STATIVS
STELLAE SVO SALVTEM

 

 

 

Diu multumque dubitavi, Stella iuvenis optime et in
studiis nostris eminentissime, qua parte evolvisti, an hos
libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi volup-
tate fluxerunt, cum singuli de sinu meo pro [ . . . . ] con-
gregatos ipse dimitterem. quid enim o[ . . . . ] quoque auc- 5
toritate editionis onerari, quo adhuc pro Thebaide mea,
quamvis me reliquerit, timeo? sed et Culicem legimus et
Batrachomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est
inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo
remissiore praeluserit. quid quod haec serum erat conti- 10
nere, cum illa vos certe quorum honori data sunt habe-
retis? sed apud ceteros necesse est multum illis pereat
ex venia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam
celeritatis. nullum enim ex illis biduo longius tractum,
quaedam et in singulis diebus effusa. quam timeo ne ve- 15
rum istuc versus quoque ipsi de se probent!
 Primus libellus sacrosanctum habet testem: sumendum
enim erat 'a Iove principium.' centum hos versus, quos
in ecum maximum feci, indulgentissimo imperatori po-
stero die quam dedicaverat opus, tradere est iussum. 'po- 20
tuisti illud'++dicet aliquis++'et ante vidisse.' respondebis
illi tu, Stella carissime, qui epithalamium tuum, quod
mihi iniunxeras, scis biduo scriptum. audacter mehercles,
sed tantum tamen hexametros habet et fortasse tu pro
collega mentieris. Manilius certe Vopiscus, vir eruditissi- 25
mus et qui praecipue vindicat a situ litteras iam paene
fugientes, solet ultro quoque nomine meo gloriari villam
Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die. sequitur
libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo
nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri. nam 30
Claudi Etrusci testimonium est, qui balneolum a me suum
intra moram cenae recepit. in fine sunt kalendae De-
cembres, quibus utique creditur: noctem enim illam
felicissimam et voluptatibus publicis inexpertam. . . .

 ECVS MAXIMVS DOMITIANI IMP.
 Quae superinposito moles geminata colosso 1.1
stat Latium complexa forum? caelone peractum
fluxit opus? Siculis an conformata caminis
effigies lassum Steropem Brontemque reliquit?
an te Palladiae talem, Germanice, nobis  5
effecere manus, qualem modo frena tenentem
Rhenus et attoniti vidit domus ardua Daci?
nunc age Fama prior notum per saecula nomen
Dardanii miretur equi cui vertice sacro
Dindymon et caesis decrevit frondibus Ide: 10
hunc neque discissis cepissent Pergama muris,
nec grege permixto pueri innuptaeque puellae
ipse nec Aeneas nec magnus duceret Hector.
adde quod ille nocens saevosque amplexus Achivos,
hunc mitis commendat eques: iuvat ora tueri 15
mixta notis belli placidamque gerentia pacem.
 Nec veris maiora putes: par forma decorque,
par honor. exhaustis Martem non altius armis
Bistonius portat sonipes magnoque superbit
pondere, nec tardo raptus prope flumina cursu 20
fumat et ingenti propellit Strymona flatu.
par operi sedes. hinc obvia limina pandit
qui fessus bellis adsertae munere prolis
primus iter nostris ostendit in aethera divis;
discit et e vultu quantum tu mitior armis, 25
qui nec in externos facilis saevire furores
das Cattis Dacisque fidem: te signa ferente
et minor in leges iret gener et Cato castris.
at laterum passus hinc Iulia tecta tuentur,
illinc belligeri sublimis regia Pauli, 30
terga pater blandoque videt Concordia vultu.
ipse autem puro celsum caput aere saeptus
templa superfulges et prospectare videris,
an nova contemptis surgant Palatia flammis
pulchrius, an tacita vigilet face Troicus ignis 35
atque exploratas iam laudet Vesta ministras.
