Sexti Properti
Elegiarum
Liber Quartus
I
"hoc, quodcumque uides, hospes, qua maxima Roma est,
nte Phrygem Aenean collis et herba fuit;
atque ubi Nauali stant sacra Palatia Phoebo,
uandri profugae concubuere boues.
fictilibus creuere deis haec aurea templa,
ec fuit opprobrio facta sine arte casa;
Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,
t Tiberis nostris aduena bubus erat.
qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olim
nus erat fratrum maxima regna focus.
curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu,
ellitos habuit, rustica corda, Patres.
bucina cogebat priscos ad uerba Quiritis:
entum illi in prato saepe senatus erat.
nec sinuosa cauo pendebant uela theatro,
ulpita sollemnis non oluere crocos.
nulli cura fuit externos quaerere diuos,
um tremeret patrio pendula turba sacro,
annuaque accenso celebrante Parilia faeno,
ualia nunc curto lustra nouantur equo.
Vesta coronatis pauper gaudebat asellis,
ucebant macrae uilia sacra boues.
parua saginati lustrabant compita porci,
astor et ad calamos exta litabat ouis.
uerbera pellitus saetosa mouebat arator,
nde licens Fabius sacra Lupercus habet.
nec rudis infestis miles radiabat in armis:
iscebant usta proelia nuda sude.
prima galeritus posuit praetoria Lycmon,
agnaque pars Tatio rerum erat inter ouis.
hinc Tities Ramnesque uiri Luceresque Soloni,
uattuor hinc albos Romulus egit equos.
quippe suburbanae parua minus urbe Bouillae
t, qui nunc nulli, maxima turba Gabi.
et stetit Alba potens, albae suis omine nata,
c tibi Fidenas longa erat isse uia.
nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus:
anguinis altricem non pudet esse lupam.
huc melius profugos misisti, Troia, Penatis;
eu quali uecta est Dardana puppis aue!
iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam
aeserat abiegni uenter apertus equi,
cum pater in nati trepidus ceruice pependit,
t uerita est umeros urere flamma pios.
tunc animi uenere Deci Brutique secures,
exit et ipsa sui Caesaris arma Venus,
arma resurgentis portans uictricia Troiae:
elix terra tuos cepit, Iule, deos,
si modo Auernalis tremulae cortina Sibyllae
ixit Auentino rura pianda Remo,
aut si Pergameae sero rata carmina uatis
ongaeuum ad Priami uera fuere caput:
"uertite equum, Danai! male uincitis! Ilia tellus
iuet, et huic cineri Iuppiter arma dabit."
optima nutricum nostris lupa Martia rebus,
ualia creuerunt moenia lacte tuo!
moenia namque pio coner disponere uersu:
i mihi, quod nostro est paruus in ore sonus!
sed tamen exiguo quodcumque e pectore riui
luxerit, hoc patriae seruiet omne meae.
Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:
i folia ex hedera porrige, Bacche, tua,
ut nostris tumefacta superbiat Vmbria libris,
mbria Romani patria Callimachi!
scandentis quisquis cernit de uallibus arces,
ngenio muros aestimet ille meo!
Roma, faue, tibi surgit opus, date candida ciues
mina, et inceptis dextera cantet auis!
sacra diesque canam et cognomina prisca locorum:
as meus ad metas sudet oportet equus."
OROS
"quo ruis imprudens, uage, dicere fata, Properti?
on sunt a dextro condita fila colo.
accersis lacrimas cantans, auersus Apollo:
oscis ab inuita uerba pigenda lyra.
certa feram certis auctoribus, aut ego uates
escius aerata signa mouere pila.
me creat Archytae suboles Babylonius Orops
oron, et a proauo ducta Conone domus.
di mihi sunt testes non degenerasse propinquos,
nque meis libris nil prius esse fide.
nunc pretium fecere deos et (fallitur auro
uppiter) obliquae signa iterata rotae
felicesque Iouis stellas Martisque rapaces
t graue Saturni sidus in omne caput;
quid moueant Pisces animosaque signa Leonis,
otus et Hesperia quid Capricornus aqua.
[dicam: "Troia cades, et Troica Roma, resurges;"
t maris et terrae longa sepulcra canam.]
dixi ego, cum geminos produceret Arria natos
illa dabat natis arma uetante deo):
non posse ad patrios sua pila referre Penatis:
empe meam firmant nunc duo busta fidem.
quippe Lupercus, equi dum saucia protegit ora,
eu sibi prolapso non bene cauit equo;
Gallus at, in castris dum credita signa tuetur,
oncidit ante aquilae rostra cruenta suae:
fatales pueri, duo funera matris auarae!
era, sed inuito, contigit ista fides.
idem ego, cum Cinarae traheret Lucina dolores,
t facerent uteri pondera lenta moram,
"Iunonis facito uotum impetrabile" dixi:
lla parit: libris est data palma meis!
hoc neque harenosum Libyae Iouis explicat antrum,
ut sibi commissos fibra locuta deos,
aut si quis motas cornicis senserit alas,
mbraue quae magicis mortua prodit aquis:
aspicienda uia est caeli uerusque per astra
rames, et ab zonis quinque petenda fides.
exemplum graue erit Calchas: namque Aulide soluit
lle bene haerentis ad pia saxa ratis;
idem Agamemnoniae ferrum ceruice puellae
inxit, et Atrides uela cruenta dedit;
nec rediere tamen Danai: tu diruta fletum
upprime et Euboicos respice, Troia, sinus!
Nauplius ultores sub noctem porrigit ignis,
t natat exuuiis Graecia pressa suis.
uictor Oiliade, rape nunc et dilige uatem,
uam uetat auelli ueste Minerua sua!
hactenus historiae: nunc ad tua deuehar astra;
ncipe tu lacrimis aequus adesse nouis.
