C. Sallusti Crispi



DE CONIURATIONE CATILINAE

(i-xxx)

 

Omnes homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne uitam silentio transeant ueluti pecora, quae natura prona atque uentri oboedientia finxit. sed nostra omnis uis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis seruitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. quo mihi rectius uidetur ingeni quam uirium opibus gloriam quaerere et, quoniam uita ipsa qua fruimur breuis est, memoriam nostri quam maxime longam efficere. nam diuitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, uirtus clara aeternaque habetur.

Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, uine corporis an uirtute animi res militaris magis procederet. nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est. ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget. igitur initio reges---nam in terris nomen imperi id primum fuit---diuersi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum uita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. postea uero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, libidinem dominandi causam belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurimum ingenium posse. quod si regum atque imperatorum animi uirtus in pace ita ut in bello ualeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. nam imperium facile iis artibus retinetur, quibus initio partum est. uerum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate libido atque superbia inuasere, fortuna simul cum moribus immutatur. ita imperium semper ad optimum quemque a minus bono transfertur.

Quae homines arant nauigant aedificant, uirtuti omnia parent. sed multi mortales, dediti uentri atque somno, indocti incultique uitam sicuti peregrinantes transigere; quibus profecto contra naturam corpus uoluptati, anima oneri fuit. eorum ego uitam mortemque iuxta aestimo, quoniam de utraque siletur. uerum enim uero is demum mihi uiuere atque frui anima uidetur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit.

Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

pulchrum est bene facere rei ublicae, etiam bene dicere haud absurdum est; uel pace uel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduom uidetur res gestas scribere: primum quod facta dictis exequenda sunt; dein quia plerique quae delicta reprehenderis maleuolentia et inuidia dicta putant, ubi de magna uirtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea ueluti ficta pro falsis ducit.

Sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rem publicam latus sum, iique mihi multa aduersa fuere. nam pro pudore, pro abstinentia, pro uirtute audacia largitio auaritia uigebant. quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta uitia inbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur; ac me, cum ab relicuorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem quae ceteros fama atque inuidia uexabat. igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requieuit et mihi relicuam aetatem a re publica procul habendam decreui, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque uero agrum colendo aut uenando, seruilibus officiis, intentum aetatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna uidebantur, perscribere, eo magis quod mihi a spe metu partibus rei publicae animus liber erat.

Igitur de Catilinae coniuratione quam uerissime potero paucis absoluam; nam id facinus in primis ego memorabile existimo sceleris atque periculi nouitate. de cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna ui et animi et corporis, sed ingenio malo prauoque. huic ab adulescentia bella intestina caedes rapinae discordia ciuilis grata fuere, ibique iuuentutem suam exercuit. corpu patiens inediae algoris uigiliae, supra quam cuiquam credibile est. animus audax subdolus uarius, cuius rei libet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum.

uastus animus immoderata incredibilia nimis alta semper cupiebat.

hunc post dominationem L. Sullae libido maxima inuaserat rei publicae capiendae; neque id quibus modis assequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quas supra memoraui. incitabant praeterea corrupti ciuitatis mores, quos pessima ac diuersa inter se mala, luxuria atque auaritia, uexabant.

Res ipsa hortari uidetur, quoniam de moribus ciuitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim immutata ex pulcherrima optima pessima ac flagitiosissima facta sit, disserere.

Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis uagabantur, et cum his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. hi postquam in una moenia conuenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more uiuentes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint:

\langle

ita breui multitudo diuersa atque uaga concordia ciuitas facta erat

\rangle

. sed postquam res eorum ciuibus moribus agris aucta satis prospera satisque pollens uidebatur, sicuti pleraque mortalium habentur, inuidia ex opulentia orta est.

igitur reges populique finitimi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse: nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. at Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obuiam ire, libertatem patriam parentisque armis tegere. post ubi pericula uirtute propulerant, sociis atque amicis auxlia portabant, magisque dandis quam accipiendis beneficiis amicitias parabant.

imperium legitimum, nomen imperi regium habebant. delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia ualidum erat, rei publicae consultabant: hi uel aetate uel curae similitudine patres appellabantur.

post ubi regium imperium, quod initio conseruandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se conuertit, immutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minime posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere. nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque iis aliena uirtus formidulosa est.

sed ciuitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum breui creuerit: tanta cupido gloriae incesserat. iam primum iuuentus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conuiuiis libidinem habebant. igitur talibus uiris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduos erat, non armatus hostis formidulosus: uirtus omnia domuerat. sed gloriae maximum certamen inter ipsos erat: se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat. eas diuitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant. laudis auidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, diuitias honestas uolebant. memorare possum, quibus in locis maximas hostium copias populus Romanus parua manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.

Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestimo, satis amplae magnificaeque fuere, uerum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. sed quia prouenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium fcta pro maximis celebrantur. ita eorum qui fecere uirtus tanta habetur, quantum eam uerbis potuere extollere praeclara ingenia. at populo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissimus quisque maxime negotiosus erat, ingenium nemo sine corpore exercebat, optimus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.

Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; concordia maxima, minima auaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura ualebat. iurgia discordias simultates cum hostibus exercebant, ciues cum ciuibus de uirtute certabant. in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax euenerat aequitate, seque remque publicam curabant. quarum rerum ego maxima documenta haec habeo, quod in bello saepius uindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnauerant quique tardius reuocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace uero quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant et accepta iniuria ignoscere quam perseque malebant.

Sed ubi labore atque iustitia res publica creuit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes ui subacti, Carthago aemula imperi Romani ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saeuire fortuna ac miscere omnia coepit. qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile tolerauerant, iis otium diuitiaeque, optanda alias, oneri miseriaeque fuere. igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido creuit: ea quasi materies omnium malorum fuere. namque auaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subuertit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia uenalia habere edocuit. ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestimare, magisque uultum quam ingenium bonum habere. haec primo paulati crescere, interdum uindicari; post ubi contagio quasi pestilentia inuasit, ciuitas immutata, imperium ex iustissimo atque optimo crudele intolerandumque factum.