 Dextra vetat pugnas, laevam Tritonia virgo
non gravat et sectae praetendit colla Medusae.
ceu stimulis accendit equum, nec dulcior usquam
lecta deae sedes, nec si, Pater, ipse teneres. 40
pectora, quae mundi valeant evolvere curas
et quis se totis Temese dedit hausta metallis.
it tergo demissa chlamys, latus ense quieto
securum, magnus quanto mucrone minatur
noctibus hibernis et sidera terret Orion. 45
 At sonipes habitus animosque imitatus equestris
acrius attollit vultus cursumque minatur;
cui rigidis stant colla iubis vivusque per armos
impetus, et tantis calcaribus ilia late
suffectura patent. vacuae pro cespite terrae 50
aerea captivi crinem tegit ungula Rheni.
hunc et Adrasteus visum extimuisset Arion,
et pavet aspiciens Ledaeus ab aede propinqua
Cyllarus: hic domini numquam mutabit habenas
perpetuus frenis atque uni serviet astro. 55
 Vix sola suffieiunt insessaque pondere toto
subter anhelat humus, nec ferro aut aere: laborant
sub genio, teneat quamvis aeterna crepido,
quae superingesti portaret culmina montis
caeliferique attrita genu durasset Atlantis. 60
 Nec longae traxere morae. iuvat ipsa labores
forma dei praesens, operique intenta iuventus
miratur plus posse manus. strepit ardua pulsu
machina; continuus septem per culmina ventis
it fragor et magnae figit vaga murmura Romae. 65
 Ipse loci custos, cuius sacrata vorago
famosique lacus nomen memorabile servant,
innumeros aeris sonitus et verbere crudo
ut sensit mugire forum, movet horrida sancto
ora situ meritaque caput venerabile quercu. 70
ac primum ingentes habitus lucemque coruscam
expavit maioris equi terque ardua mersit
colla lacu trepidans, laetus mox praeside viso:
'salve, magnorum proles genitorque deorum,
auditum longe numen mihi! nunc mea felix, 75
nunc veneranda palus, cum te prope nosse tuumque
immortale iubar vicina sede tueri
concessum. semel auctor ego inventorque salutis
Romuleae: tu bella Iovis, tu proelia Rheni,
tu civile nefas, tu tardum in foedera montem 80
longo Marte domas. quod si te nostra tulissent
saecula, temptasses me non audente profundo
ire lacu, set Roma tuas tenuisset habenas.'
 Cedat equus Latiae qui contra templa Diones
Caesarei stat sede fori quem traderis ausus 85
Pellaeo, Lysippe, duci; mox Caesaris ora
mirata cervice tulit: vix lumine fesso
explores quam longus in hunc despectus ab illo.
quis rudis usque adeo qui non, ut viderit ambos,
tantum dicat equos quantum distare regentes? 90
 Non hoc imbriferas hiemes opus aut Iovis ignem
tergeminum, Aeolii non agmina carceris horret
annorumve moras: stabit, dum terra polusque,
dum Romana dies. hoc et sub nocte silenti,
cum superis terrena placent, tua turba relicto  95
labetur caelo miscebitque oscula iuxta.
ibit in amplexus natus fraterque paterque
et soror: una locum cervix dabit omnibus astris.
 Vtere perpetuum populi magnique senatus
munere. Apelleae cuperent te scribere cerae, 100
optassetque novo similem te ponere templo
Atticus Elei senior Iovis, et tua mitis
ora Tarans, tua sidereas imitantia flammas
lumina contempto mallet Rhodos aspera Phoebo.
certus ames terras et quae tibi templa dicamus. 105
ipse colas; nec te caeli iuvet aula, tuosque
laetus huic dono videas dare tura nepotes.

 EPITHALAMION IN STELLAM ET
 VIOLENTILLAM
 Vnde sacro Latii sonuerunt carmine montes? 2.1
cui, Paean, nova plectra moves umeroque comanti
facundum suspendis ebur? procul ecce canoro
demigrant Helicone deae quatiuntque novena
lampade sollemnem thalamis coeuntibus ignem 5
et de Pieriis vocalem fontibus undam.
