INCERTI AUCTORIS LIBER, QUI VULGO DICITUR
DE MORIBUS
(Liber Senecae; Proverbia Senecae; Liber Senecae De institutione morum)
1. Omne
peccatum actio est, actio autem omnis voluntaria est tam honesta quam
turpis: ergo voluntarium est omne peccatum. Tollite excusationem:
nemo peceat invitus.
2. Educatio et disciplina mores faciunt, et
ad id vivit unusquisqiie, quod didicit. Itaque bona consuetudo
excutere debet, quod mala instruxit. Bene loquere, bene facias.
3.
Nihil interest, quo animo facias, quod fecisse vitiosum est, quia
facta cernuntur, animus vero non videtur.
4. Nulla (enim) laus est
non facere, quod facere non possis.
5. Quid est homini
inimicissimum? alter homo.
6. Libenter feras, quod necesse est:
dolor patientia vincitur.
7. Specta, quod te numquam paeniteat.
8.
Non quam multis placeas, sed qualibus stude.
9. In hoc (tamen)
incumbe, ut libentius audias quam loquaris.
10. Multos vitam
differentes mors incerta praevenit: (itaque) omnis dies velut ultimus
iudicandus est.
11. Tristitiam, si potes, ne admiseris, si minus,
ne ostenderis.
12. Amicos secreto admone, palam lauda.
13.
Verba rebus, non personis aestimanda sunt.
14. Oratorem te puta,
si tibi ante omnes, quod oportet, persuaseris.
15. Ut licentiosa
mancipia animi imperio coerce linguam, ventrem, libidinem.
16.
Quod tacitum velis esse, nemini dixeris. Si tibi ipsi non imperasti,
quomodo ab aliis silentium speras?
17. Ridiculum est aliquem odio
nocentis innocentiam suam perdere.
18. Monstro similis est
avaritia senilis. Quid enim stultius est, quam via deficiente
viaticum augere?
19. Omnes infantes terra nudos excipit: non te
pudet sordidius vivere quam nasci?
20. Quid dulcius quam habere
(amicum), cum quo audeas ut tecum omnia sic loqui?
21. Magnarum
virium est neglegere laedentem.
22. Quid sis interest, non quid
habearis.
23. Nondum felix es, si non te turba deriserit.
24.
Si vis beatus esse, cogita hoc primum: Contemne contemni.
25.
Priusqttam promittas, deliberes, et cum promiseris facias.
26. Id
agas, ut ne quis merito tuo te oderit. Etsi nullos inimicos tibi
faciat iniuria, multos facit invidia.
27. Solitudinem quaerit, qui
vult cum innocentibus vivere.
28. Optimus (ergo) animus
pulcherrimus dei cultus est.
29. Abstinebis alieno sanguine,
abstinebis alieno matrimonio.
30. Praestabis parentibus pietatem,
cognatis indulgentiam, amicis fidem, omnibus aequitatem.
31.
Devitabis crudelitatem et ministram crudelitatis iram.
32. Non
vives aliter in foro, aliter in solitudine.
33. Nihil potes quod
negaturus fuisti; nihil negabis quod petiturus fuisti.
34. Pacem
cum hominibus habebis, bellum cum vitiis.
35. Hoc habet omnis
adfectus, ut in quod ipse insanit, in idem etiam ceteros putet
furere.
36. Maximum in eo vitium est, qui non melioribus vult
placere, sed pluribus.
37. Si vis omnibus esse notus, prius effice
ut neminem noveris.
38. Bonum est non laudari, sed esse
laudabilem.
39. Morieris: stultum est timere, quod vitare non
possis.
40. Male de te opinantur hominess sed mali. Malis
displicere est laudari.
41. Male de te loquuntur homines: bene
enim loqui nesciunt. Faciunt non quod mereor ego, sed quod solent
ipsi.
42. Homines de te male loquuntur: si merito, quod loquuntur
non molestum est, sed quod non mentiuntur; sin immerito, innocentia
mea nunc maxime gaudeo. Apparet enim illos obiecturos vera, si
possent.
43. Non eris in patria: patria est ubicumque bene est.
Illud enim, per quod bene est, non in loco, sed in homine est.
44.
Nihil magnum est in rebus humanis, nisi animus magna despiciens.
