Sexti Properti
Elegiarum
Liber Primus
I
Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,
ontactum nullis ante cupidinibus.
tum mihi constantis deiecit lumina fastus
t caput impositis pressit Amor pedibus,
donec me docuit castas odisse puellas
mprobus, et nullo vivere consilio.
et mihi iam toto furor hic non deficit anno,
um tamen adversos cogor habere deos.
Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores
aevitiam durae contudit Iasidos.
nam modo Partheniis amens errabat in antris,
bat et hirsutas ille videre feras;
ille etiam Hylaei percussus vulnere rami
aucius Arcadiis rupibus ingemuit.
ergo velocem potuit domuisse puellam:
antum in amore preces et bene facta valent.
in me tardus Amor non ullas cogitat artis,
ec meminit notas, ut prius, ire vias.
at vos, deductae quibus est fallacia lunae
t labor in magicis sacra piare focis,
en agedum dominae mentem convertite nostrae,
t facite illa meo palleat ore magis!
tunc ego crediderim vobis et sidera et amnis
osse Cytaeines ducere carminibus.
et vos, qui sero lapsum revocatis, amici,
uaerite non sani pectoris auxilia.
fortiter et ferrum saevos patiemur et ignis,
it modo libertas quae velit ira loqui.
ferte per extremas gentis et ferte per undas,
ua non ulla meum femina norit iter:
vos remanete, quibus facili deus annuit aure,
itis et in tuto semper amore pares.
in me nostra Venus noctes exercet amaras,
t nullo vacuus tempore defit Amor.
hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur
ura, neque assueto mutet amore locum.
quod si quis monitis tardas adverterit auris,
eu referet quanto verba dolore mea!
II
Quid iuvat ornato procedere, vita, capillo
t tenuis Coa veste movere sinus?
aut quid Orontea crinis perfundere murra, .
eque peregrinis vendere muneribus;
naturaeque decus mercato perdere cultu,
ec sinere in propriis membra nitere bonis?
crede mihi, non ulla tua est medicina figurae:
udus Amor formae non amat artificem.
aspice quos summittat humus formosa colores;
t veniant hederae sponte sua melius,
surgat et in solis formosius arbutus antris,
t sciat indocilis currere lympha vias.
litora nativis persuadent picta lapillis,
t volucres nulla dulcius arte canunt.
non sic Leucippis succendit Castora Phoebe,
ollucem cultu non Hilaira soror;
non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo,
ueni patriis filia litoribus;
nec Phrygium falso traxit candore maritum
vecta externis Hippodamia rotis:
sed facies aderat nullis obnoxia gemmis,
ualis Apelleis est color in tabulis.
non illis studium vulgo conquirere amantis:
llis ampla satis forma pudicitia.
non ego nunc vereor ne sim tibi vilior istis:
ni si qua placet, culta puella sat est;
cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet
oniamque libens Calliopea lyram,
unica nec desit iucundis gratia verbis,
mnia quaeque Venus, quaeque Minerva probat.
his tu semper eris nostrae gratissima vitae,
aedia dum miserae sint tibi luxuriae.
III
Qualis Thesea iacuit cedente carina
anguida desertis Cnosia litoribus;
qualis et accubuit primo Cepheia somno
ibera iam duris cotibus Andromede;
nec minus assiduis Edonis fessa choreis
ualis in herboso concidit Apidano:
talis visa mihi mollem spirare quietem
ynthia non certis nixa caput manibus,
ebria cum multo traherem vestigia Baccho,
t quaterent sera nocte facem pueri.
hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis,
olliter impresso conor adire toro;
et quamvis duplici correptum ardore iuberent
ac Amor hac Liber, durus uterque deus,
subiecto leviter positam temptare lacerto
sculaque admota sumere et arma manu,
non tamen ausus eram dominae turbare quietem,
xpertae metuens iurgia saevitiae;
sed sic intentis haerebam fixus ocellis,
rgus ut ignotis cornibus Inachidos.