quas inter vultu petulans Elegea propinquat
celsior adsueto divasque hortatur et ambit
alternum fultura pedem, decimamque videri
se cupit et medias fallit permixta sorores. 10
ipsa manu nuptam genetrix Aeneia duxit
lumine demissam et dulci probitate rubentem,
ipsa toros et sacra parat coetuque Latino
dissimulata deam crinem vultusque genasque
temperat atque nova gestit minor ire marita. 15
 Nosco diem causasque sacri: te concinit iste
(pande fores!) te, Stella, chorus; tibi Phoebus et Euhan
et de Maenalia volucer Tegeaticus umbra
serta ferunt. nec blandus Amor nec Gratia cessat
amplexum niveos optatae coniugis artus 20
floribus innumeris et olenti spargere nimbo.
tu modo fronte rosas, violis modo lilia mixta
excipis et dominae niveis a vultibus obstas.
 Ergo dies aderat Parcarum conditus albo
vellere, quo Stellae Violentillaeque professus 25
clamaretur hymen. cedant curaeque metusque,
cessent mendaces obliqui carminis astus,
fama tace: subiit leges et frena momordit
ille solutus amor, consumpta est fabula vulgi
et narrata diu viderunt oscula cives. 30
tu tamen attonitus, quamvis data copia tantae
noctis, adhuc optas permissaque numine dextro
vota paves. pone o dulcis suspiria vates,
pone: tua est. licet expositum per limen aperto
ire redire gradu: iam nusquam ianitor aut lex 35
aut pudor. amplexu tandem satiare petito
(contigit!) et duras pariter reminiscere noctes.
digna quidem merces, et si tibi Iuno labores
Herculeos, Stygiis et si concurrere monstris
fata darent, si Cyaneos raperere per aestus 40
hanc propter: tanti Pisaea lege trementem
currere et Oenomai fremitus audire sequentis.
nec si Dardania pastor temerarius Ida
sedisses, haec dona forent, nec si alma per auras
te potius prensum aveheret Tithonia biga. 45
 Sed quae causa toros inopinaque gaudia vatis
attulit, hic mecum, dum fervent agmine postes
atriaque et multa pulsantur limina virga,
hic, Erato iucunda, doce. vacat apta movere
colloquia, et docti norunt audire penates.  50
 Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli,
alma Venus thalamo pulsa modo nocte iacebat
amplexu duro Getici resoluta mariti.
fulcra torosque deae tenerum premit agmen Amorum;
signa petunt quas ferre faces, quae pectora figi 55
imperet; an terris saevire an malit in undis,
an miscere deos an adhuc vexare Tonantem.
ipsi animus nondum nec cordi fixa voluntas:
fessa iacet stratis, ubi quondam conscia culpae
Lemnia deprenso repserunt vincula lecto. 60
hic puer e turba volucrum, cui plurimus ignis
ore manuque levi numquam frustrata sagitta,
agmine de medio tenera sic dulce profatur
voce (pharetrati pressere silentia fratres):
'scis ut, mater,' ait 'nulla mihi dextera segnis 65
militia: quemcumque hominum divumque dedisti,
uritur. at quondam lacrimis et supplice dextra
et votis precibusque virum concede moveri,
o genetrix: duro nec enim ex adamante creati,
sed tua turba sumus. clarus de gente Latina 70
est iuvenis, quem patriciis maioribus ortum
nobilitas gavisa tulit praesagaque formae
protinus e nostro posuit cognomina caelo.
hunc egomet tota quondam (tibi dulce) pharetra
improbus et densa trepidantem cuspide fixi. 75
quamvis Ausoniis multum gener ille petitus
matribus, edomui victum dominaeque potentis
ferre iugum et longos iussi sperare per annos.
ast illam summa leviter (sic namque iubebas)
lampade parcentes et inerti strinximus arcu. 80
ex illo quantos iuvenis premat anxius ignes,
testis ego attonitus, quantum me nocte dieque
urgentem ferat: haud ulli vehementior umquam
incubui, genetrix, iterataque vulnera fodi.
vidi ego et immiti cupidum decurrere campo  85
Hippomenen, nec sic meta pallebat in ipsa.