Sed primo magis ambitio quam auaritia animos hominum exercebat, quod tamen uitium propius uirtutem erat. nam gloriam honorem imperium bonus et ignauos aeque sibi exoptant; sed ille uera uia nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit.

auaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupiuit: ea quasi uenenis malis inbuta corpus animumque uirilem effeminat, semper infinita et insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur. sed postquam L. Sulla armis recepta re publica bonis initiis malos euentus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros cupere, neque modum neque modestiam uictores habere, foeda crudeliaque in ciuis facinora facere. huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductauerat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat. loca amoena, uoluptaria facile in otio ferocis militum animos molliuerant: ibi primum insueuit exercitus populi Romani amare potare, signa tabulas pictas uasa caelata mirair, ea priuatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere. igitur ii milites, postquam uictoriam adepti sunt, nihil relicui uictis fecere. quippe secundae res sapientium animos fatigant: ne illi corruptis moribus uictoriae temperarent. Postquam diuitiae honori esse coepere et eas gloria imperium potentia sequebatur, hebescere uirtus, paupertas probro haberi, innocentia pro maleuolentia duci coepit. igitur ex diuitiis iuuentutem luxuria atque auaritia cum superbia inuasere: repere consumere, sua parui pendere, aliena cupere, pudorem pudicitiam, diuina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. operae pretium est, cum domos atque uillas cognoueris in urbium modum exaedificatas, uisere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissimi morales, fecere. uerum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant, neque uictis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. at hi contra, ignauissimi homines, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissimi uiri uictores reliquerant: proinde quasi iniuriam facere, id demum esset imperio uti.

nam quid ea memorem, quae nisi iis qui uidere nemini credibilia sunt, a priuatis compluribus subuersos montis, maria constrata esse? quibus mihi uidentur ludibrio fuisse diuitiae: quippe quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. sed libido stupri ganeae ceterique cultus non minor incesserat: uiri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; uescendi causa terra marique omnia exquirere; dormire prius quam somni cupido esset; non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. haec iuuentutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant: animus inbutus malis artibus haud facile libidinibus carebat; eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.

In tanta tamque corrupta ciuitate Catilina, id quod factu facillimum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum cateruas habebat. nam quicumque impudicus adulter ganeo manu uentre pene bona patria lacerauerat, quique alienum aes grande conflauerat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae sacrilegi conuicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine ciuili alebat, postremo omnes quos flagitium egestas conscius animus exagitabat, ii Catilinae proximi familiaresque erant. quod si quis etiam a culpa uacuos in amicitiam eius inciderat, cottidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. sed maxume adulescentium familiaritates appetebat: eorum animi molles etiam et fluxi dolis haud difficulter capiebantur. nam ut cuiusque studium ex aetate flagrbat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercare; postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. scio fuisse nonnullos, qui ita existimarent iuuentutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama ualebat.

Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum uirgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius fasque. postremo captus amore Aureliae Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus laudauit, quod ea nubere illi dubitabat timens priuignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio uacuam domum scelestis nuptiis fecisse. quae quidem res mihi in primis uidetur causa fuisse facinus maturandi. namque animus impurus, dis hominibusque infestus, neque uigiliis neque quietibus sedari poterat: ita conscientia mentem excitam uastabat. igitur colos exanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus: prorsus in facie uultuque uecordia inerat.

Sed iuuentutem, quam, ut supra diximus, illexerat, multis modis mala facinora edocebat. ex illis testis signatoresque falsos commodare; fidem fortunas pericula uilia habere; post ubi eorum famam atque pudorem attriuerat, maiora alia imperabat. si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumuenire iugulare: scilicet ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat.

His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat et quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et uictoriae ueteris memores ciuile bellum exoptabant, opprimendae rei publicae consilium cepit. in Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes, senatus nihil sane intentus: tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.

Igitur circitr Kalendas Iunias L. Caesare et C. Figulo consulibus primo singulos appellare; hortari alios, alios temptare; opes suas, imparatam rem publicam, magna praemia coniurationis docere. ubi satis explorata sunt quae uoluit, in unum omnis conuocat, quibus maxima necessitudo et plurimum audaciae inerat. eo conuenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus. P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Curius; praeterea ex equestri ordine M. Fuluius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis domi nobiles.

erant praeterea complures paulo occultius consili huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo. ceterum iuuentus pleraque, sed maxime nobilium Catilinae inceptis fauebat: quibus in otio uel magnifice uel molliter uiuere copia erat; incerta pro certis, bellum quam pacem malebant.

fuere item ea tempestate qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum eius consili fuisse: quia Cn. Pompeius, inuisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cuiusuis opes uoluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio ualuisse, facile apuid illos principem se fore.

Sed antea item coniurauere pauci contra rem publicam, in quis Catilina fuit. de qua quam uerissime potero dicam. L. Tullo et M. Lepido consulibus P. Autronius et P. Sulla designati consules legibus ambitus interrogati poenas dederant. post paulo Catilina pecuniarum repetundarum reus prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitimos dies profiteri nequiuerat. erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris consilio communicato parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi fascibus correptis Pisnem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. ea re cognita rursus in Nonas Februarias consilium caedis transtulerant. iam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus Perniciem machinabantur. quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessimum facinus patratum foret. quia nondum frequentes armati conuenerant, ea res consilium diremit.

Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est annitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognouerat.

neque tamen senatus prouinciam inuitus dederat, quippe foedum hominem a re publica procul esse uolebat, simul quia boni complures praesidium in eo putabant et iam tum potentia Pompei formidulosa erat.

sed is Piso in prouincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. sunt qui ita dicant imperia eius iniusta superba crudelia barbaros nequiuisse pati; alii autem, equites illos, Cn. Pompei ueteres fidosque clientis, uoluntate eius Pisonem aggressos: numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeua multa antea perpessos. nos eam rem in medio relinquemus. de superiore coniuratione satis dictum.

Catilina ubi eos, quos paulo ante memoraui, conuenisse uidet, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens uniuersos appellare et cohortari, in abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit: `Ni uirtus fidesque uestra spectata mihi foret, nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignauiam aut uana ingenia incerta pro certis captarem. sed quia multis et magnis tempestatibus uos cognoui fortis fidosque mihi, eo animus ausus est maximum atque pulcherrimum facinus incipere, simul quia uobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi; nam idem uelle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.