et modo solvebam nostra de fronte corollas
onebamque tuis, Cynthia, temporibus;
et modo gaudebam lapsos formare capillos;
unc furtiva cavis poma dabam manibus;
omniaque ingrato largibar munera somno,
unera de prono saepe voluta sinu;
et quotiens raro duxti suspiria motu,
bstupui vano credulus auspicio,
ne qua tibi insolitos portarent visa timores,
eve quis invitam cogeret esse suam:
donec diversas praecurrens luna fenestras,
una moraturis sedula luminibus,
compositos levibus radiis patefecit ocellos.
ic ait in molli fixa toro cubitum:
'tandem te nostro referens iniuria lecto
lterius clausis expulit e foribus?
namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis
anguidus exactis, ei mihi, sideribus?
o utinam talis perducas, improbe, noctes,
e miseram qualis semper habere iubes!
nam modo purpureo fallebam stamine somnum,
ursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae;
interdum leviter mecum deserta querebar
xterno longas saepe in amore moras:
dum me iucundis lapsam sopor impulit alis.
lla fuit lacrimis ultima cura meis.'
IV
Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas
utatum domina cogis abire mea?
quid me non pateris vitae quodcumque sequetur
oc magis assueto ducere servitio?
tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu
partanae referas laudibus Hermionae,
et quascumque tulit formosi temporis aetas;
ynthia non illas nomen habere sinat:
nedum, si levibus fuerit collata figuris,
nferior duro iudice turpis eat.
haec sed forma mei pars est extrema furoris;
unt maiora, quibus, Basse, perire iuvat:
ingenuus color et multis decus artibus, et quae
audia sub tacita ducere veste libet.
quo magis et nostros contendis solvere amores,
oc magis accepta fallit uterque fide.
non impune feres: sciet haec insana puella
t tibi non tacitis vocibus hostis erit;
nec tibi me post haec committet Cynthia nec te
uaeret; erit tanti criminis illa memor,
et te circum omnis alias irata puellas
ifferet: heu nullo limine carus eris.
nullas illa suis contemnet fletibus aras,
t quicumque sacer, qualis ubique, lapis.
non ullo gravius temptatur Cynthia damno,
uam sibi cum rapto cessat amore deus:
praecipue nostro maneat sic semper, adoro,
ec quicquam ex illa quod querar inveniam!
V
Invide, tu tandem voces compesce molestas
t sine nos cursu, quo sumus, ire pares!
quid tibi vis, insane? meos sentire furores?
nfelix, properas ultima nosse mala,
et miser ignotos vestigia ferre per ignis,
t bibere e tota toxica Thessalia.
non est illa vagis similis collata puellis:
olliter irasci non solet illa tibi.
quod si forte tuis non est contraria votis,
t tibi curarum milia quanta dabit!
non tibi iam somnos, non illa relinquet ocellos:
lla feros animis alligat una viros.
a, mea contemptus quotiens ad limina curres,
um tibi singultu fortia verba cadent,
et tremulus maestis orietur fletibus horror,
t timor informem ducet in ore notam,
et quaecumque voles fugient tibi verba querenti,
ec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser!
tum grave servitium nostrae cogere puellae
iscere et exclusum quid sit abire domum;
nec iam pallorem totiens mirabere nostrum,
ut cur sim toto corpore nullus ego.
nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti:
escit Amor priscis cedere imaginibus.
quod si parva tuae dederis vestigia culpae,
uam cito de tanto nomine rumor eris!
non ego tum potero solacia ferre roganti,
um mihi nulla mei sit medicina mali;
sed pariter miseri socio cogemur amore
lter in alterius mutua flere sinu.
quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle,
uaerere: non impune illa rogata venit.
