C. Sallustii Crispi
invectiva
in Ciceronem
Invectiva
in Ciceronem [1] graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, M.
Tulli, si te scirem iudicio magis quam morbo animi petulantia ista
uti. sed cum in te neque modum neque modestiam ullam animadverto,
respondebo tibi, ut, si quam male dicendo voluptatem cepisti, eam
male audiendo amittas.
ubi querar, quos implorem, patres
conscripti, diripi rem publicam atque audacissimo cuique esse
praedae? apud populum Romanum? qui ita largitionibus corruptus est,
ut se ipse ac fortunas suas venales habeat. an apud vos, patres
conscripti? quorum auctoritas turpissimo cuique et sceleratissimo
ludibrio est. ubiubi M. Tullius leges iudicia rem publicam defendit
atque in hoc ordine ita moderatur, quasi unus reliquus e familia viri
clarissimi, Scipionis Africani, ac non reperticius, accitus ac paulo
ante insitus huic urbi civis.
[2] an vero, M. Tulli, facta
tua ac dicta obscura sunt? an non ita a pueritia vixisti, ut nihil
flagitiosum corpori tuo putares, quod alicui collibuisset? aut
scilicet istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non pudicitiae
iactura perdidicisti? itaque minime mirandum est, quod eam flagitiose
venditas, quam turpissime parasti.
verum, ut opinor, splendor
domesticus tibi animos tollit: uxor sacrilega ac periuriis delibuta,
filia matris paelex, tibi iucundior atque obsequentior quam parenti
par est. domum ipsam tuam vi et rapinis funestam tibi ac tuis
comparasti, videlicet, ut nos commonefacias, quam conversa res sit,
cum in ea domo habitares, homo flagitiosissime, quae P. Crassi, viri
clarissimi, fuit. [3] atque haec cum ita sint, tamen se Cicero dicit
in concilio deorum immortalium fuisse, inde missum huic urbi
civibusque custodem absque carnificis nomine, qui civitatis
incommodum in gloriam suam ponit. quasi vero non illius coniurationis
causa fuerit consulatus tuus et idcirco res publica disiecta eo
tempore, quo te custodem habebat. sed ut opinor, illa te magis
extollunt, quae post consulatum cum Terentia uxore de re publica
consuluisti, cum legis Plautiae iudicia domo faciebatis, ex
coniuratis aliquos pecunia condemnabas, cum tibi alius Tusculanam,
alius Pompeianam villam exaedificabat, alius domum emebat. qui vero
nihil poterat, is erat calumniae proximus, is aut domum tuam
oppugnatum venerat aut insidias senatui fecerat, denique de eo tibi
compertum erat. [4] quae si tibi falsa obicio, redde rationem,
quantum patrimonii acceperis, quid tibi litibus accreverit, qua ex
pecunia domum paraveris, Tusculanum et Pompeianum infinito sumptu
aedificaveris, aut si retices, cui dubium potest esse: opulentiam
istam ex sanguine et miseriis civium parasti?
verum, ut
opinor, homo novus Arpinas, ex M. Crassi familia, illius virtutem
imitatur, contemnit simultatem hominum nobilium, rem publicam caram
habet, neque terrore neque gratia removetur a vero, amicitia tantum
ac virtus est animi. [5] immo vero homo levissimus, supplex inimicis,
amicis contumeliosus, modo harum, modo illarum partium, fidus nemini,
levissimus senator, mercennarius patronus, cuius nulla pars corporis
a turpitudine vacat, lingua vana, manus rapacissimae, gula immensa,
pedes fugaces: quae honeste nominari non possunt, inhonestissima.
atque is cum eius modi sit, tamen audet dicere: «o
fortunatam natam me consule Romam!» te consule fortunatam,
Cicero? immo vero infelicem et miseram, quae crudelissimam
proscriptionem eam perpessa est, cum tu perturbata re publica metu
perculsos omnes bonos parere crudelitati tuae cogebas, cum omnia
iudicia, omnes leges in tua libidine erant, cum tu sublata lege
Porcia, erepta libertate omnium nostrum vitae necisque potestatem ad
te unum revocaveras. [6] atque parum quod impune fecisti, verum etiam
commemorando exprobras neque licet oblivisci his servitutis suae.
egeris, oro te, Cicero, profeceris quidlibet, satis est perpessos
esse. etiamne aures nostras odio tuo onerabis, etiamne molestissimis
verbis insectabere? «cedant arma togae, concedat laurea
linguae.» quasi vero togatus et non armatus ea, quae
gloriaris, confeceris, atque inter te Sullamque dictatorem praeter
nomen imperii quicquam interfuerit.
[7] sed quid ego plura de
tua insolentia commemorem? quem Minerva omnis artis edocuit, Iuppiter
Optimus Maximus in concilio deorum admisit, Italia exulem humeris
suis reportavit. oro te, Romule Arpinas, qui egregia tua virtute
omnis Paulos, Fabios, Scipiones superasti, quem tandem locum in hac
civitate obtines? quae tibi partes rei publicae placent? quem amicum,
quem inimicum habes? cui in civitate insidias fecisti, ancillaris;
cuius ope de exsilio tuo Dyrrhachio redisti, eum insequeris. quos
tyrannos appellabas, eorum potentiae faves; qui tibi ante optimates
videbantur, eosdem dementes ac furiosos vocas. Vatini causam agis, de
Sestio male existimas. Bibulum petulantissimis verbis laedis, laudas
Caesarem. quem maxime odisti, ei maxime obsequeris. aliud stans,
aliud sedens sentis de re publica. his male dicis, illos odisti,
levissime transfuga, neque in hac neque in illa parte fidem habens.