'Sed ego quae mente agitaui, omnes iam anteadiuersi audistis. ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum considero, quae condicio uitae futura sit, nisi nosmet ipsi uindicamus in libertatem. nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges tetrarchae uectigales esse, populi nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui boni, nobiles atque ignobiles, uulgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica ualeret, formidini essemus. itaque omnis gratia potentia honor diuitiae apud illos sunt aut ubi illi uolunt; nobis reliquere pericula repulsas iudicia egestatem.

'Quae quo usque tandem patiemini, o fortissimi uiri? nonne emori per uirtutem praestat quam uitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere? uerum enim uero, pro deum atque hominum fidem, uictoria in manu nobis est, uiget aetas, animus ualet; contra illis annis atque diuitiis omnia consenuerunt. tantummodo incepto opus est, cetera res expediet.

etenim quis mortalium, cui uirile ingenium est, tolerare potest illis diuitias superare, quas profundant in extruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum esse? cum tabulas signa toreumata emunt, noua diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt uexant, tamen summa libidine diuitias suas uincere nequeunt. at nobis est domi inopia, foris aes alienum, mala res, spes multo asperior: denique quid relicui habemus praeter miseram animam? 'Quin igitur expergiscimini? en illa, illa quam saepe optastis libertas, praeterea diuitiae decus gloria in oculis sita sunt; fortuna omnia ea uictoribus praemia posuit.

res tempus pericula egestas belli spolia magnifica magis quam oratio mea uos hortantur. uel imperatore uel milite me utimini: neque animus neque corpus a uobis aberit. haec ipsa, ut spero, uobiscum una consul agam, nisi forte me anius fallit et uos seruire magis quam imperare parati estis.'

Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta mouere magna merces uidebatur, tamen postulauere plerique, ut proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent. tum Catilina polliceri tabulas nouas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque libido uictorum fert; praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consili sui participes; petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumuentum; cum eo se consulem initium agendi facturum. ad hoc maledictis increpabat omnis bonos, suorum unum quemque nominans laudare: admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, compluris periculi aut ignominiae, multos uictoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat.

postquam omnium animos alacris uidet, cohortatus, ut petitionem suam curae haberent, conuentum dimisit.

Fuere ea tempestate qui dicerent Catilinam oratione habita, cum ad ius iurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem uino permixtum in pateris circumtulisse: inde cum post execrationem omnes degustauissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consueuit, aperuisse consilium suum, atque eo dicationem fecisse, quo inter se fidi magis forent alius alii tanti facinoris conscii. nonnulli ficta et haec et multa praeterea existimabant ab iis, qui Ciceronis inuidiam quae postea orta est leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant. nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.

Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia mouerant. huic homini non minor uanitas inerat quam audacia: neque reticere quae audierat, neque suamet ipse scelera occltare, prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat. erat ei cum Fuluia, muliere nobili, stupri uetus consuetudo. cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montisque polliceri coepit et minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare quam solitus erat. at Fuluia insolentiae Curi causa cognita tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione quae quoque modo audierat compluribus narrauit.

Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. namque antea pleraque nobilitas inuidia aestuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamuis egregius homo nouos adeptus foret. sed ubi periculum aduenit, inuidia atque superbia post fuere.

Igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C.

Antonius. quod factum primo popularis coniurationis concusserat.

neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare: arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quendam portare, qui postea princeps fuit belli faciendi. ea tempestate plurimos cuiusque generis homines assciuisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis tolerauerant, post ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflauerant.

per eas se Catilina credebat posse seruitia urbana sollicitare, urbem incendere, uiros earum uel adiungere sibi uel interficere.

Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe uirilis audaciae facinora commiserat. haec mulier genere atque forma, praeterea uiro liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis [et] Latinis docta, psallere [et] saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres; libidosic accensa, ut saepius peteret uiros quam peteretur. sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiurauerat, caedis conscia fuerat: luxuria atque inopia praeceps abierat. uerum ingenium eius haud absurdum: posse uersus facere, iocum mouere, sermone uti uel modesto uel molli uel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.

His rebus comparatis Catilina nihilo minus in proximum annum consulatum petabat, sperans, si designatus foret, facile se ex uoluntate Antonio usurum. neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. neque illi tamen ad cauendum dolus aut astutiae deerant. namque a principio consulatus sui multa pollicendo per Fuluiam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoraui, consilia Catilinae sibi proderet; ad hoc collegam suum Antonium pactione prouinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret; circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat. postquam dies comitiorum uenit et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam quae occulte temptauerat aspera foedaque euenerant. igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Picenum, C. Iulium in Apuliam dimisit, praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat.

Interea Romae multa simul moliri: consulibus insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere; ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari uti semper intenti paratique essent; dies noctisque festinare uigilare, neque insomniis neque labore fatigari.

postremo, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte coniurationis principes conuocat per M. Porcium Laecam, ibique multa de ignauia eorum questus docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad capienda arma parauerat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisc cupere, si prius Ciceronem oppressisset: eum suis consiliis multum officere. igitur perterritis ac dubitantibus ceteris C. Cornelius eques Romanus operam suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de improuiso domi suae imparatum confodere.

Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli impendeat, propere per Fuluiam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat. ita illi ianua prohibiti tantum facinus frustra susceperant.

Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore iniuriae nouarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat, praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus libido atque luxuria ex magnis rapinis nihil relicui fecerant.

Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis priuato consilio longius tueri poterat neque, exercitus Manli quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert, iam antea uulgi rumoribus exagitatam.

itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decreuit, darent operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet. ea potestas per senatum more Romano magistratui maxima permittitur: exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque ciuis, domi militiaeque imperium atque indicium summum habere; aliter sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est.

Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitauit, quas Faesulis allatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI Kalendas Nouembris.

simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conuentus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia seruile bellum moueri. igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi--- ii utrique ad urbem imperatores erant, impediti ne triumpharent calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta uendere mos erat ---, sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum, iisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum compararent. ad hoc, si quis indicauisset de coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium seruo libertatem et sestertia centum, libero impunitatem eius rei et sestertia ducenta [milia]; itemque decreuere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae per totam urbem uigiliae haberentur iisque minores magistratus praeessent.