Vmbria te notis antiqua Penatibus edit --
entior? an patriae tangitur ora tuae?--
qua nebulosa cauo rorat Meuania campo,
t lacus aestiuis intepet Vmber aquis,
scandentisque Asis consurgit uertice murus,
urus ab ingenio notior ille tuo.
ossaque legisti non illa aetate legenda
atris et in tenuis cogeris ipse lares:
nam tua cum multi uersarent rura iuuenci,
bstulit excultas pertica tristis opes.
mox ubi bulla rudi dimissa est aurea collo,
atris et ante deos libera sumpta toga,
tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo
t uetat insano uerba tonare Foro.
at tu finge elegos, fallax opus: haec tua castra! -
cribat ut exemplo cetera turba tuo.
militiam Veneris blandis patiere sub armis,
t Veneris Pueris utilis hostis eris.
nam tibi uictrices quascumque labore parasti,
ludit palmas una puella tuas:
et bene cum fixum mento discusseris uncum,
il erit hoc: rostro te premet ansa tuo.
illius arbitrio noctem lucemque uidebis:
utta quoque ex oculis non nisi iussa cadet.
nec mille excubiae nec te signata iuuabunt
imina: persuasae fallere rima sat est.
nunc tua uel mediis puppis luctetur in undis,
el licet armatis hostis inermis eas,
uel tremefacta cauo tellus diducat hiatum:
ctipedis Cancri terga sinistra time!"
II
quid mirare meas tot in uno corpore formas,
ccipe Vertumni signa paterna dei.
Tuscus ego Tuscis orior, nec paenitet inter
roelia Volsinios deseruisse focos.
haec me turba iuuat, nec templo laetor eburno:
omanum satis est posse uidere Forum.
hac quondam Tiberinus iter faciebat, et aiunt
emorum auditos per uada pulsa sonos:
at postquam ille suis tantum concessit alumnis,
ertumnus uerso dicor ab amne deus.
* * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *
seu, quia uertentis fructum praecepimus anni,
ertumni rursus credidit esse sacrum.
prima mihi uariat liuentibus uua racemis,
t coma lactenti spicea fruge tumet;
hic dulcis cerasos, hic autumnalia pruna
ernis et aestiuo mora rubere die;
insitor hic soluit pomosa uota corona,
um pirus inuito stipite mala tulit.
mendax fama, noces: alius mihi nominis index:
e se narranti tu modo crede deo.
opportuna mea est cunctis natura figuris:
n quamcumque uoles uerte, decorus ero.
indue me Cois, fiam non dura puella:
eque uirum sumpta quis neget esse toga?
da falcem et torto frontem mihi comprime faeno:
urabis nostra gramina secta manu.
arma tuli quondam et, memini, laudabar in illis:
orbis et imposito pondere messor eram.
sobrius ad lites: at cum est imposta corona,
lamabis capiti uina subisse meo.
cinge caput mitra, speciem furabor Iacchi;
urabor Phoebi, si modo plectra dabis.
cassibus impositis uenor: sed harundine sumpta
autor plumoso sum deus aucupio.
est etiam aurigae species Vertumnus et eius
raicit alterno qui leue pondus equo.
suppetat hic, piscis calamo praedabor, et ibo
undus demissis institor in tunicis.
pastorem ad baculum possum curuare uel idem
irpiculis medio puluere ferre rosam.
nam quid ego adiciam, de quo mihi maxima fama est,
ortorum in manibus dona probata meis?
caeruleus cucumis tumidoque cucurbita uentre
e notat et iunco brassica uincta leui;
nec flos ullus hiat pratis, quin ille decenter
mpositus fronti langueat ante meae.
at mihi, quod formas unus uertebar in omnis,
omen ab euentu patria lingua dedit;
et tu, Roma, meis tribuisti praemia Tuscis,
unde hodie Vicus nomina Tuscus habet),
tempore quo sociis uenit Lycomedius armis
tque Sabina feri contudit arma Tati.
uidi ego labentis acies et tela caduca,
tque hostis turpi terga dedisse fugae.
sed facias, diuum Sator, ut Romana per aeuum
ranseat ante meos turba togata pedes.
sex superant uersus: te, qui ad uadimonia curris,
on moror: haec spatiis ultima creta meis.
stipes acernus eram, properanti falce dolatus,
nte Numam grata pauper in urbe deus.
at tibi, Mamurri, formae caelator aenae,
ellus artifices ne terat Osca manus,
qui me tam docilis potuisti fundere in usus.
num opus est, operi non datur unus honos.
III
haec Arethusa suo mittit mandata Lycotae,
um totiens absis, si potes esse meus.
si qua tamen tibi lecturo pars oblita derit,
aec erit e lacrimis facta litura meis:
aut si qua incerto fallet te littera tractu,
igna meae dextrae iam morientis erunt.
te modo uiderunt iteratos Bactra per ortus,
e modo munito Sericus hostis equo,
hibernique Getae, pictoque Britannia curru,
stus et Eoa decolor Indus aqua.
haecne marita fides et parce auia noctes,
um rudis urgenti bracchia uicta dedi?
quae mihi deductae fax omen praetulit, illa
raxit ab euerso lumina nigra rogo;
et Stygio sum sparsa lacu, nec recta capillis
itta data est: nupsi non comitante deo.
omnibus heu portis pendent mea noxia uota:
exitur haec castris quarta lacerna tuis.
occidat, immerita qui carpsit ab arbore uallum
t struxit querulas rauca per ossa tubas,
dignior obliquo funem qui torqueat Ocno,
eternusque tuam pascat, aselle, famem!