VI
Non ego nunc Hadriae vereor mare noscere tecum
ulle, neque Aegaeo ducere vela salo,
cum quo Rhipaeos possim conscendere montis
lteriusque domos vadere Memnonias;
sed me complexae remorantur verba puellae,
utatoque graves saepe colore preces.
illa mihi totis argutat noctibus ignis,
t queritur nullos esse relicta deos;
illa meam mihi iam se denegat, illa minatur,
uae solet ingrato tristis amica viro.
his ego non horam possum durare querelis:
pereat, si quis lentus amare potest!
an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas
tque Asiae veteres cernere divitias,
ut mihi deducta faciat convicia puppi
ynthia et insanis ora notet manibus,
osculaque opposito dicat sibi debita vento,
t nihil infido durius esse viro?
tu patrui meritas conare anteire securis,
t vetera oblitis iura refer sociis.
nam tua non aetas umquam cessavit amori,
emper et armatae cura fuit patriae;
et tibi non umquam nostros puer iste labores
fferat et lacrimis omnia nota meis!
me sine, quem semper voluit fortuna iacere,
anc animam extremae reddere nequitiae.
multi longinquo periere in amore libenter,
n quorum numero me quoque terra tegat.
non ego sum laudi, non natus idoneus armis:
anc me militiam fata subire volunt.
at tu seu mollis qua tendit Ionia, seu qua
ydia Pactoli tingit arata liquor;
seu pedibus terras seu pontum carpere remis
bis, et accepti pars eris imperii:
tum tibi si qua mei veniet non immemor hora,
ivere me duro sidere certus eris.
VII
Dum tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae
rmaque fraternae tristia militiae,
atque, ita sim felix, primo contendis Homero,
sint modo fata tuis mollia carminibus :)
nos, ut consuemus, nostros agitamus amores,
tque aliquid duram quaerimus in dominam;
nec tantum ingenio quantum servire dolori
ogor et aetatis tempora dura queri.
hic mihi conteritur vitae modus, haec mea fama est,
inc cupio nomen carminis ire mei.
me laudent doctae solum placuisse puellae,
ontice, et iniustas saepe tulisse minas;
me legat assidue post haec neglectus amator,
t prosint illi cognita nostra mala.
te quoque si certo puer hic concusserit arcu,
uo nollem: nostros me violasse deos!
longe castra tibi, longe miser agmina septem
lebis in aeterno surda iacere situ;
et frustra cupies mollem componere versum,
ec tibi subiciet carmina serus Amor.
tum me non humilem mirabere saepe poetam,
unc ego Romanis praeferar ingeniis;
nec poterunt iuvenes nostro reticere sepulcro
Ardoris nostri magne poeta, iaces.'
tu cave nostra tuo contemnas carmina fastu:
aepe venit magno faenore tardus Amor.
VIIIa
Tune igitur demens, nec te mea cura moratur?
n tibi sum gelida vilior Illyria?
et tibi iam tanti, quicumque est, iste videtur,
t sine me vento quolibet ire velis?
tune audire potes vesani murmura ponti
ortis, et in dura nave iacere potes?
tu pedibus teneris positas fulcire pruinas,
u potes insolitas, Cynthia, ferre nives?
o utinam hibernae duplicentur tempora brumae,
t sit iners tardis navita Vergiliis,
nec tibi Tyrrhena solvatur funis harena,
eve inimica meas elevet aura preces!
atque ego non videam talis subsidere ventos,
um tibi provectas auferet unda ratis,
ut me defixum vacua patiatur in ora
rudelem infesta saepe vocare manu!
sed quocumque modo de me, periura, mereris,
it Galatea tuae non aliena viae:
ut te, felici praevecta Ceraunia remo,
ccipiat placidis Oricos aequoribus.
nam me non ullae poterunt corrumpere, de te
uin ego, vita, tuo limine verba querar;
nec me deficiet nautas rogitare citatos
Dicite, quo portu clausa puella mea est?
et dicam 'Licet Atraciis considat in oris,
t licet Hylleis, illa futura mea est.'