DE CONIURATIONE CATILINAE (xxxi-lxi)

Quis rebus permota ciuitas atque immutata urbis facies erat. ex summa laetitia atque lasciuia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia inuasit: festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, afflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari paruos liberos, rogitare omnia, omni rumore pauere, arripere omnia superbia atque deliciis omissis, sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa mouebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo. postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in senatum uenit. tum M. Tullius consul, siue praesentiam eius timens siue ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit.

sed ubi ille assedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso uultu, uoce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia uitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet; ne existimarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum plurima beneicia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, cum eam seruaret M. Tullius, inquilinus ciuis urbis Romae. ad hoc male dicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam uocare. tum ille furibundus `quoniam quidem circumuentus' inquit `ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina extinguam.'

Deinde se ex curia domum proripuit. ibi multa ipse secum uoluens, quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat urbem uigiliis munitam, optimum factu credens exercitum augere ac, prius quam legiones scriberentur, multa antecapere, quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est. sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognouerat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem incendia aliaque belli facinora parent: sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum.

Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiusce modi: `Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes uiolentia atque crudelitate faeneratorum plerique patriae, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus. neque cuiquam nostrum licuit more maiorum lege uti neque amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta saeuitia faeneratorum atque praetoris fuit. saepe maiores uestrum, miserti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt, ac nouissime memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni uolentibus omnibus bonis argentum aere solutum est. saepe ipsa plebs, aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. at nos non imperium neque diuitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. te atque senatum obtestamur, consulatismiseris ciuibus, legis praesidium quod iniquitas praetoris eripuit restituatis, neue nobis eam neccessitudinem imponatis, ut quaeramus, quonam modo maxime ulti sanguinem nostrum pereamus.'

Ad haec Q. Marcius respondit, si quid ab senatu petere uellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur: ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiuerit.

At Catilina ex itinere plerisque consularibus. praeterea optimo cuique litteras mittit: se falsis criminibus circumuentum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiuerit, fortunae cedere, Massiliam in exilium proficisci, non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret neue ex sua contentione seditio oreretur. ab his longe diuersas litteras Q. Catulus in senatu recitauit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat. earum exemplum infra scriptum est.

`L. Catilina Q. Catulo. egregia tua fides, re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit.

quam ob rem defensionem in nouo consilio non statui parare: satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decreui, quam me dius fidius ueram licet cognoscas. iniuriis contumeliisque consitatus, quod fructu laboris industriaeque meae priuatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus soluere non possem---et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolueret---, sed quod non dignos homines honore honestatos uidebam meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam. hoc nomine satis honestas pro meo casu spes relicuae dignitatis conseruandae sum secutus. plura cum scribere uellem, nuntiatum est uim mihi parari. nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado; eam ab iniuria defendas, per liberos tuos rogatus. haueto.'

Sed ipse paucos dies commoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum uicinitatem antea ollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit. haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere praeter rerum capitalium condemnatis. praeterea decernit, uti consules dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit.

Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxime miserabile uisum est. cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otiumatque diuitiae, quae prima mortales putant, affluerent, fuere tamen ciues, qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent. namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta uis morbi atque uti tabes plerosque ciuium animos inuaserat. neque solum illis aliena menserat, qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes nouarum rerum studio Catilinae incepta probabat. id adeo more suo uidebatur facere. nam semper in ciuitate, quibus opes nullae sunt, bonis inuident, malos extollunt, uetera odere, noua exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno. sed urbana plebes, ea uero praeceps erat de multis causis. primum omnium qui ubique probro atque petulantia maxime praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant. deinde multi memores Sullanae uictoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores uidebant, alios ita diuites, ut regio uictu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex uictoria talia sperabat. praeterea iuuentus, quae in agris manuum mercede inopiam tolerauerat, priuatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labor praetulerat. eos atque alios omnis malum publicum alebat. quo minus mirandum est homines egentis, malis moribus, maxima spe rei publicae iuxta ac sibi consuluisse. praeterea, quorum uictoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli euentum expectabant. ad hoc quicumque aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publicam quam minus ualere ipsi malebant. id adeo malum multos post annos in ciuitatem reuerterat. nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia postestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiendo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri. contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie pro sua magnitudine. namque, uti paucis uerum absoluam, post illa tempora quicumque rem publicam agitauere, honestis nominibus, alii sicuti populi iura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxima foret, bonum publicum simulantes pro sua quisque potentia certabant. neque illis modestia neque modus contentionis erat: utrique uictoriam crudeliter exercebant. sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritimum atque Mithridaticum missus est, plebis opes imminutae, paucorum potentia creuit. ii magistratus, prouincias aliaque omnia tenere; ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent. sed ubi primum dubiis rebus nouandi spes oblata est, uetus certamen animos eorum arrexit. quod si primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset, neque illis, qui uictoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et exanguibus qui plus posset imperium atque libertatem extorqueret.

fuere tamen extra coniurationem complures, qui ad Catilinam initio profcti sunt. in iis erat Fuluius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit.

Isdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna nouis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum ciuis, sed cuiusque modi genus hominum, quod modo bello usui foret.

igitur P. Vmbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat eosque, si possit, impellat ad societatem belli, existimans publice priuatimque aere alieno oppressos, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse.

Vmbrenus quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus ciuitatium notus erat atque eos nouerat. itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu ciuitatis et quasi dolens eius casum requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent.

postquam illos uidet queri de auaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem expectare, `at ego' inquit `uobis, si modo uiri esse uultis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis'. haec ubi dixit, Allobroges in maximam spem adducti Vmbrenum orare, ut sui misereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissime facturi essent, dum ea res ciuitatem aere alieno liberaret. ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili propter Semproniam; nam tum Brutus <ab> Roma aberat. praeterea Gabinium arcessit, quo maior auctoritas sermoni inesset. eo praesente coniurationem aperit, nominat socios, praeterea multos cuiusque generis innoxios, quo legatis animus amplior esset. deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit. sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consili caperent.

in altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe uictoriae; at in altera maiores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa praemia. haec illis uoluentibus tandem uicit fortuna reipublicae.

itaque Q. Fabio Sangae, cuius patrocinio ciuitas plurimum utebatur, rem omnem, uti cognouerant, aperiunt. Cicero per Sangam consilio cognito legatis praecipit, ut studium coniurationis uehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur dentque operam, uti eos quam maxime manufestos habeant.

Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore, item in agro Piceno Bruttio Apulia motus erat. namque illi, quos ante Catilina dimiserat, inconsulte ac ueluti per dementiam cuncta simul agebant. nocturnis consiliis, armorum atque telorum portationibus, festinando agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant.

ex eo numero compluris Q. Metellus Celer praetor ex senatus consulto causa cognita in uincula coniecerat, item in citeriore Gallia C.

Murena, qui ei prouinciae legatus praeerat.

At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes coniurationis erant, paratis ut uidebatur magnis copiis constituerant, uti, cum Catilina in agrum Aefulanum cum exercitu uenisset, L. Bestia tribunus plebis contione habita quereretur de actionibus Ciceronis bellique grauissimi inuidiam optimo consuli imponeret: eo signo proxima nocte cetera multitudo coniurationis suum quodque negotium exequeretur. sed ea diuisa hoc modo dicebantur: Statilius et Gabinius ut cum magna manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior aditus ad consulem ceterosque, quibus insidiae parabantur, fieret; Cethegus Ciceronis ianuam obsideret eumque ui aggrederetur; alius autem alium, sed filii familiarum, quorum ex nobilitate maxima pars erat, parentis interficerent; simul caede et incendio perculsis omnibus ad Catilinam erumperent. inter haec parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignauia sociorum: illos dubitando et dies prolatando magnas opportunitates corrumpere: facto, non consulto in tali periculo opus esse, seque, si pauci adiuuarent, languentibus aliis impetum in curiam facturum. natura ferox, uehemens, manu promptus erat, maximum bonum in celertate putabat.

Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conueniunt. ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant ius iurandum, quod signatum ad ciuis perferant: aliter haud facile eos ad tantum negotium impelli posse. ceteri nihil suspicantes dant, Cassius semet eo breui uenturum pollicetur ac paulo ante legatos ex urbe proficiscitur. Lentulus cum iis T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges, prius quam domum pergerent, cum Catilina data atque accepta fide societatem confirmarent. ipse Volturcio litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est.

`Qui sim, ex eo, quem ad te misi, cognosces. fac cogites, in quanta calamitate sis, et memineris te uirum esse. consideres, quid tuae rationes postulent. auxilium petas ab omnibus, etiam ab infimis.'

Ad hoc mandata uerbis dat: cum ab senatu hostis iudicatus sit, quo consilio seruitia repudiet? in urbe parata esse quae iusserit. ne cunctetur ipse propius accedere.

His rebus ita actis, constituta nocte qua proficiscerentur Cicero per legatos cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C. Pomptino praetoribus imperat, ut in ponte Muluio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant. rem omnem aperit, cuius gratia mittebantur; cetera, uti facto opus sit, ita agant permittit. illi, homines militares, sine tumultu praesidiis collocatis, sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt. postquam ad id loci legati cum Volturcio uenerunt et simul utrimque clamor exortus est, Galli cito cognito consilio sine mora praetoribus se tradunt, Volturcius primo cohortatus ceteros gladio se a multitudine defendit, deinde, ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus erat. postremo timidus ac uitae diffidens uelut hostibus sese praetoribus dedit.

Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur. at illum ingens cura atque laetitia simul occupauere. nam laetabatur intellegens coniuratione patefacta ciuitatem ericulis ereptam esse; porro autem anxius erat dubitans, in maximo scelere tantis ciuibus deprehensis quid facto opus esset: poenam illorum sibi oneri, impunitatem perdendae rei publicae fore credebat.

igitur confirmato animo uocari ad sese iubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium itemque Caeparium Terracinensem. qui in Apuliam ad concitanda seruitia proficisci parabat. ceteri sine mora ueniunt; Caeparius, paulo ante domo egressus, cognito indicio ex urbe profugerat.

consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens in senatum perducit, reliquos cum custodibus in aedem Concordiae uenire iubet.

eo senatum aduocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem afferre iubet. Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid aut qua de causa consili habuisset, primo fingere alia dissimulare de coniuratione; post ubi fide publica dicere iussus est, omnia, uti gesta erant, aperit docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario socium asscitum nihil amplius scire quam legatos, tantummodo audire solitum ex Gabinio P. Autronium, Ser Sullam, L. Vargunteium, multos praeterea in ea coniuratione esse. eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat: ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse. cui fatum foret urbis potiri; praeterea ab incenso Capitolio illum esse uigesumum annum. quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bello ciuili cruentum fore igitur perlectis litteris. cum prius omnes signa sua cognouissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiis habeantur. itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio, Statilius C. Caesari, Gabinius M Crasso, Caeparius---nam is paulo ante ex fuga retractus erat---Cn. Terentio senatori traduntur.

Interea plebs coniuratione patefacta. quae primo cupida rerum nouarum nimis bello fauebat, mutata mente Catilinae consilia execrari, Ciceronem ad caelum tollere: ueluti ex seruitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat. namque alia belli facinora praedae magis quam detrimento fore, incendium uero crudele, immoderatum ac sibi maxime calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae in usu cottidiano et cultu corporis erant.

Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant. is cum se diceret indicaturum de coniuratione, si fides publica data esset, iussus a consule quae sciret edicere, eadem fere quae Volturcius de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet: praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret, ne eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniuratione deprehensi terrerent, eoque magis properaret ad urbem accedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur.

sed ubi Tarquinius Crassum nominauit, hominem nobilem, maximis diuitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi uerum existimabant, tamen quia in tali tempore tanta uis hominis magis lenienda quam exagitanda uidebatur, plerique Crasso ex negotiis priuatis obnoxii, conclamant indicem falsum esse, deque ea re postulant uti referatur. itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit Tarquini indicium falsum uideri eumque in uinculis retinendum neque amplius potestatem faciendam, nisi de eo indicaret, cuius consilio tantam rem esset mentitus. erant eo tempore qui existimarent indicium illud a P Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. alii Tarquinium a Cicerone immissum aiebant, ne Crassus more suo suscepto malorum patrocinio rem publicam conturbaret. ipsum Crassum ego postea praedicantem audiui tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone impositam.

Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Pis [neque precibus] neque pretio neque gratia Ciceronem impellere potuere, uti per Allobroges aut alium indicem C. Caesar falso nominaretur. nam uterque cum illo grauis inimicitias exercebat: Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter cuiusdam Transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maximis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare uictus discesserat. res autem opportuna uidebatur, quod is priuatim egregia liberalitate, publice maximis muneribus grandem pecuniam debebat. sed ubi consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsi singillatim circumeundo atque ementiendo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi inuidiam conflauerant, usque eo ut nonnulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animi mobilitate impulsi, quo studium suum in rem publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.

Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio, comprobato eorum indicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli diuersis itineribus opifices atque seruitia in uicis ad eum eripiendum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam uexare soliti erant.

Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos, orabat in audaciam, ut grege facto cum telis ad sese irrumperent. Consul ubi ea parari cognouit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat, conuocato senatu refert, quid de iis fieri placeat, qui in custodiam traditi erant. sed eos paulo ante frequens senatus iudicauerat contra rem publicam fecisse. tum D. lunius Silanus primus sententiam rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de iis, qui in custodiis tenebantur, et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Vmbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumendum decreuerat; isque postea permotus oratione C. Caesaris pedibus in ententiam Ti Neronis iturum se dixit, quod de ea re praesidiis additis referendum censuerat. sed Caesar, ubi ad eum uentum est, rogatus sententiam a consule huiusce modi uerba locutus est: `Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia uacuos esse decet. haud facile animus uerum prouidet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium libidini simul et usui paruit. ubi intenderis ingenium, ualet; si libido possidet, ea dominatur, animus nihil ualet. magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, quae reges atque populi ira aut misericordia impulsi male consuluerint. sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra libidinem animi sui recte atque ordine fecere. bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum ciuitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creuerat, infida et aduersa nobis fuit. sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis diuitiarum magis quam iniuriiae causa bellum inceptum diceret. impunitos eos dimisere. item bellis Punicis omnibus, cum saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis quid se dignum foret, quam quid in illos iure fieri posset, quaerebant.

hoc item uobis prouidendum est, patres conscripti. ne plus apud uos ualeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam uestra dignitas, neu magis irae uestrae quam famae consulatis. nam si digna poena pro factis eorum reperitur, nouum consilium approbo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exuperat, his utendum censeo, quae legibus comparata sunt.

'Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, composite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt. quae belli saeuitia esset, quae uictis acciderent, enumerauere: rapi uirgines, pueros; diuelli liberos a parentum complexu; matres familiarum pati quae uictoribus collibuissent; fana atque domos spoliari; caedem, incendia fieri; postremo armis, cadaueibus, cruore atque luctu omnia compleri.

sed, per deos immortalis, quo illa oratio pertinuit? an uti uos infestos coniurationi faceret? scilicet, quem res tanta et tam atrox non permouit, eum oratio accendet. non ita est, neque cuiquam mortalium iniuriae suae paruae uidentur, multi eas grauius aequo habuere. sed alia aliis licentia est, patres conscripti. qui demissi in obscuro uitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt; qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales nouere. ita in maxima fortuna minima licentia est; neque studere neque odisse, sed minime irasci decet; quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur. equidem ego sic existimo, patres conscripti, omnis cruciatus minores quam facinora illorum esse. sed plerique mortales postrema meminere et in hominibus impiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo seuerior fuit.

'D. Silanum, uirum fortem atque strenuom, certo scio quae dixerit studio rei publicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere: eos mores eamque modestiam uiri cognoui.

uerum sententia eius mihi non crudelis---quid enim in talis homines crudele fieri potest?---sed aliena a re publica nostra uidetur.

nam profecto aut metus aut iniuria te subegit, Silane, consulem designatum genus poenae nouum decernere. de timore superuacuaneum est disserere, cum praesertim diligentia clarissimi uiri consulis tanta praesidia sint in armis. de poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissoluere; ultra neque curae neque gaudio locum esse. sed. per deos immortalis, quam ob rem in sententiam non addidisti, uti prius uerberibus in eos animaduerteretur? an quia les Porcia uetat? at aliae leges item condemnatis ciuibus non animam eripi, sed exilium permitti iubent. an quia rauius est uerberari quam necari? quid autem acerbum aut nimis graue est in homines tanti facinoris conuictos? sin quia leuius est, qui conuenit in minore negotio legem timere, cum eam in maiore neglegeris? 'At enim quis reprehendet quod in parricidas rei publicae decretum erit? tempus dies fortuna, cuius libido gentibus moderatur. illis merito accidet quicquid euenerit; ceterum uos, patres conscripti, quid in alios statuatis, considerate. omnia mala exempla ex rebus bonis orta sunt. sed ubi imperium ad ignaros eius aut minus bonos peruenit, nouum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Lacedaemonii deuictis Atheniensibus triginta uiros imposuere, qui rem publicam eorum tractarent. ii primo coepere pessimum quemque et omnibus inuisum indemnatum necare: ea populus laetari et merito dicere fieri. post ubi paulatim licentia creuit, iuxta bonos et malos libidinose interficere, ceteros metu terrere: ita ciuitas seruitute oppressa stultae laetitiae grauis poenas dedit.

nostra memoria uictor Sulla cum Damasippum et alios eius modi, qui malo rei publicae creuerant, iugulari iussit, quis non factum eius laudabat? homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitauerant, merito necatos aiebant. sed ea res magnae initium cladis fuit. nam uti quisque domum aut uillam, postremo uas aut uestimentum alicuius concupiuerat, dabat operam, uti is in proscriptorum numero esset. ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur, neque prius finis iugulandi fuit, quam Sulla omnis suos diuitiis expleuit. atque haec ego non in M.