dic mihi, num teneros urit lorica lacertos?
um grauis imbellis atterit hasta manus?
haec noceant potius, quam dentibus ulla puella
et mihi plorandas per tua colla notas!
diceris et macie uultum tenuasse: sed opto
desiderio sit color iste meo.
at mihi cum noctes induxit uesper amaras,
i qua relicta iacent, osculor arma tua;
tum queror in toto non sidere pallia lecto,
ucis et auctores non dare carmen auis.
noctibus hibernis castrensia pensa laboro
t Tyria in clauos uellera secta tuos;
et disco, qua parte fluat uincendus Araxes,
uot sine aqua Parthus milia currat equus;
cogor et e tabula pictos ediscere mundos,
ualis et haec docti sit positura dei,
quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu,
entus in Italiam qui bene uela ferat.
assidet una soror, curis et pallida nutrix
eierat hiberni temporis esse moras.
felix Hippolyte! nuda tulit arma papilla
t texit galea barbara molle caput.
Romanis utinam patuissent castra puellis!
ssem militiae sarcina fida tuae,
nec me tardarent Scythiae iuga, cum Paper altas
fricus in glaciem frigore nectit aquas.
omnis amor magnus, sed aperto in coniuge maior:
anc Venus, ut uiuat, uentilat ipsa facem.
nam mihi quo Poenis ter purpura fulgeat ostris
rystallusque meas ornet aquosa manus?
omnia surda tacent, rarisque assueta kalendis
ix aperit clausos una puella Lares,
Claugidos et catulae uox est mihi grata querentis:
lla tui partem uindicat una tori.
flore sacella tego, uerbenis compita uelo,
t crepat ad ueteres herba Sabina focos.
siue in finitimo gemuit stans noctua tigno,
eu uoluit tangi parca lucerna mero,
illa dies hornis caedem denuntiat agnis,
uccinctique calent ad noua lucra popae.
ne, precor, ascensis tanti sit gloria Bactris,
aptaue odorato carbasa lina duci,
plumbea cum tortae sparguntur pondera fundae,
ubdolus et uersis increpat arcus equis!
sed (tua sic domitis Parthae telluris alumnis
ura triumphantis hasta sequatur equos)
incorrupta mei conserua foedera lecti!
ac ego te sola lege redisse uelim:
armaque cum tulero portae uotiua Capenae,
ubscribam: "saluo grata puella uiro."
IV
Tarpeium nemus et Tarpeiae turpe sepulcrum
abor et antiqui limina capta Iouis.
lucus erat felix hederoso conditus antro,
ultaque natiuis obstrepit arbor aquis,
Siluani ramosa domus, quo dulcis ab aestu
istula poturas ire iubebat ouis.
hunc Tatius fontem uallo praecingit acerno,
idaque suggesta castra coronat humo.
quid tum Roma fuit, tubicen uicina Curetis
um quateret lento murmure saxa Iouis?
atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,
tabant Romano pila Sabina Foro.
murus erant montes: ubi nunc est curia saepta,
ellicus ex illo fonte bibebat equus.
hinc Tarpeia deae fontem libauit: at illi
rgebat medium fictilis urna caput.
et satis una malae potuit mors esse puellae,
uae uoluit flammas fallere, Vesta, tuas?
uidit harenosis Tatium proludere campis
ictaque per flauas arma leuare iubas:
obstipuit regis facie et regalibus armis,
nterque oblitas excidit urna manus.
saepe illa immeritae causata est omina lunae,
t sibi tingendas dixit in amne comas:
saepe tulit blandis argentea lilia Nymphis,
omula ne faciem laederet hasta Tati.
dumque subit primo Capitolia nubila fumo,
ettulit hirsutis bracchia secta rubis,
et sua Tarpeia residens ita fleuit ab arce
ulnera, uicino non patienda Ioui:
"ignes castrorum et Tatiae praetoria turmae
t formosa oculis arma Sabina meis,
o utinam ad uestros sedeam captiua Penatis,
um captiua mei conspicer ora Tati!
Romani montes, et montibus addita Roma,
t ualeat probro Vesta pudenda meo:
ille equus, ille meos in castra reponet amores,
ui Tatius dextras collocat ipse iubas!
quid mirum in patrios Scyllam saeuisse capillos,
andidaque in saeuos inguina uersa canis?
prodita quid mirum fraterni cornua monstri,
um patuit lecto stamine torta uia?
quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis,
mproba uirgineo lecta ministra foco!
Pallados exstinctos si quis mirabitur ignis,
gnoscat: lacrimis spargitur ara meis.
cras, ut rumor ait, tota potabitur urbe:
u cape spinosi rorida terga iugi.
lubrica tota uia est et perfida: quippe tacentis
allaci celat limite semper aquas.
o utinam magicae nossem cantamina Musae!
aec quoque formoso lingua tulisset opem.
te toga picta decet, non quem sine matris honore
utrit inhumanae dura papilla lupae.
hic, hospes, patria metuar regina sub aula?
os tibi non humilis prodita Roma uenit.
si minus, at raptae ne sint impune Sabinae:
e rape et alterna lege repende uices!
commissas acies ego possum soluere: nuptae
os medium palla foedus inite mea.
adde Hymenaee modos, tubicen fera murmura conde:
redite, uestra meus molliet arma torus.
et iam quarta canit uenturam bucina lucem,
psaque in Oceanum sidera lapsa cadunt.
experiar somnum, de te mihi somnia quaeram:
ac uenias oculis umbra benigna meis."
dixit, et incerto permisit bracchia somno,
escia se furiis accubuisse nouis.
nam Vesta, Iliacae felix tutela fauillae,
ulpam alit et plures condit in ossa faces.
illa ruit, qualis celerem prope Thermodonta
trymonis abscisso fertur aperta sinu.
urbi festus erat (dixere Parilia patres),
ic primus coepit moenibus esse dies,
annua pastorum conuiuia, lusus in urbe,
um pagana madent fercula diuitiis,
cumque super raros faeni flammantis aceruos
raicit immundos ebria turba pedes.