vidi et Abydeni iuvenis certantia remis
brachia laudavique manus et saepe natanti
praeluxi: minor ille calor quo saeva tepebant
aequora: tu veteres, iuvenis, transgressus amores. 90
ipse ego te tantos stupui durasse per aestus
firmavique animos blandisque madentia plumis
lumina detersi. quotiens mihi questus Apollo
sic vatem maerere suum! iam, mater, amatos
indulge thalamos. noster comes ille piusque 95
signifer armiferos poterat memorare labores
claraque facta virum et torrentes sanguine campos;
sic tibi plectra dedit, mitisque incedere vates
maluit et nostra laurum subtexere myrto.
hic iuvenuapsus suaque aut externa revolvit 100
vulnera; pro! quanta est Paphii reverentia, mater,
numinis: hic nostrae deflevit fata columbae.'
 Finis erat: tenera matris cervice pependit
blandus et admotis tepefecit pectora pennis.
illa refert vultum non aspernata rogari: 105
'grande quidem rarumque viris, quos ipsa probavi,
Pierius votum iuvenis cupit. hanc ego, formae
egregium mirata decus cui gloria patrum
et generis certabat honos, tellure cadentem
excepi fovique sinu; nec colla genasque 110
comere nec pingui crinem deducere amomo
cessavit mea, nate, manus. mihi dulcis imago
prosiluit. celsae procul aspice frontis honores
suggestumque comae. Latias metire quid ultra
emineat matres: quantum Latonia Nymphas 115
virgo premit quantumque egomet Nereidas exsto.
haec et caeruleis mecum consurgere digna
fluctibus et nostra potuit considere concha,
et si flammigeras potuisset scandere sedes
hasque intrare domos, ipsi erraretis, Amores. 120
huic quamvis census dederim largita beatos,
vincit opes animo. queritor iam Seras avaros
angustum spoliare nemus Clymeneaque deesse
germina nec virides satis inlacrimare sorores,
vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo 125
raraque longaevis nivibus crystalla gelari.
huic Hermum fulvoque Tagum decurrere limo,
nec satis ad cultus; huic Inda monilia Glaucum
Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi.
hanc si Thessalicos vidisses, Phoebe, per agros, 130
erraret secura Daphne. si in litore Naxi
Theseum iuxta foret haec conspecta cubile,
Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan.
quod nisi me longis placasset Iuno querelis,
falsus huic pennas et cornua sumeret aethrae 135
rector, in hanc vero cecidisset Iuppiter auro.
sed dabitur iuveni cui tu, mea summa potestas,
nate, cupis, thalami quamvis iuga ferre secundi
saepe neget maerens. ipsam iam cedere sensi
inque vicem tepuisse viro.' sic fata levavit 140
sidereos artus thalamique egressa superbum
limen Amyclaeos ad frena citavit olores.
iungit Amor laetamque vehens per nubila matrem
gemmato temone sedet. iam Thybridis arces
Iliacae: pandit nitidos domus alta penates 145
claraque, gaudentes plauserunt limina cygni.
 Digna deae sedes, nitidis nec sordet ab astris.
hic Libycus Phrygiusque silex, hic dura Laconum
saxa virent, hic flexus onyx et concolor alto
vena mari, rupesque nitent quis purpura saepe 150
Oebalis et Tyrii moderator livet aeni.
pendent innumeris fastigia nixa columnis,
robora Dalmatico lucent satiata metallo.
excludunt radios silvis demissa vetustis
frigora, perspicui vivunt in marmore fontes. 155
nec servat natura vices: hic Sirius alget,
bruma tepet, versumque domus sibi temperat annum.
 Exsultat visu tectisque potentis alumnae
non secus alma Venus quam si Paphon aequore ab alto
Idaliasque domos Erycinaque templa subiret. 160
tunc ipsam solo reclinem adfata cubili:
'quonam hic usque sopor vacuique modestia lecti,
o mihi Laurentes inter dilecta puellas?
quis morum fideique modus? numquamne virili
summittere iugo? veniet iam tristior aetas. 165
exerce formam et fugientibus utere donis:
non ideo tibi tale decus vultusque superbos
meque dedi viduos ut transmittare per annos,
ceu non cara mihi. satis o nimiumque priores
despexisse procos. at enim hic tibi sanguine toto 170
deditus unam omnes inter miratur amatque,
nec formae nec stirpis egens: nam docta per urbem
carmina qui iuvenes, quae non didicere puellae?
hunc et bissenos (sic indulgentia pergat
praesidis Ausonii!) cernes attollere fasces 175
ante diem; certe iam nunc Cybeleia movit
limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae.
iamque parens Latius, cuius praenoscere mentem
fas mihi, purpureos habitus iuvenique curule
indulgebit ebur, Dacasque (et gloria maior) 180
exuvias laurosque dabit celebrare recentes.
ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae.
quas ego non gentes, quae non face corda iugali?
alituum pecudumque mihi durique ferarum
non renuere greges; ipsum in conubia terrae 185
aethera, cum pluviis rarescunt nubila, solvo.
sic rerum series mundique revertitur aetas.
unde novum Troiae decus ardentumque deorum
raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito?
Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos? 190
quis septemgeminae posuisset moenia Romae
imperii Latiale caput, ni Dardana furto
cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?'
 His mulcet dictis tacitaeque inspirat honorem
conubii. redeunt animo iam dona precesque 195
et lacrimae vigilesque viri prope limina questus,
Asteris et vatis totam cantata per urbem,
Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,
quantum non clamatus Hylas. iamque aspera coepit
flectere corda libens et iam sibi dura videri. 200
 Macte toris, Latios inter placidissime vates,
quod durum permensus iter coeptique laboris
prendisti portus. nitidae sic transfuga Pisae
amnis in externos longe flammatus amores
flumina demerso trahit intemerata canali, 205
donec Sicanios tandem prolatus anhelo
ore bibat fontes: miratur dulcia Nais
oscula nec credit pelago venisse maritum.
 Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro,
Stella, dies? quanto salierunt pectora voto, 210
dulcia cum dominae dexter conubia vultus
adnuit! ire polo nitidosque errare per axes
visus. Amyclaeis minus exsultavit harenis
pastor ad Idaeas Helena veniente carinas;
Thessala nec talem viderunt Pelea Tempe, 215
cum Thetin Haemoniis Chiron accedere terris
erecto prospexit equo. quam longa morantur
sidera! quam segnis votis Aurora mariti!
 At procul ut Stellae thalamos sensere parari
Letous vatum pater et Semeleius Euhan, 220
hic movet Ortygia, movet hic rapida agmina Nysa.
huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae
et Parnasus honos: illi Pangaea resultant
Ismaraque et quondam genialis litora Naxi.
tunc caras iniere fores comitique canoro 225
hic chelyn, hic flavam maculoso nebrida tergo,
hic thyrsos, hic plectra ferunt; hic enthea lauro
tempora, Minoa crinem premit ille corona.
 Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto
omina, iam festa fervet domus utraque pompa. 230
fronde virent postes, ecfulgent compita flammis,
et pars immensae gaudet celeberrima Romae.
omnis honos, cuncti veniunt ad limina fasces,
omnis plebeio teritur praetexta tumultu;
hinc eques, hinc iuvenum questus, stola mixta laborat. 235
felices utrosque vocant, sed in agmine plures
invidere viro. iamdudum poste reclinis
quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen
quo vatem mulcere queat. dat Iuno verenda
vincula, et insigni geminat Concordia taeda. 240
hic fuit ille dies: noctem canat ipse maritus,
quantum nosse licet. sic victa sopore doloso
Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;
non talis niveos strinxit Lavinia vultus
cum Turno spectante rubet; non Claudia talis 245
respexit populos mota iam virgo carina.