Tullio neque his temporibus uereor, sed in magna ciuitate multa et uaria ingenia sunt. potest alio tempore, alio consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro uero credi. ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur? 'Maiores nostri, patres conscripti, neque consili neque audaiae umquam eguere; neque illis superbia obstabat. quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt. postremo, quod ubique apud socios aut hostis idoneum uidebatur, cum summo studio domi exequebantur: imitari quam inuidere bonis malebant. sed eodem illo tempore Graeciae morem imitati uerberibus animaduertebant in ciuis, de condemnatis summum supplicium sumebant. postquam res publica adoleuit et multitudine ciuium factiones ualuere, circumuenire innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exilium damnatis permissum est. hanc ego causam, patres conscripti, quo minus nouum consilium capiamus, in primis magnam puto.

profecto uirtus atque sapientia maior illis fuit, qui ex paruis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta uix retinemus. 'Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae? minime. sed ita censeo: publicandas eorum pecunias, ipsos in uinculis habendos per municipia, quae maxime opibus ualent; neu quis de iis postea ad senatum referat neue cum populo agat; qui aliter fecerit, senatum existimare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum.'

Postquam Caesar dicendi finem fecit, ceteri uerbo alius alii uarie assentiebantur. at M. Porcius Cato rogatus sententiam huiusce modi orationem habuit: `Longe alia mihi mens est, patres conscripti, cum res atque pericula nostra considero, et cum sententias nonnullorum ipse mecum reputo. illi mihi disseruisse uidentur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum parauere; res autem monet cauere ab illis magis quam quid in illos statuamus consultare.

nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc nisi prouideris ne accidat, ubi euenit, frustra iudicia implores: capta urbe nihil fit reliqui uictis. sed, per deos immortalis, uos ego appello, qui semper domos, uillas, signa, tabulas estras pluris quam rem publicam fecistis: si ista, cuiuscumque modi sunt quae amplexamini, retinere, si uoluptatibus uestris otium praebere uultis, expergiscimini aliquando et capessite rem publicam. non agitur de uectigalibus neque de sociorum iniuriis: libertas et anima nostra in dubio est.

'Saepenumero, patres conscripti, multa uerba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque auaritia nostrorum ciuium questus sum, multosque mortalis ea causa aduersos habeo. qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haut facile alterius libidini male facta condonabam. sed ea tametsi uos parui pendebatis, tamen res publica firma erat, opulentia neglegentiam tolerabat. nunc uero non id agitur, bonisne an malis moribus uiuamus, neque quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit, sed haec, cuiuscumque modi uidentur, nostra an nobiscum una hostium futura sint. hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat. iam pridem equidem nos uera uocabula rerum amisimus: quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo uocatur, eo res publica in extremo sita est. sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus aerari: ne illi sanguinem nostrum largiantur et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnis perditum eant.

'Bene et composite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de uita et morte disseruit, credo falsa existimans ea, quae de inferis memorantur: diuerso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere. itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos, uidelicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta per uim eripiantur; quasi uero mali atque scelesti tantummodo in urbe et non per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendendum opes minores sunt. quare uanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit; si in tanto omnium meu solus non timet, eo magis refert me mihi atque uobis timere. qua re cum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote uos simul de exercitu Catilinae et de omnibus coniuratis decernere. quanto uos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; si paulum modo uos languere uiderint, iam omnes feroces aderunt.

'Nolite existimare maiores nostros armis rem publicam ex parua magnam fecisse.

si ita esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus: quippe sociorum atque ciuium, praeterea armorum atque equorum maior copia nobis quam illis est. sed alia fuere, quae illos magnos fecere, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius. pro his nos habemus luxuriam atque auaritiam, publice egestatem, priuatim opulentiam. laudamus diuitias, sequimur inertiam. inter bonos et malos discrimen nullum, omnia uirtutis praemia ambitio possidet. neque mirum: ubi uos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi uoluptatibus, hic pecuniae aut gratiae seruitis, eo fit ut impetus fiat in uacuam rem publicam.

'Sed ego haec omitto. coniurauere nobilissimi ciues patriam incendere, Gallorum gentem infestissimam nomini Romano ad bellum arcessunt, dux hostium cum exercitu supra caput est; uos cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia deprensis hostibus faciatis? misereamini censeo---deliquere homines adulescentuli per ambitionem---atque etiam armatos dimittatis: ne ista uobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam conuertat. scilicet res ipsa aspera est, sed uos non timetis eam. immo uero maxime. sed inertia et mollitia animi alius alium expectantes cunctamini, uidelicet dis immortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in maximis periculis seruauere. non uotis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur; uigilando, agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt. ubi socordiae te atque ignauiae tradideris, nequiquam deos imploes: irati infestique sunt.

'Apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnauerat, necari iussit, atque ille egregius adulescens immoderatae fortitudinis morte poenas dedit; uos de crudelissimis parricidis quid statuatis, cunctamini? uidelicet cetera uita eorum huic sceleri obstat. uerum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit. ignoscite Cethegi adulescentiae, nisi iterum patriae bellum fecit. nam quid ego de Gabinio, Statilio, Caepario loquar? quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent. postremo, patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer uos ipsa re corrigi, quoniam uerba contemnitis. sed undique circumuenti sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes; neque parari neque consuli quicquam potest occulte: quo magis properandum est.

'Quare ego ita censeo, cum nefario consilio sceleratorum ciuium res publica in summa pericula uenerit, iique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum conuicti confessique sint caedem, incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in ciuis patriamque parauisse, de confessis, sicuti de manufestis rerum capitalium, more maiorum supplicium sumendum.'

Postquam Cato assedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam eius laudant, uirtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos uocant. Cato clarus atque magnus habetur; senati decretum fit, sicuti ille censuerat.

Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte libuit attendere, quae res maxime tanta negotia sustinuisset. sciebam saepenumero parua manu cum magnis legionibus hostium contendisse; cognoueram paruis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe fortunae uiolentiam tolerauisse, facundia Graecos, gloria belli Gallos ate Romanos fuisse. ac mihi multa agitanti constabat paucorum ciuium egregiam uirtutem cuncta patrauisse, eoque factum, uti diuitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. sed postquam luxu atque desidia ciuitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sui imperatorem atque magistratuum uitia sustentabat ac, sicuti effeta

\langle

esset

\rangle

partu, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae uirtute magnus fuit. sed memoria mea ingenti uirtute, diuersis moribus fuere uiri duo, M. Cato et C. Caesar. quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possum, aperirem.