Romulus excubias decreuit in otia solui
tque intermissa castra silere tuba.
hoc Tarpeia suum tempus rata conuenit hostem:
acta ligat, pactis ipsa futura comes.
mons erat ascensu dubius festoque remissus
ec mora, uocalis occupat ense canis.
omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unus
ecreuit poenis inuigilare suis.
prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem,
ubendique petit, quem uelit, ipsa diem.
at Tatius (neque enim sceleri dedit hostis honorem)
nube" ait "et regni scande cubile mei!"
dixit, et ingestis comitum super obruit armis.
aec, uirgo, officiis dos erat apta tuis.
a duce Tarpeia mons est cognomen adeptus:
uigil, iniustae praemia sortis habes.
V
terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum,
t tua, quod non uis, sentiat umbra sitim;
nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor
urpia ieiuno terreat ossa sono!
docta uel Hippolytum Veneri mollire negantem,
oncordique toro pessima semper auis,
Penelopen quoque neglecto rumore mariti
ubere lasciuo cogeret Antinoo.
illa uelit, poterit magnes non ducere ferrum,
t uolucris nidis esse nouerca suis.
quippe et, Collinas ad fossam mouerit herbas,
tantia currenti diluerentur aqua:
audax cantatae leges imponere lunae
t sua nocturno fallere terga lupo,
posset ut intentos astu caecare maritos,
ornicum immeritas eruit ungue genas;
consuluitque striges nostro de sanguine, et in me
ippomanes fetae semina legit equae.
exorabat opus uerbis, ceu blanda perure
axosamque ferat sedula culpa uiam:
"si te Eoa Dorozantum iuuat aurea ripa
t quae sub Tyria concha superbit aqua,
Eurypylique placet Coae textura Mineruae,
ectaque ab Attalicis putria signa toris,
seu quae palmiferae mittunt uenalia Thebae,
urreaque in Parthis pocula cocta focis;
sperne fidem, prouolue deos, mendacia uincant,
range et damnosae iura pudicitiae!
et simulare uirum pretium facit: utere causis!
aior dilata nocte recurret amor.
si tibi forte comas uexauerit, utilis ira:
ost modo mercata pace premendus erit.
denique ubi amplexu Venerem promiseris empto,
ac simules puros Isidis esse dies.
ingerat Aprilis Iole tibi, tundat Amycle
atalem Mais Idibus esse tuum.
supplex ille sedet ñ posita tu scribe cathedra
uidlibet! has artis si pauet ille, tenes!
semper habe morsus circa tua colla recentis,
itibus alternis quos putet esse datos.
nec te Medeae delectent probra sequacis
nempe tulit fastus ausa rogare prior),
sed potius mundi Thais pretiosa Menandri,
um ferit astutos comica moecha Getas.
in mores te uerte uiri: si cantica iactat,
comes et uoces ebria iunge tuas.
ianitor ad dantis uigilet: si pulset inanis,
urdus in obductam somniet usque seram.
nec tibi displiceat miles non factus amori,
auta nec attrita si ferat aera manu,
aut quorum titulus per barbara colla pependit,
retati medio cum saluere foro.
aurum spectato, non quae manus afferat aurum!
ersibus auditis quid nisi uerba feres?
[quid iuuat ornato procedere, uita, capillo
t tenuis Coa ueste mouere sinus?]
qui uersus, Coae dederit nec munera uestis,
stius tibi sit surda sine arte lyra.
dum uernat sanguis, dum rugis integer annus,
tere, ne quid cras libet ab ore dies!
uidi ego odorati uictura rosaria Paesti
ub matutino cocta iacere Noto."
sed (cape torquatae, Venus o regina, columbae
b meritum ante tuos guttura secta focos)
his animum nostrae dum uersat Acanthis amicae,
er tenuem ossa sunt numerata cutem.
uidi ego rugoso tussim concrescere collo,
putaque per dentis ire cruenta cauos,
atque animam in tegetes putrem exspirare paternas:
orruit algenti pergula curua foco.
exsequiae fuerint rari furtiua capilli
incula et immundo pallida mitra situ,
et canis, in nostros nimis experrecta dolores,
um fallenda meo pollice clatra forent.
sit tumulus lenae curto uetus amphora collo:
rgeat hunc supra uis, caprifice, tua.
quisquis amas, scabris hoc bustum caedite saxis,
ixtaque cum saxis addite uerba mala!
VI
sacra facit uates: sint ora fauentia sacris,
t cadat ante meos icta iuuenca focos.
serta Philiteis certet Romana corymbis,
t Cyrenaeas urna ministret aquas.
costum molle date et blandi mihi turis honores,
erque focum circa laneus orbis eat.
spargite me lymphis, carmenque recentibus aris
ibia Mygdoniis libet eburna cadis.
ite procul fraudes, alio sint aere noxae:
ura nouum uati laurea mollit iter.
Musa, Palatini referemus Apollinis aedem:
es est, Calliope, digna fauore tuo.