 Nunc opus, Aonidum comites tripodumque ministri,
diversis certare modis: eat enthea vittis
atque hederis redimita cohors, ut pollet ovanti
quisque lyra. sed praecipui qui nobile gressu 250
extremo fraudatis opus, date carmina festis
digna toris. hunc ipse Coo plaudente Philitas
Callimachusque senex Vmbroque Propertius antro
ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis
Naso Tomis divesque foco lucente Tibullus.  255
 Me certe non unus amor simplexque canendi
causa trahit: tecum similes iunctaeque Camenae,
Stella, mihi, multumque pares bacchamur ad aras
et sociam doctis haurimus ab amnibus undam.
at te nascentem gremio mea prima recepit 260
Parthenope, dulcisque solo tu gloria nostro
reptasti. nitidum consurgat ad aethera tellus
Eubois et pulchra tumeat Sebethos alumna;
nec sibi sulpureis Lucrinae Naides antris
nec Pompeiani placeant magis otia Sarni. 265
 Heia age, praeclaros Latio properate nepotes,
qui leges, qui castra legant, qui carmina ludant.
acceleret partu decimum bona Cynthia mensem,
sed parcat Lucina precor; tuque ipse parenti
parce, puer, ne mollem uterum, ne stantia laedas 270
pectora; cumque tuos tacito natura recessu
formarit vultus, multum de patre decoris,
plus de matre feras. at tu, pulcherrima forma
Italidum, tandem merito possessa marito,
vincla diu quaesita fove: sic damna decoris 275
nulla tibi; longe virides sic flore iuventae
perdurent vultus, tardeque haec forma senescat.

 VILLA TIBVRTINA MANILII VOPISCI
 Cernere facundi Tibur glaciale Vopisci 3.1
si quis et inserto geminos Aniene penates,
aut potuit sociae commercia noscere ripae
certantisque sibi dominum defendere villas,
illum nec calido latravit Sirius astro 5
nec gravis aspexit Nemeae frondentis alumnus:
talis hiems tectis, frangunt sic improba solem
frigora, Pisaeumque domus non aestuat annum.
 Ipsa manu tenera tecum scripsisse Voluptas
. . . 9a
tunc Venus Idaliis unxit fastigia sucis
permulsitque comis blandumque reliquit honorem
sedibus et volucres vetuit discedere natos.
 O longum memoranda dies! quae mente reporto
gaudia, quam lassos per tot miracula visus!
ingenium quam mite solo, quae forma beatis 15
ante manus artemque locis! non largius usquam
indulsit natura sibi. nemora alta citatis
incubuere vadis; fallax responsat imago
frondibus, et longas eadem fugit umbra per undas.
ipse Anien (miranda fides) infraque superque 20
saxeus hic tumidam rabiem spumosaque ponit
murmura, ceu placidi veritus turbare Vopisci
Pieriosque dies et habentes carmina somnos.
litus utrumque domi, nec te mitissimus amnis
dividit: alternas servant praetoria ripas, 25
non externa sibi fluviorum obstare queruntur.
Sestiacos nunc Fama sinus pelagusque natatum
iactet et audaci victos delphinas ephebo:
hic aeterna quies, nullis hic iura procellis,
numquam fervor aquis. datur hic transmittere visus 30
et voces et paene manus. sic Chalcida fluctus
expellunt fluvii, sic dissociata profundo
Bruttia Sicanium circumspicit ora Pelorum.
 Quid primum mediumve canam, quo fine quiescam?
auratasne trabes an Mauros undique postes 35
an picturata lucentia marmora vena
mirer, an emissas per cuncta cubilia nymphas?
huc oculis, huc mente trahor. venerabile dicam
lucorum senium? te, quae vada fluminis infra
cernis, an ad silvas quae respicis, aula, tacentis,  40
qua tibi tota quies offensaque turbine nullo
nox silet et nigros imitantia murmura somnos?
an quae graminea suscepta crepidine fumant
balnea et impositum ripis algentibus ignem,
quaque vaporiferis iunctus fornacibus amnis 45
ridet anhelantes vicino flumine nymphas?
 Vidi artes veterumque manus variisque metalla
viva modis. labor est auri memorare figuras
aut ebur aut dignas digitis contingere gemmas;
quicquid et argento primum vel in aere minori 50
lusit, et enormes manus est experta colossos.
dum vagor aspectu visusque per omnia duco,
calcabam necopinus opes. nam splendor ab alto
defluus et nitidum referentes aera testae
monstravere solum, varias ubi picta per artes 55
gaudet humus superatque novis asarota figuris.
expavere gradus.
