse egreditur foras.
|
|
ne
ista stimulum longum habet, quae usque illinc cor pungit meum.
|
|