VIIIb
Hic erit! hic iurata manet! rumpantur iniqui!
icimus: assiduas non tulit illa preces.
falsa licet cupidus deponat gaudia livor:
estitit ire novas Cynthia nostra vias.
illi carus ego et per me carissima Roma
icitur, et sine me dulcia regna negat.
illa vel angusto mecum requiescere lecto
t quocumque modo maluit esse mea,
quam sibi dotatae regnum vetus Hippodamiae,
t quas Elis opes ante pararat equis.
quamvis magna daret, quamvis maiora daturus,
on tamen illa meos fugit avara sinus.
hanc ego non auro, non Indis flectere conchis,
ed potui blandi carminis obsequio.
sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo,
uis ego fretus amo: Cynthia rara mea est!
nunc mihi summa licet contingere sidera plantis:
ive dies seu nox venerit, illa mea est!
nec mihi rivalis certos subducit amores:
sta meam norit gloria canitiem.
IX
Dicebam tibi venturos, irrisor, amores,
ec tibi perpetuo libera verba fore:
ecce iaces supplexque venis ad iura puellae,
t tibi nunc quovis imperat empta modo.
non me Chaoniae vincant in amore columbae
icere, quos iuvenes quaeque puella domet.
me dolor et lacrimae merito fecere peritum:
tque utinam posito dicar amore rudis!
quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen
ut Amphioniae moenia flere lyrae?
plus in amore valet Mimnermi versus Homero:
armina mansuetus lenia quaerit Amor.
i quaeso et tristis istos compone libellos,
t cane quod quaevis nosse puella velit!
quid si non esset facilis tibi copia? nunc tu
nsanus medio flumine quaeris aquam.
necdum etiam palles, vero nec tangeris igni:
aec est venturi prima favilla mali.
tum magis Armenias cupies accedere tigris
t magis infernae vincula nosse rotae,
quam pueri totiens arcum sentire medullis
t nihil iratae posse negare tuae.
nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas,
t non alterna presserit ille manu.
nec te decipiat, quod sit satis illa parata:
crius illa subit, Pontice, si qua tua est,
quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos
ec vigilare alio nomine cedat Amor.
qui non ante patet, donec manus attigit ossa.
uisquis es, assiduas a fuge blanditias!
illis et silices et possint cedere quercus,
edum tu possis, spiritus iste levis.
quare, si pudor est, quam primum errata fatere:
icere quo pereas saepe in amore levat.
X
O iucunda quies, primo cum testis amori
ffueram vestris conscius in lacrimis!
o noctem meminisse mihi iucunda voluptas,
quotiens votis illa vocanda meis,
cum te complexa morientem, Galle, puella
idimus et longa ducere verba mora!
quamvis labentis premeret mihi somnus ocellos
t mediis caelo Luna ruberet equis,
non tamen a vestro potui secedere lusu:
antus in alternis vocibus ardor erat.
sed quoniam non es veritus concedere nobis,
ccipe commissae munera laetitiae:
non solum vestros didici reticere dolores,
st quiddam in nobis maius, amice, fide.
possum ego diversos iterum coniungere amantis,
t dominae tardas possum aperire fores;
et possum alterius curas sanare recentis,
ec levis in verbis est medicina meis.
Cynthia me docuit semper quaecumque petenda
uaeque cavenda forent: non nihil egit Amor.
tu cave ne tristi cupias pugnare puellae,
eve superba loqui, neve tacere diu;
neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris.
eu tibi pro vano verba benigna cadant.
irritata venit, quando contemnitur illa,
ec meminit iustas ponere laesa minas:
at quo sis humilis magis et subiectus amori,
oc magis effectu saepe fruare bono.
is poterit felix una remanere puella,
ui numquam vacuo pectore liber erit.