Igitur iis genus aetas eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate uitae Cato. ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic seueritas dignitatem addiderat.

Caesar dando subleuando ignoscendo, Cato nihil largiendo gloriam adeptus est. in altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. illius facilitas, huius constantia laudabatur. postremo Caesar in animum induxerat laborare, uigilare; negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum nouum exoptabat, ubi uirtus enitescere posset. at Catoni studium modestiae, decoris, sed maxime seueritatis erat; non diuitiis cum diuite neque factione cum factioso, sed cum strenuo uirtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam uideri bonus malebat: ita, quo minus petebat gloriam, eo magis illum assequebatur.

Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optimum factu ratus noctem quae instabat antecapere, ne quid eo spatio nouaretur, tresuiros quae [ad] supplicium postulabat parate iubet.

ipse praesidiis dispositis Lentulum in carcerem deducit; idem fit ceteris per praetores. est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paullum ascenderis ad laeuam, circiter duodecim pedes humi depressus; eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta; sed incultu tenebris odore foeda atque terribilis eius facies est. in eum locum postquam demissus est Lentulus, uindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. ita ille patricius ex gente clarissima Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitum [uitae] inuenit. de Cethego, Statilio, Gabinio, Caepario eodem modo supplicium sumptum est.

Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit, cohortis pro numero militum complet. deinde, ut quisque uoluntarius aut ex sociis in castra uenerat, aequaliter distribuerat, ac breui spatio legiones numero hominum expleuerat, cum initio non amplius duobus milibus habuisset. sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armauerat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudis portabant. sed postquam Antonius cum exercitu aduentabat, Catilina per montis iter facere, modo ad urbem, modo Galliam uorsus castra mouere, hostibus occasionem pugnandi non dare. sperabat propediem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta patrauissent. interea seruitia repudiabat, cuius initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul alienum suis rationibus existimans uidere causam ciuium cum seruis fugitiuis communicauisse.

Sed postquam in castra nuntius peruenit Romae coniurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoraui, supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut nouarum rerum studium illexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam. at Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex dificultate rerum eadem illa existimans quae supra diximus Catilinam agitare. igitur ubi iter eius ex perfugis cognouit, castra propere mouit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti. neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus expeditus in fuga sequeretur.

sed Catilina postquam uidet montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res aduersas, neque fugae neque praesidi ullam spem, optimum factu ratus in tali re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum confligere. itaque contione aduocata huiusce modi orationem habuit: `Conpertum ego habeo, milites, uerba uirtutem non addere, neque ex ignauo strenuom neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. quanta cuiusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere: timor animi auribus officit. sed ego uos, quo pauca monerem, aduocaui, simul uti causam mei consili aperirem.

'Scitis equidem, milites, socordia atque ignauia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiuerim. nunc uero quo loco res nostrae sint, iuxta mecum omnis intellegitis. exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant; diutius in his locis esse, si maxime animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet; quocumque ire placet, ferro iter aperiendum est. quapropter uos moneo, uti forti atque parato animo sitis et, cum proelium inibitis, memineritis uos diuitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris uestris portare. si uincimus, omnia nobis tuta erunt: commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt; si metu cesserimus, eadem illa aduersa fient, neque locus neque amicus quisquam teget quem arma non texerint. praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo impendet: nos pro patria, pro libetate, pro uita certamus; illis superuacuaneum est pugnare pro potentia paucorum. quo audacius aggredimini memores pristinae uirtutis. licuit uobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes expectare: quia illa foeda atque intoleranda uiris uidebantur, haec sequi decreuistis. si haec relinquere uultis, audacia opus est: nemo nisi uictor pace bellum mutauit. nam in fuga salutem sperare, cum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus auerteris, ea uero dementia est. semper in proelio iis maximum est periculum, qui maxime timent: audacia pro muro habetur.

'Quom uos considero, milites, et cum facta uestra aestimo, magna me spes uictoriae tenet. animus aetas uirtus uestra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis facit. nam multitudo hostium ne circumuenire queat, prohibent angustiae loci. quod si uirtuti uestrae fortuna inuiderit, cauete inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini, quam uirorum more pugnantes cruentam atque luctuosam uictoriam hostibus relinquatis.'

Haec ubi dixit, paululum commoratus signa canere iubet atque instructos ordines in locum aequum deducit. dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. nam, uti planities erat inter sinistros montis et ab dextra rupe aspera, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio artius collocat. ab iis centuriones omnis [lectos] et euocatos, praeterea ex gregariis militibus optimum quemque [armatum] in primam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet. ipse cum libertis et colonis propter aquilam assistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. at ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger quod proelio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit. ille cohortis ueteranas, quas tumulti causa conscripserat, in ronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat. ipse equo circumiens unum quemque nominans appellat, hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones inermis pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare. homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia nouerat: ea commemorando militum animos accendebat.

Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum dat, cohortis paulatim incedere iubet; idem facit hostium exercitus.

postquam eo uentum est, unde a ferentariis proelium committi posset, maximo clamore cum infestis signis concurrunt; pila omittunt, gladiis res geritur. ueterani pristinae uirtutis memores comminus acriter instare, illi haud timidi resistunt: maxima ui certatur. interea Catilina cum expeditis in prima acie uersari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia prouidere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul exequebatur. Petreius ubi uidet Catilinam, contra ac ratus erat, magna ui tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentis interficit. deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur. Manlius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt. <Catilina>, postquam fusas copias seque cum paucis relicuum uidet, memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissimos hostis incurrit ibique pugnans confoditur.

Sed confecto proelio, tum uero cerneres, quanta audacia quantaque animi uis fuisset in exercitu Catilinae. nam fere quem quisque uiuos pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat.

pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo diuersius, sed omnes tamen aduersis uulneribus conciderant. Catilina uero longe a suis inter hostium cadauera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam haburat uiuos, in uultu retinens. postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam ciuis ingenuos captus est: ita cuncti suae hostiumque uitae iuxta pepercerant. neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam uictoriam adeptus erat. nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut grauiter uulneratus discesserat. multi autem, qui e castris uisendi aut spoliandi gratia processerant, uoluentes hostilia cadauera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent. ita uarie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.