Caesaris in nomen ducuntur carmina: Caesar
um canitur, quaeso, Iuppiter ipse uaces!
est Phoebi fugiens Athamana ad litora portus,
ua sinus Ioniae murmura condit aquae,
Actia Iuleae pelagus monumenta carinae,
autarum uotis non operosa uia.
huc mundi coiere manus: stetit aequore moles
inea, nec remis aequa fauebat auis.
altera classis erat Teucro damnata Quirino,
ilaque feminea turpiter acta manu:
hinc Augusta ratis plenis Iouis omine uelis,
ignaque iam Patriae uincere docta suae.
tandem aciem geminos Nereus lunarat in arcus,
rmorum et radiis picta tremebat aqua,
cum Phoebus linquens stantem se uindice Delon
nam tulit iratos mobilis una Notos)
astitit Augusti puppim super, et noua flamma
uxit in obliquam ter sinuata facem.
non ille attulerat crinis in colla solutos
ut testudineae carmen inerme lyrae,
sed quali aspexit Pelopeum Agamemnona uultu,
gessitque auidis Dorica castra rogis,
aut qualis flexos soluit Pythona per orbis
erpentem, imbelles quem timuere lyrae.
mox ait "o Longa mundi seruator ab Alba,
uguste, Hectoreis cognite maior auis,
uince mari: iam terra tua est: tibi militat arcus
t fauet ex umeris hoc onus omne meis.
solue metu patriam, quae nunc te uindice freta
mposuit prorae publica uota tuae.
quam nisi defendes, murorum Romulus augur
re Palatinas non bene uidit auis.
et nimium remis audent prope: turpe Latinis
rincipe te fluctus regia uela pati.
nec te, quod classis centenis remiget alis,
erreat: inuito labitur illa mari:
quodque uehunt prorae Centaurica saxa minantis,
igna caua et pictos experiere metus.
frangit et attollit uires in milite causa;
uae nisi iusta subest, excutit arma pudor.
tempus adest, committe ratis! ego temporis auctor
ucam laurigera Iulia rostra manu."
dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus:
roxima post arcus Caesaris hasta fuit.
uincit Roma fide Phoebi: dat femina poenas:
ceptra per Ionias fracta uehuntur aquas.
at pater Idalio miratur Caesar ab astro:
sum deus; est nostri sanguinis ista fides."
prosequitur cantu Triton, omnesque marinae
lauserunt circa libera signa deae.
illa petit Nilum cumba male nixa fugaci,
oc unum, iusso non moritura die.
di melius! quantus mulier foret una triumphus,
uctus erat per quas ante Iugurtha uias!
Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod eius
na decem uicit missa sagitta ratis.
bella satis cecini: citharam iam poscit Apollo
ictor et ad placidos exuit arma choros.
candida nunc molli subeant conuiuia luco;
landitiaeque fluant per mea colla rosae,
uinaque fundantur prelis elisa Falernis,
erque lauet nostras spica Cilissa comas.
ingenium positis irritet Musa poetis:
acche, soles Phoebo fertilis esse tuo.
ille paludosos memoret seruire Sycambros,
epheam hic Meroen fuscaque regna canat,
hic referat sero confessum foedere Parthum:
reddat signa Remi, mox dabit ipse sua:
siue aliquid pharetris Augustus parcet Eois,
ifferat in pueros ista tropaea suos.
gaude, Crasse, nigras si quid sapis inter harenas:
re per Euphraten ad tua busta licet."
sic noctem patera, sic ducam carmine, donec
niciat radios in mea uina dies!
VII
sunt aliquid Manes: letum non omnia finit,
uridaque euictos effugit umbra rogos.
Cynthia namque meo uisa est incumbere fulcro,
urmur ad extremae nuper humata uiae,
cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris,
t quererer lecti frigida regna mei.
eosdem habuit secum quibus est elata capillos,
osdem oculos; lateri uestis adusta fuit,
et solitum digito beryllon adederat ignis,
ummaque Lethaeus triuerat ora liquor.
spirantisque animos et uocem misit: at illi
ollicibus fragiles increpuere manus:
"perfide nec cuiquam melior sperande puellae,
n te iam uires somnus habere potest?
iamne tibi exciderant uigilacis furta Suburae
t mea nocturnis trita fenestra dolis?
per quam demisso quotiens tibi fune pependi,
lterna ueniens in tua colla manu!
saepe Venus triuio commissa est, pectore mixto
ecerunt tepidas pallia nostra uias.
foederis heu taciti, cuius fallacia uerba
on audituri diripuere Noti.
at mihi non oculos quisquam inclamauit euntis:
num impetrassem te reuocante diem:
nec crepuit fissa me propter harundine custos,
aesit et obiectum tegula curta caput.
denique quis nostro curuum te funere uidit,
tram quis lacrimis incaluisse togam?
si piguit portas ultra procedere, at illuc
ussisses lectum lentius ire meum.
cur uentos non ipse rogis, ingrate, petisti?
ur nardo flammae non oluere meae?
hoc etiam graue erat, nulla mercede hyacinthos
nicere et fracto busta piare cado.
Lygdamus uratur ñ candescat lamina uernae -
ensi ego, cum insidiis pallida uina bibi ñ
at Nomas ñ arcanas tollat uersuta saliuas;
icet damnatas ignea testa manus.
quae modo per uilis inspecta est publica noctes,
aec nunc aurata cyclade signat humum;
et grauiora rependit iniquis pensa quasillis,
arrula de facie si qua locuta mea est;
nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas,
odicis immundi uincula sentit anus;
caeditur et Lalage tortis suspensa capillis,
er nomen quoniam est ausa rogare meum.
te patiente meae conflauit imaginis aurum,
rdente e nostro dotem habitura rogo.
non tamen insector, quamuis mereare, Properti:
onga mea in libris regna fuere tuis.
iuro ego Fatorum nulli reuolubile carmen,
ergeminusque canis sic mihi molle sonet,
me seruasse fidem. si fallo, uipera nostris
ibilet in tumulis et super ossa cubet.
nam gemina est sedes turpem sortita per amnem,
urbaque diuersa remigat omnis aqua.
unda Clytaemestrae stuprum uehit altera, Cressae
ortat mentitae lignea monstra bouis.
ecce coronato pars altera rapta phaselo,
ulcet ubi Elysias aura beata rosas,
qua numerosa fides, quaque aera rotunda Cybebes
itratisque sonant Lydia plectra choris.