XI
Ecquid te mediis cessantem, Cynthia, Bais,
ua iacet Herculeis semita litoribus,
et modo Thesproti mirantem subdita regno
roxima Misenis aequora nobilibus,
nostri cura subit memores a! ducere noctes?
cquis in extremo restat amore locus?
an te nescio quis simulatis ignibus hostis
ustulit e nostris Cynthia, carminibus?
atque utinam mage te remis confisa minutis,
arvula Lucrina cumba moretur aqua,
aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda
lternae facilis cedere lympha manu,
quam vacet alterius blandos audire susurros
olliter in tacito litore compositam!--
ut solet amota labi custode puella,
erfida communis nec meminisse deos:
non quia perspecta non es mihi cognita fama,
ed quod in hac omnis parte timetur amor.
ignosces igitur, si quid tibi triste libelli
ttulerint nostri: culpa timoris erit.
an mihi non maior carae custodia matris?
ut sine te vitae cura sit ulla meae?
tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes,
mnia tu nostrae tempora laetitiae.
seu tristis veniam seu contra laetus amicis,
uicquid ero, dicam 'Cynthia causa fuit.'
tu modo quam primum corruptas desere Baias:
ultis ista dabunt litora discidium,
litora quae fuerant castis inimica puellis:
pereant Baiae, crimen amoris, aquae!
XII
Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen,
uod facias nobis conscia Roma moram?
tam multa illa meo divisa est milia lecto,
uantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;
nec mihi consuetos amplexu nutrit amores
ynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.
olim gratus eram: non illo tempore cuiquam
ontigit ut simili posset amare fide.
invidiae fuimus: non me deus obruit? an quae
ecta Prometheis dividit herba iugis?
non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas.
uantus in exiguo tempore fugit amor!
nunc primum longas solus cognoscere noctes
ogor et ipse meis auribus esse gravis.
felix, qui potuit praesenti flere puellae;
on nihil aspersis gaudet Amor lacrimis:
aut si despectus potuit mutare calores,
unt quoque translato gaudia servitio.
mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
ynthia prima fuit, Cynthia finis erit.
XIII
Tu, quod saepe soles, nostro laetabere casu,
alle, quod abrepto solus amore vacem.
at non ipse tuas imitabor, perfide, voces:
allere te numquam, Galle, puella velit.
dum tibi deceptis augetur fama puellis,
ertus et in nullo quaeris amore moram,
perditus in quadam tardis pallescere curis
ncipis, et primo lapsus abire gradu.
haec erit illarum contempti poena doloris:
ultarum miseras exiget una vices.
haec tibi vulgaris istos compescet amores,
ec nova quaerendo semper amicus eris.
haec ego non rumore malo, non augure doctus;
idi ego: me quaeso teste negare potes?
vidi ego te toto vinctum languescere collo
t flere iniectis, Galle, diu manibus,
et cupere optatis animam deponere labris,
t quae deinde meus celat, amice, pudor.
non ego complexus potui diducere vestros:
antus erat demens inter utrosque furor.
non sic Haemonio Salmonida mixtus Enipeo
aenarius facili pressit amore deus,
nec sic caelestem flagrans amor Herculis Heben
ensit in Oetaeis gaudia prima iugis.
una dies omnis potuit praecurrere amantis:
am tibi non tepidas subdidit illa faces,
nec tibi praeteritos passa est succedere fastus,
ec sinet abduci: te tuus ardor aget.
nec mirum, cum sit Iove digna et proxima Ledae
t Ledae partu gratior, una tribus;
illa sit Inachiis et blandior heroinis,
lla suis verbis cogat amare Iovem.
tu vero quoniam semel es periturus amore,
tere: non alio limine dignus eras.
quae tibi sit felix quoniam novus incidit error;
t quodcumque voles, una sit ista tibi.
XIV
TV licet abiectus Tiberina molliter unda
esbia Mentoreo vina bibas opere,
et modo tam celeres mireris currere lintres
t modo tam tardas funibus ire ratis;
et nemus omne satas intendat vertice silvas,
rgetur quantis Caucasus arboribus;
non tamen ista meo valeant contendere amori:
escit Amor magnis cedere divitiis.
nam sive optatam mecum trahit illa quietem,
eu facili totum ducit amore diem,
tum mihi Pactoli veniunt sub tecta liquores,
t legitur Rubris gemma sub aequoribus;
tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges:
uae maneant, dum me fata perire volent!
nam quis divitiis adverso gaudet Amore?
ulla mihi tristi praemia sint Venere!
illa potest magnas heroum infringere vires,
lla etiam duris mentibus esse dolor:
illa neque Arabium metuit transcendere limen
ec timet ostrino, Tulle, subire toro
et miserum toto iuvenem versare cubili:
uid relevant variis serica textilibus?
quae mihi dum placata aderit, non ulla verebor
egna vel Alcinoi munera despicere.