45.
Quae sunt maximae divitiae? non desiderare divitias.
46. Quis
plurimum habet? is qui minimum cupit.
47. Quid est beneficium
dare? deum imitari.
48. Honestius est cum iudicaveris amare, quam
cum amaveris iudicare.
49. Dissensio ab alio incipiat, a te autem
reconciliatio.
50. Succurre paupertati amicorum, immo succurre
cuiusvis.
51. Amicos secundae res optime parant, adversae autem
certissime probant.
52. Peiora sunt tecta odia quam aperta. Itaque
te minus loquax inimicus offendit quam tacitus: huius enim ira se
denudat, illius quaerit ad nocendum occasionem.
53. Mira ratio
est, quae non vult praedicari, quod gaudet intellegi.
54. Agnosci
amat, qui quod agit ostendit.
55. Eleemosyna non tam accipientibus
prodest quam dantibus;
56. (et) spes praemii solacium fit
laboris.
57. Quae est maxima egestas? avaritia.
58. Pecuniae
imperare oportet, non servire,
59. Nullum magis conscium
peccatorum tuorum timueris quam temet ipsum; alios enim potes
effugere, te numquam.
60. Quis est pauper? Qui sibi (dives)
videtur.
61. Qui a multis timetur, multos timet.
62.
lnfelicitatem erige, felicitatem submitte.
63. Felicitas infelici
innocentia est.
64. Nequitia ipsa est poena sui.
65. Mala
conscientia saepe tuta est, secura numquam.
66. Libidinis initia
continebis, si exitum cogitaveris.
67. Beneficii accepti numquam
oportet oblivisci, dati protinus.
68. lnhonesta victoria est suos
vincere.
69. Satis est poenaram potuisse puniri.
70. 71.
Inimicitias tarde suscipe, moderate exerce, fideliter depone.
72.
73. Imago animi sermo est: qualis vita, talis oratio.
74. Magna
res est vocis et silentii temperamentum.
75. Qui aequo animo malis
immisectur, malus est.
76. Neminem cito laudaveris, neminem cito
accusaveris: semper puta te corm diis testimonium dicere.
77.
Vitium est omnia credere, vitium est nihil credere.
78. Utendum
est divitiis, non abutendum.
78a. Sic vive, ut nec a superioribus
contemnaris, nec ab inferioribus timearis.
79. Nullum putaveris
locum sine teste.
80. Excusationem vitiis suis quaerere est omnia
deo delegare.
80a.Datam vitam quotienscumque dubitaveris, an sit
eripienda, **, quoniam data eripi potest, erepta reddi non
potest.
81. Fortior est qui cupiditatem vincit, quam qui hostem
subicit.
82. Est difficillimum se ipsum vincere.
83. Inique
irascitur, qui suis irascitur sine dolore.
84. Amare sic incipe,
tamquam non liceat tibi desinere.
85. Magnarum rerum etiamsi
successus non adfuerit, honestus est ipse conatus.
86. Nobilitas
animi generositas sensus.
87. Nobilitas hominis generosus
animus.
88. Honestior est, qui senectutem ad otium retulit, quam
qui in senectutem venit et tunc incipiat laborare.
89. Turpe
spectaculuin praebet aeger animus.
90. Numquam tristis facies sit
tibi in commodo alterius.
91. Homo sum: quomodo devitabo
secundarum rerum invidiam?
92. Si felicitatem iactaveris, multis
dives eris.
93. Quomodo optime potentiam tuebor? + impotentia
occasionis.
94. Locum tenet proxiinum innocentiae confessio: ubi
confessio, ibi remissio.
95. 96. Severitas in vitio est, quia
proximus iniustitiae locus severitas.
97. Bonus iudex est, qui
potest dispensare non tam quid damnandum sit, sed quatenus.
98.
Quietissimam vitam agerent homines in terris, si duo haec verba e
natura rerum tollerentur: meum et tuum.
99. Qui paupertatem timet,
quam timidus est!
100. Vires tuas amici tui magis sentiant
beneficiis quam iniuriis.
101. Pecunia non satiat avaritiam, sed
irritat, et ideo semper indiget.
102. Pecunia si tibi est, + eius
usura moribus.
103. Mihi crede: non potes esse dives et
felix.