Andromedeque et Hypermestre sine fraude maritae
arrant historiae tempora nota suae:
haec sua maternis queritur liuere catenis
racchia nec meritas frigida saxa manus;
narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores,
n scelus hoc animum non ualuisse suum.
sic mortis lacrimis uitae sancimus amores:
elo ego perfidiae crimina multa tuae.
sed tibi nunc mandata damus, si forte moueris,
i te non totum Chloridos herba tenet:
nutrix in tremulis ne quid desideret annis
arthenie: potuit, nec tibi auara fuit.
deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est,
e speculum dominae porrigat illa nouae.
et quoscumque meo fecisti nomine uersus,
re mihi: laudes desine habere meas.
pelle hederam tumulo, mihi quae praegnante corymbo
ollia contortis alligat ossa comis.
ramosis Anio qua pomifer incubat aruis,
t numquam Herculeo numine pallet ebur,
hic carmen media dignum me scribe columna,
ed breue, quod currens uector ab urbe legat:
"hic Tiburtina iacet aurea Cynthia terra:
ccessit ripae laus, Aniene, tuae."
nec tu sperne piis uenientia somnia portis:
um pia uenerunt somnia, pondus habent.
nocte uagae ferimur, nox clausas liberat umbras,
rrat et abiecta Cerberus ipse sera.
luce iubent leges Lethaea ad stagna reuerti:
os uehimur, uectum nauta recenset onus.
nunc te possideant aliae: mox sola tenebo:
ecum eris, et mixtis ossibus ossa teram."
haec postquam querula mecum sub lite peregit,
nter complexus excidit umbra meos.
VIII
disce, quid Esquilias hac nocte fugarit aquosas,
um uicina nouis turba cucurrit agris.
Lanuuium annosi uetus est tutela draconis,
ic, ubi tam rarae non perit hora morae,
qua sacer abripitur caeco descensus hiatu,
ua penetrat (uirgo, tale iter omne caue!)
ieiuni serpentis honos, cum pabula poscit
nnua et ex ima sibila torquet humo.
talia demissae pallent ad sacra puellae,
um temere anguino creditur ore manus.
ille sibi admotas a uirgine corripit escas:
irginis in palmis ipsa canistra tremunt.
si fuerint castae, redeunt in colla parentum,
lamantque agricolae "fertilis annus erit."
huc mea detonsis auecta est Cynthia mannis:
ausa fuit Iuno, sed mage causa Venus.
Appia, dic quaeso, quantum te teste triumphum
gerit effusis per tua saxa rotis!
[turpis in arcana sonuit cum rixa taberna;
i sine me, famae non sine labe meae.]
spectaclum ipsa sedens primo temone pependit,
usa per impuros frena mouere locos.
serica nam taceo uulsi carpenta nepotis
tque armillatos colla Molossa canis,
qui dabit immundae uenalia fata saginae,
incet ubi erasas barba pudenda genas.
cum fieret nostro totiens iniuria lecto,
utato uolui castra mouere toro.
Phyllis Auentinae quaedam est uicina Dianae,
obria grata parum: cum bibit, omne decet.
altera Tarpeios est inter Teia lucos,
andida, sed potae non satis unus erit.
his ego constitui noctem lenire uocatis,
t Venere ignota furta nouare mea.
unus erat tribus in secreta lectulus herba.
uaeris concubitus? inter utramque fui.
Lygdamus ad cyathos, uitrique aestiua supellex
t Methymnaei Graeca saliua meri.
Nile, tuus tibicen erat, crotalistria phillis,
aec facilis spargi munda sine arte rosa,
nanus et ipse suos breuiter concretus in artus
actabat truncas ad caua buxa manus.
sed neque suppletis constabat flamma lucernis,
eccidit inque suos mensa supina pedes.
me quoque per talos Venerem quaerente secundos
emper damnosi subsiluere canes.
cantabant surdo, nudabant pectora caeco:
anuuii ad portas, ei mihi, solus eram;
cum subito rauci sonuerunt cardine postes,
t leuia ad primos murmura facta Laris.
nec mora, cum totas resupinat Cynthia ualuas,
on operosa comis, sed furibunda decens.
pocula mi digitos inter cecidere remissos,
alluerantque ipso labra soluta mero.
fulminat illa oculis et quantum femina saeuit,
pectaclum capta nec minus urbe fuit.
Phyllidos iratos in uultum conicit unguis:
errita uicinas Teia clamat aquas.
lumina sopitos turbant elata Quiritis,
mnis et insana semita nocte sonat.
illas direptisque comis tunicisque solutis
xcipit obscurae prima taberna uiae.
Cynthia gaudet in exuuiis uictrixque recurrit
t mea peruersa sauciat ora manu,
imponitque notam collo morsuque cruentat,
raecipueque oculos, qui meruere, ferit.
atque ubi iam nostris lassauit bracchia plagis,
ygdamus ad plutei fulcra sinistra latens
eruitur, geniumque meum protractus adorat.
ygdame,nil potui: tecum ego captus eram.
supplicibus palmis tum demum ad foedera ueni,
um uix tangendos praebuit illa pedes,
atque ait "admissae si uis me ignoscere culpae,
ccipe, quae nostrae formula legis erit.
tu neque Pompeia spatiabere cultus in umbra,
ec cum lasciuum sternet harena Forum.
colla caue inflectas ad summum obliqua theatrum,
ut lectica tuae se det aperta morae.