XV
Saepe ego multa tuae levitatis dura timebam,
ac tamen excepta, Cynthia, perfidia.
aspice me quanto rapiat fortuna periclo!
u tamen in nostro lenta timore venis;
et potes hesternos manibus componere crinis
t longa faciem quaerere desidia,
nec minus Eois pectus variare lapillis,
t formosa novo quae parat ire viro.
at non sic Ithaci digressu mota Calypso
esertis olim fleverat aequoribus:
multos illa dies incomptis maesta capillis
ederat, iniusto multa locuta salo,
et quamvis numquam post haec visura, dolebat
lla tamen, longae conscia laetitiae.
nec sic Aesoniden rapientibus anxia ventis
ypsipyle vacuo constitit in thalamo:
Hypsipyle nullos post illos sensit amores,
t semel Haemonio tabuit hospitio.
Alphesiboea suos ulta est pro coniuge fratres
anguinis et cari vincula rupit amor.
coniugis Euadne miseros delata per ignis
ccidit, Argivae fama pudicitiae.
quarum nulla tuos potuit convertere mores,
u quoque uti fieres nobilis historia.
desine iam revocare tuis periuria verbis,
ynthia, et oblitos parce movere deos;
audax a nimium, nostro dolitura periclo,
i quid forte tibi durius inciderit!
nulla prius vasto labentur flumina ponto,
nnus et inversas duxerit ante vices,
quam tua sub nostro mutetur pectore cura:
is quodcumque voles, non aliena tamen.
tam tibi ne viles isti videantur ocelli,
er quos saepe mihi credita perfidia est!
hos tu iurabas, si quid mentita fuisses,
t tibi suppositis exciderent manibus:
et contra magnum potes hos attollere Solem,
ec tremis admissae conscia nequitiae?
quis te cogebat multos pallere colores
t fletum invitis ducere luminibus?
quis ego nunc pereo, similis moniturus amantis
O nullis tutum credere blanditiis!'
XVI
'Quae fueram magnis olim patefacta triumphis,
anua Tarpeiae nota pudicitiae;
cuius inaurati celebrarunt limina currus,
aptorum lacrimis umida supplicibus;
nunc ego, nocturnis potorum saucia rixis,
ulsata indignis saepe queror manibus,
et mihi non desunt turpes pendere corollae
emper et exclusis signa iacere faces.
nec possum infamis dominae defendere noctes
obilis obscenis tradita carminibus;
(nec tamen illa suae revocatur parcere famae,
urpior et saecli vivere luxuria.)
has inter gravibus cogor deflere querelis,
upplicis a longis tristior excubiis.
ille meos numquam patitur requiescere postis,
rguta referens carmina blanditia:
"Ianua vel domina penitus crudelior ipsa,
uid mihi iam duris clausa taces foribus?
cur numquam reserata meos admittis amores,
escia furtivas reddere mota preces?
nullane finis erit nostro concessa dolori,
urpis et in tepido limine somnus erit?
me mediae noctes, me sidera plena iacentem,
rigidaque Eoo me dolet aura gelu:
tu sola humanos numquam miserata dolores
espondes tacitis mutua cardinibus.
o utinam traiecta cava mea vocula rima
ercussas dominae vertat in auriculas!
sit licet et saxo patientior illa Sicano,
it licet et ferro durior et chalybe,
non tamen illa suos poterit compescere ocellos,
urget et invitis spiritus in lacrimis.