104. Auribus frequentius quam lingua utere.
105.
Quidquid dicturus es, antequam aliis, tibi dicito.
106. Nihil
interest inter iratum et insanum nisi unus dies: alter semper
insanit, alter dum irascitur.
107. Facillime bonis frueris, si ea
vitaveris quae vituperaveris.
108. Cum alios timueris, tum te
ipsum maxime verere: nam sine aliis saepe esse potes, sine te
numquam.
109. Si bene te instruxeris, pudeat te deteriora
facere.
110. Quod persuaseris, erit diuturnum; quod coegeris, erit
in occasione.
111. Alteri semper ignoscito, tibi ipsi
numquam.
112. Tantum ad virtutem adicies, quantum ex voluptate
abstraxeris.
113. Stultum est somno delectari et mortem horrere,
cum somnus adsiduus sit mortis imitatio.
114. Bonis nocet qui
malis parcit.
114a. Si fatum est, quid times, quod certum
est?
115. Multi cum aliis maledicunt, sibi ipsi convicium
faciunt.
116. Nihil turpius est quam quod obicitur in obiciente
cognosci.
117. Ut licentiosa mancipia animi imperio rege linguam
ventrem libidinem: quae opprimere si non potes, paululum
remitte.
118. Saepe ea, quae sanari ratione non poterant, sanata
sunt tempore.
119. Qui propter amorem pecuniae et libidinum
moritur, ostendit se numquam sui causa vixisse.
119a. Dignus tibi
sit, coram quo peceare pudeat te.
119b. Adoleseens si te feminis
adornaveris, iniuriam facere cogitas, si viris adornaveris,
accipere.
119c. Non est quod insolenter felicitatem fatearis, +
quod non fuisset tibi insperatum.
120. Turpia ne dixeris; paulatim
enim pudor rerum per verba dediscitur.
121. Sic habita, ut potius
laudetur dominus quam domus.
122. Consuetudinaria res est
innocentia: invita ab eo recedit, cum quo diu fuit.
123. Non
damnatio, sed causa hominem turpem facit.
124. Merito enim damnati
poena est damnatio, inmerito damnati calamitas.
125. Si aliquid
cogitaveris, cito apparebit conversantibus.
126. Videri vis ab
hominibus an non? Numquam bonae honestatis longa simulatio est.
127.
Quod de alienis mentibus tractas, ex tua indices.
128. Multi sint
obligandi, pauci sunt offendendi: nam memoria beneficiorum fragilis
est, iniuriarum tenax.
129. Obiurgationi semper aliquid blandi
admisce: facilius enim penetrant verba quae molli vadunt via quam
quae aspera: nemo enim se mutat, qui mutari se desperet.
130.
Quotiens scribis aliquid quod editurus es, scito morum tuorum te
hominibus chirographum dare.
131. Qui in servos irascitur et
crudelis est, satis ostendit potestatem adversus alios sibi defuisse,
non voluntatem.
132. Qui nescit tacere, nescit et loqui.
132a.
Non quidquid inprobi audire meruerint, id probi debent dicere.
132b.
Longaevitas bonis optabilis est.
133. Bonus fruitur bona
conscientia.
134. A malis hominibus tutissimum est cito
effugere.
135. Nulla pusilla domus, quae amicos multos capit.
136.
Facilius est pauperi contemptum effugere quam diviti invidiam.
137.
Scire uti felicitate maxima felicitas est.
138. Arcum intentio
frangit, animum remissio.
139. Numquam scelus scelere vindicandum
est.
140. Bonus est vir, qui eo produxit affectu animum, ut non
tantum non velit peccare, sed non possit.
140a. Satius est liberis
superstitem esse quam libertati.
141. Regnantibus multo peius est
periculum quam his, qui iudicantur: hi enim singulos timent, illi
universos.
142. Numquid fortis fortem se gloriabitur, quem
corporis aegritudo efficit infirmum? Numquid dives (in) opibus
suis
gloriabitur, cuius spem fur vel tyrannus abrupit? Numquid nobilitas
gloriabitur effecta, nonnumquam indignis et miserabilibus
serviens?
143. Diabolus aliquando se gloriabatur interfectorem
esse tuae misericordiae, nunc ingemiscit socios tuae beatitudinis.