Lygdamus in primis, omnis mihi causa querelae,
eneat et pedibus uincula bina trahat."
indixit leges: respondi ego "legibus utar".
iserat imperio facta superba dato.
dein, quemcumque locum externae tetigere puellae,
uffiit, at pura limina tergit aqua,
imperat et totas iterum mutare lucernas,
erque meum tetigit sulpuris igne caput.
atque ita mutato per singula pallia lecto
espondi, et toto soluimus arma toro.
IX
Amphitryoniades qua tempestate iuuencos
gerat a stabulis, o Erythea, tuis,
uenit ad inuictos pecorosa Palatia montis,
t statuit fessos fessus et ipse boues,
qua Velabra suo stagnabant flumine quoque
auta per urbanas uelificabat aquas.
sed non infido manserunt hospite Caco
ncolumes: furto polluit ille Iouem.
incola Cacus erat, metuendo raptor ab antro,
er tria partitos qui dabat ora sonos.
hic, ne certa forent manifestae signa rapinae,
uersos cauda traxit in antra boues,
nec sine teste deo: furem sonuere iuuenci,
uris et implacidas diruit ira fores.
Maenalio iacuit pulsus tria tempora ramo
acus, et Alcides sic ait: "ite, boues,
Herculis ite boues, nostrae labor ultime clauae,
is mihi quaesitae, bis mea praeda, boues,
aruaque mugitu sancite Bouaria longo:
obile erit Romae pascua uestra Forum."
dixerat, et sicco torquet sitis ora palato,
erraque non ullas feta ministrat aquas.
sed procul inclusas audit ridere puellas,
ucus ubi umbroso fecerat orbe nemus,
femineae loca clausa deae fontesque piandos
mpune et nullis sacra retecta uiris.
deuia puniceae uelabant limina uittae,
utris odorato luxerat igne casa,
populus et longis ornabat frondibus aedem,
ultaque cantantis umbra tegebat auis.
huc ruit in siccam congesta puluere barbam,
t iacit ante fores uerba minora deo:
"uos precor, o luci sacro quae luditis antro,
andite defessis hospita fana uiris.
fontis egens erro circaque sonantia lymphis;
t caua succepto flumine palma sat est.
audistisne aliquem, tergo qui sustulit orbem?
lle ego sum: Alciden terra recepta uocat.
quis facta Herculeae non audit fortia clauae
t numquam ad uastas irrita tela feras,
atque uni Stygias homini luxisse tenebras?
accipit: haec fesso uix mihi terra patet.]
quodsi Iunoni sacrum faceretis amarae,
on clausisset aquas ipsa nouerca suas.
sin aliquem uultusque meus saetaeque leonis
errent et Libyco sole perusta coma,
idem ego Sidonia feci seruilia palla
fficia et Lydo pensa diurna colo,
mollis et hirsutum cepit mihi fascia pectus,
t manibus duris apta puella fui."
talibus Alcides; at talibus alma sacerdos
uniceo canas stamine uincta comas:
"parce oculis, hospes, lucoque abscede uerendo;
ede agedum et tuta limina linque fuga.
interdicta uiris metuenda lege piatur
uae se summota uindicat ara casa.
magno Tiresias aspexit Pallada uates,
ortia dum posita Gorgone membra lauat.
di tibi dent alios fontis: haec lympha puellis
uia secreti limitis unda fluit."
sic anus: ille umeris postis concussit opacos,
ec tulit iratam ianua clausa sitim.
at postquam exhausto iam flumine uicerat aestum,
onit uix siccis tristia iura labris:
"angulus hic mundi nunc me mea fata trahentem
ccipit: haec fesso uix mihi terra patet.
Maxima quae gregibus deuota est Ara repertis,
ra per has" inquit "maxima facta manus,
haec nullis umquam pateat ueneranda puellis,
erculis aeternum nec sit inulta sitis."
hunc, quoniam manibus purgatum sanxerat orbem,
ic Sanctum Tatiae composuere Cures.
Sancte pater salue, cui iam fauet aspera Iuno:
ancte, uelis libro dexter inesse meo.
X
nunc Iouis incipiam causas aperire Feretri
rmaque de ducibus trina recepta tribus.
magnum iter ascendo, sed dat mihi gloria uires:
on iuuat e facili lecta corona iugo.
imbuis exemplum primae tu, Romule, palmae
uius, et exuuio plenus ab hoste redis,
tempore quo portas Caeninum Acrona petentem
ictor in euersum cuspide fundis equum.
Acron Herculeus Caenina ductor ab arce,
oma, tuis quondam finibus horror erat.
hic spolia ex umeris ausus sperare Quirini
pse dedit, sed non sanguine sicca suo.
hunc uidet ante cauas librantem spicula turris
omulus et uotis occupat ante ratis:
"Iuppiter, haec hodie tibi uictima corruet Acron."
ouerat, et spolium corruit ille Ioui.
urbis uirtutisque parens sic uincere sueuit,
ui tulit a parco frigida castra lare.
idem eques et frenis, idem fuit aptus aratris,
t galea hirsuta compta lupina iuba.
picta neque inducto fulgebat parma pyropo:
raebebant caesi baltea lenta boues.
necdum ultra Tiberim belli sonus, ultima praeda
omentum et captae iugera terna Corae.