nunc iacet alterius felici nixa lacerto,
t mea nocturno verba cadunt Zephyro.
sed tu sola mei, tu maxima causa doloris,
icta meis numquam, ianua, muneribus.
te non ulla meae laesit petulantia linguae,
uae solet irato dicere tota loco,
ut me tam longa raucum patiare querela
ollicitas trivio pervigilare moras.
at tibi saepe novo deduxi carmina versu,
sculaque impressis nixa dedi gradibus.
ante tuos quotiens verti me, perfida, postis,
ebitaque occultis vota tuli manibus!"
haec ille et si quae miseri novistis amantes,
t matutinis obstrepit alitibus.
sic ego nunc dominae vitiis et semper amantis
letibus aeterna deferor invidia.'
XVII
Et merito, quoniam potui fugisse puellam!
unc ego desertas alloquor alcyonas.
nec mihi Cassiope solito visura carinam,
mniaque ingrato litore vota cadunt.
quin etiam absenti prosunt tibi, Cynthia, venti:
spice, quam saevas increpat aura minas.
nullane placatae veniet fortuna procellae?
aecine parva meum funus harena teget?
tu tamen in melius saevas converte querelas:
at tibi sit poenae nox et iniqua vada.
an poteris siccis mea fata reponere ocellis,
ssaque nulla tuo nostra tenere sinu?
a pereat, quicumque ratis et vela paravit
rimus et invito gurgite fecit iter!
nonne fuit levius dominae pervincere mores
quamvis dura, tamen rara puella fuit),
quam sic ignotis circumdata litora silvis
ernere et optatos quaerere Tyndaridas?
illic si qua meum sepelissent fata dolorem,
ltimus et posito staret amore lapis,
illa meo caros donasset funere crinis,
olliter et tenera poneret ossa rosa;
illa meum extremo clamasset pulvere nomen,
t mihi non ullo pondere terra foret.
at vos, aequoreae formosa l} oride natae,
andida felici solvite vela choro:
si quando vestras labens Amor attigit undas,
ansuetis socio parcite litoribus.
XVIII
Haec certe deserta loca et taciturna querenti,
t vacuum Zephyri possidet aura nemus.
hic licet occultos proferre impune dolores,
i modo sola queant saxa tenere fidem.
unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus?
uod mihi das flendi, Cynthia, principium?
qui modo felices inter numerabar amantis,
unc in amore tuo cogor habere notam.
quid tantum merui? quae te mihi carmina mutant
n nova tristitiae causa puella tuae?
sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro
imine formosos intulit ulla pedes.
quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet,
on ita saeva tamen venerit ira mea
ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo
umina deiectis turpia sint lacrimis.
an quia parva damus mutato signa colore,
t non ulla meo clamat in ore fides?
vos eritis testes, si quos habet arbor amores,
agus et Arcadio pinus amica deo.
a quotiens teneras resonant mea verba sub umbras,
cribitur et vestris Cynthia corticibus!
an tua quod peperit nobis iniuria curas?
uae solum tacitis cognita sunt foribus.
omnia consuevi timidus perferre superbae
ussa neque arguto facta dolore queri.
pro quo divini fontes et frigida rupes
t datur inculto tramite dura quies;
et quodcumque meae possunt narrare querelae,
ogor ad argutas dicere solus avis.
sed qualiscumque es resonent mihi 'Cynthia' silvae,
ec deserta tuo nomine saxa vacent.
XIX
Non ego nunc tristis vereor, mea Cynthia, Manis,
ec moror extremo debita fata rogo;
sed ne forte tuo careat mihi funus amore,
ic timor est ipsis durior exsequiis.
non adeo leviter nostris puer haesit ocellis,
t meus oblito pulvis amore vacet.
illic Phylacides iucundae coniugis heros
on potuit caecis immemor esse locis,
sed cupidus falsis attingere gaudia palmis
hessalus antiquam venerat umbra domum.
illic quidquid ero, semper tua dicar imago:
raicit et fati litora magnus amor.
illic formosae veniant chorus heroinae,
uas dedit Argivis Dardana praeda viris;
quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma
ratior, et (Tellus hoc ita iusta sinat)
quamvis te longae remorentur fata senectae,
ara tamen lacrimis ossa futura meis.
quae tu viva mea possis sentire favilla!
um mihi non ullo mors sit amara loco.
quam vereor, ne te contempto, Cynthia, busto
bstrahat a nostro pulvere iniquus Amor,
cogat et invitam lacrimas siccare cadentis!
lectitur assiduis certa puella minis.
quare, dum licet, inter nos laetemur amantes:
on satis est ullo tempore longus amor.
XX
Hoc pro continuo te, Galle, monemus amore,
id tibi ne vacuo defluat ex animo)
saepe imprudenti fortuna occurrit amanti:
rudelis Minyis dixerit Ascanius.
est tibi non infra speciem, non nomine dispar,
heiodamanteo proximus ardor Hylae:
huic tu, sive leges umbrosae flumina silvae,
ive Aniena tuos tinxerit unda pedes,
sive Gigantea spatiabere litoris ora,
ive ubicumque vago fluminis hospitio,
Nympharum semper cupidas defende rapinas
non minor Ausoniis est amor Adryasin);
ne tibi sit duros montes et frigida saxa,
alle, neque expertos semper adire lacus:
quae miser ignotis error perpessus in oris
erculis indomito fleverat Ascanio.
namque ferunt olim Pagasae navalibus Argon
gressam longe Phasidos isse viam,
et iam praeteritis labentem Athamantidos undis
ysorum scopulis applicuisse ratem.
hic manus heroum, placidis ut constitit oris,
ollia composita litora fronde tegit.
at comes invicti iuvenis processerat ultra
aram sepositi quaerere fontis aquam.
hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles,
unc super et Zetes, hunc super et Calais,
oscula suspensis instabant carpere palmis,
scula et alterna ferre supina fuga.
ille sub extrema pendens secluditur ala
t volucres ramo summovet insidias.
iam Pandioniae cessit genus Orithyiae:
dolor! ibat Hylas, ibat Hamadryasin.
hic erat Arganthi Pege sub vertice montis
rata domus Nymphis umida Thyniasin,
quam supra nullae pendebant debita curae
oscida desertis poma sub arboribus,
et circum irriguo surgebant lilia prato
andida purpureis mixta papaveribus.
quae modo decerpens tenero pueriliter ungui
roposito florem praetulit officio,
et modo formosis incumbens nescius undis
rrorem blandis tardat imaginibus.
tandem haurire parat demissis flumina palmis
nnixus dextro plena trahens umero.
cuius ut accensae Dryades candore puellae
iratae solitos destituere choros,
prolapsum leviter facili traxere liquore:
um sonitum rapto corpore fecit Hylas.
cui procul Alcides iterat responsa, sed illi
omen ab extremis fontibus aura refert.
his, o Galle, tuos monitus servabis amores,
ormosum Nymphis credere visus Hylan.
XXI
'Tu, qui consortem properas evadere casum,
iles ab Etruscis saucius aggeribus,
quid nostro gemitu turgentia lumina torques?
ars ego sum vestrae proxima militiae.
sic te servato ut possint gaudere parentes,
e soror acta tuis sentiat e lacrimis:
Gallum per medios ereptum Caesaris ensis
ffugere ignotas non potuisse manus;
et quaecumque super dispersa invenerit ossa
ontibus Etruscis, haec sciat esse mea.'
XXII
Qualis et unde genus, qui sint mihi, Tulle, Penates,
uaeris pro nostra semper amicitia.
si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra,
taliae duris funera temporibus,
cum Romana suos egit discordia civis,
sic mihi praecipue pulvis Etrusca, dolor,
tu proiecta mei perpessa es membra propinqui,
u nullo miseri contegis ossa solo),
proxima supposito contingens Vmbria campo
e genuit terris fertilis uberibus.