Cossus at insequitur Veientis caede Tolumni,
incere cum Veios posse laboris erat;
heu Veii ueteres! et uos tum regna fuistis,
t uestro posita est aurea sella foro:
nunc intra muros pastoris bucina lenti
antat, et in uestris ossibus arua metunt.
forte super portae dux Veiens astitit arcem
olloquiumque sua fretus ab urbe dedit:
dumque aries murum cornu pulsabat aeno,
inea qua ductum longa tegebat opus,
Cossus ait "forti melius concurrere campo."
ec mora fit, plano sistit uterque gradum.
di Latias iuuere manus, desecta Tolumni
eruix Romanos sanguine lauit equos.
Claudius a Rheno traiectos arcuit hostis,
elgica cum uasti parma relata ducis
Virdomari. genus hic Rheno iactabat ab ipso,
obilis e rectis fundere gaesa rotis.
illi ut uirgatis iaculans it ab agmine bracis
orquis ab incisa decidit unca gula.
nunc spolia in templo tria condita: causa Feretri,
mine quod certo dux ferit ense ducem;
seu quia uicta suis umeris haec arma ferebant,
inc Feretri dicta est ara superba Iouis.
XI
desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum:
anditur ad nullas ianua nigra preces;
cum semel infernas intrarunt funera leges,
on exorato stant adamante uiae.
te licet orantem fuscae deus audiat aulae:
empe tuas lacrimas litora surda bibent.
uota mouent superos: ubi portitor aera recepit,
bserat herbosos lurida porta rogos.
sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrum
etraheret lecto fax inimica caput.
quid mihi coniugium Paulli, quid currus auorum
rofuit aut famae pignora tanta meae?
non minus immitis habuit Cornelia Parcas:
t sum, quod digitis quinque legatur, onus.
damnatae noctes et uos, uada lenta, paludes,
t quaecumque meos implicat unda pedes,
immatura licet, tamen huc non noxia ueni:
et Pater hic umbrae mollia iura meae.
aut si quis posita iudex sedet Aeacus urna,
n mea sortita uindicet ossa pila:
assideant fratres, iuxta et Minoida sellam
umenidum intento turba seuera foro:
Sisyphe, mole uaces; taceant Ixionis orbes,
allax Tantaleus corripiare liquor;
Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras;
t iaceat tacita laxa catena sera.
ipsa loquor pro me: si fallo, poena sororum
nfelix umeros urgeat urna meos.
si cui fama fuit per auita tropaea decori,
fra Numantinos regna loquuntur auos:
altera maternos exaequat turba Libones,
t domus est titulis utraque fulta suis.
mox, ubi iam facibus cessit praetexta maritis,
inxit et acceptas altera uitta comas,
iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili:
n lapide hoc uni nupta fuisse legar.
testor maiorum cineres tibi, Roma, colendos,
ub quorum titulis, Africa, tunsa iaces,
et Persen proauo stimulantem pectus Achille,
uique tuas proauo fregit Achille domos,
me neque censurae legem mollisse nec ulla
abe mea uestros erubuisse focos.
non fuit exuuiis tantis Cornelia damnum:
uin et erat magnae pars imitanda domus.
nec mea mutata est aetas, sine crimine tota est:
iximus insignes inter utramque facem.
mi natura dedit leges a sanguine ductas,
ec possis melior iudicis esse metu.
quaelibet austeras de me ferat urna tabellas:
urpior assessu non erit ulla meo,
uel tu, quae tardam mouisti fune Cybeben,
laudia, turritae rara ministra deae,
uel cuius rasos cum Vesta reposceret ignis,
xhibuit uiuos carbasus alba focos.
nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi:
n me mutatum quid nisi fata uelis?
maternis laudor lacrimis urbisque querelis,
efensa et gemitu Caesaris ossa mea.
ille sua nata dignam uixisse sororem
ncrepat, et lacrimas uidimus ire deo.
et tamen emerui generosos uestis honores
ec mea de sterili facta rapina domo.
tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata leuamen:
ondita sunt uestro lumina nostra sinu.
uidimus et fratrem sellam geminasse curulem,
onsule quo, festo tempore, rapta soror.
filia, tu specimen censurae nata paternae,
ac teneas unum nos imitata uirum.
et serie fulcite genus: mihi cumba uolenti
oluitur aucturis tot mea facta meis.
haec est feminei merces extrema triumphi,
audat ubi emeritum libera fama rogum.
nunc tibi commendo communia pignora natos:
aec cura et cineri spirat inusta meo.
fungere maternis uicibus, pater: illa meorum
mnis erit collo turba ferenda tuo.
oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:
ota domus coepit nunc onus esse tuum.
et si quid doliturus eris, sine testibus illis!
um uenient, siccis oscula falle genis!
sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges,
omniaque in faciem credita saepe meam:
atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
t responsurae singula uerba iace.
seu tamen aduersum mutarit ianua lectum,
ederit et nostro cauta nouerca toro,
coniugium, pueri, laudate et ferte paternum:
apta dabit uestris moribus illa manus;
nec matrem laudate nimis: collata priori
ertet in offensas libera uerba suas.
seu memor ille mea contentus manserit umbra
t tanti cineres duxerit esse meos,
discite uenturam iam nunc sentire senectam,
aelibis ad curas nec uacet ulla uia.
quod mihi detractum est, uestros accedat ad annos:
role mea Paullum sic iuuet esse senem.
et bene habet: numquam mater lugubria sumpsi;
enit in exsequias tota caterua meas.
causa perorata est. flentes me surgite, testes,
um pretium uitae grata rependit humus.
moribus et caelum patuit: sim digna merendo,
uius honoratis ossa uehantur auis.