 Quid nunc iungentia mirer
aut quid partitis distantia tecta trichoris?
quid te, quae mediis servata penatibus arbor
tecta per et postes liquidas emergis in auras, 60
quo non sub domino saevas passura bipennes?
et nunc ignaro forsan vel lubrica Nais
vel non abruptos tibi demet Hamadryas annos.
quid referam alternas gemino super aggere mensas
albentesque lacus altosque in gurgite fontes? 65
teque, per obliquum penitus quae laberis amnem,
Marcia, et audaci transcurris flumina plumbo?
an solum Ioniis sub fluctibus Elidis amnem
dulcis ad Aetnaeos deducat semita portus?
illic ipse antris Anien et fonte relicto, 70
nocte sub arcana glaucos exutus amictus
huc illuc fragili prosternit pectora musco,
aut ingens in stagna cadit vitreasque natatu
plaudit aquas. illa recubat Tiburnus in umbra,
illic sulpureos cupit Albula mergere crines; 75
haec domus Egeriae nemoralem abiungere Phoeben
et Dryadum viduare choris algentia possit
Taygeta et silvis accersere Pana Lycaeis.
quod ni templa darent alias Tirynthia sortes,
et Praenestinae poterant migrare sorores. 80
 Quid bifera Alcinoi laudem pomaria vosque,
qui numquam vacui prodistis in aethera, rami?
cedant Telegoni, cedant Laurentia Turni
iugera Lucrinaeque domus litusque cruenti
Antiphatae; cedant vitreae iuga perfida Circes 85
Dulichiis ululata lupis, arcesque superbae
Anxyris et sedes Phrygio quas mitis alumno
debet anus; cedant, quae te iam solibus artis
avia nimbosa revocabunt litora bruma.
 Scilicet hic illi meditantur pondera mores; 90
hic premitur fecunda quies, virtusque serena
fronte gravis sanusque nitor luxuque carentes
deliciae, quas ipse suis digressus Athenis
mallet deserto senior Gargettius horto;
haec per et Aegaeas hiemes Pliadumque nivosum 95
sidus et Oleniis dignum petiisse sub astris,
si Maleae credenda ratis Siculosque per aestus
sit via: cur oculis sordet vicina voluptas?
hic tua Tiburtes Faunos chelys et iuvat ipsum
Alciden dictumque lyra maiore Catillum; 100
seu tibi Pindaricis animus contendere plectris,
sive chelyn tollas heroa ad robora, sive
liventem satiram nigra rubigine turbes,
seu tua non alia splendescat epistola cura.
 Digne Midae Croesique bonis et Perside gaza, 105
macte bonis animi, cuius stagnantia rura
debuit et flavis Hermus transcurrere ripis
et limo splendente Tagus. sic docta frequentes
otia, sic omni detectus pectora nube
finem Nestoreae precor egrediare senectae.

 SOTERIA RVTILII GALLICI
 Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho 4.1
volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique
conciliata redit, dubitataque sidera cernit
Gallicus. es caelo dive, es, Germanice, cordi
(quis neget?): erubuit tanto spoliare ministro 5
imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix
ponderis immensi damnosaque fila senectae
exuit atque alios melior revirescit in annos.
ergo alacres quae signa colunt urbana cohortes,
inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum 10
confugiunt leges, urbesque ubicumque togatae
quae tua longinquis implorant iura querelis,
certent laetitia, nosterque ex ordine collis
confremat, et sileant peioris murmura famae.
quippe manet longumque aevo redeunte manebit 15
quem penes intrepidae mitis custodia Romae,
nec tantum induerint fatis nova saecula crimen
aut instaurati peccaverit ara Tarenti.
 Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo
plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas 20
aut mitem Tegeae Dircesve hortabor alumnum;
ipse veni viresque novas animumque ministra,
qui caneris; docto nec enim sine numine tantus
Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti
iudicium mentemque viris. licet enthea vatis  25
excludat Piplea sitim nec conscia detur
Pirene: largos potius mihi gurges in haustus
qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis
quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem
frangitur et nostras curat facundia leges. 30
quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo
reddimus, et dives praedae tamen accipit omni
exuvias Diana tholo captivaque tela
Bellipotens; nec tu (quando tibi, Gallice, maius
eloquium fandique opibus sublimis abundas) 35
sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris
luna, et in Oceanum rivi cecidere minores.
 Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum
urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi
lumina et ignarae plebis lugere potentes! 40
non labente Numa timuit sic curia felix,
Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto.
hoc illud: tristis invitum audire catenas;
parcere verberibus nec qua iubet alta potestas
ire, set armatas multum sibi demere vires 45
dignarique manus humilis et verba precantum;
reddere iura foro nec proturbare curules,
et ferrum mulcere toga. sic itur in alta
pectora, sic mixto reverentia fidit amori.
 Ipsa etiam cunctos gravis inclementia fati 50
terruit et subiti praeceps iuvenile pericli,
nil cunctante malo. non illud culpa senectae
(quippe ea bis senis vixdum orsa excedere lustris),
sed labor intendens animique in membra vigentis
imperium vigilesque suo pro Caesare curae, 55
dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus
insidiosa quies et pigra oblivio vitae.
 Tunc deus, Alpini qui iuxta culmina dorsi
signat Apollineos sancto cognomine lucos,
respicit heu tanti pridem securus alumni.  60
praegressusque moras: 'hinc mecum, Epidauria proles,
hinc' ait 'i gaudens: datur (aggredienda facultas!)
ingentem recreare virum. teneamus adorti
(tendatis iam fila!) colos. ne fulminis atri
sit metus: has ultro laudarit Iuppiter artes. 65
nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretam
servo animam. atque adeo breviter, dum tecta subimus,
expediam. genus ipse suis permissaque retro
nobilitas; nec origo latet, sed luce sequente
vincitur et magno gaudet cessisse nepoti. 70
prima togae virtus illi quoque: clarus et ingens
eloquio; mox innumeris exercita castris
occiduas primasque domos et sole sub omni
permeruit iurata manus, nec in otia pacis
permissum laxare animos ferrumque recingi. 75
hunc Galatea vigens ausa est incessere bello
(me quoque!) perque novem timuit Pamphylia messes
Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci
Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes.
quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam 80
iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque
hunc sibi, sed revocant fasti maiorque curulis
nec permissa semel. Libyci quid mira tributi
obsequia et missum media de pace triumphum
laudem et opes tantas? nec qui mandaverat ausus 85
expectare fuit: gaudet Trasimennus et Alpes
Cannensesque animae; primusque insigne tributum
ipse palam laeta poscebat Regulus umbra.
non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem
captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper 90
gloria, depositam Dacis pereuntibus Vrbem
pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,
Gallice, Fortuna non admirante subisti.
hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
nate, Iovi. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis, 95
et meruit; neque enim frustra mihi nuper honora
carmina patricio pueri sonuistis in ostro.
si qua salutifero gemini Chironis in antro
herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit
Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis 100
educat, Idaea profert quam Creta sub umbra
dictamni florentis opem, quoque anguis abundat
spumatu: iungam ipse manus atque omne benigne
virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis
aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsit.' 105
 Dixerat. inveniunt positos iam segniter artus
pugnantemque animam; ritu se cingit uterque
Paeonio monstrantque simul parentque volentes,
donec letiferas vario medicamine pestes
et suspecta mali ruperunt nubila somni. 110
adiuvat ipse deos morboque valentior omni
occupat auxilium. citius non arte refectus
Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae
saeva Machaonio coierunt vulnera suco.
 Quis mihi tot coetus inter populique patrumque 115
sit curae votique locus? tamen ardua testor
sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni
luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens
assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta
auguror; immensae veluti conexa carinae 120
cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis
parva receptat aquas et eodem volvitur austro.
 Nectite nunc laetae candentia fila, sorores,
nectite! nemo modum transmissi computet aevi:
hic vitae natalis erit. tu Troica dignus 125
saecula et Euboici transcendere pulveris annos
Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra
digna litem? nec si vacuet Mevania valles,
aut praestent niveos Clitumna novalia tauros,
sufficiam. sed saepe deis hos inter honores 130
caespes et exiguo placuerunt farra salino.

 BALNEVM CLAVDII ETRVSCI
 Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro, 5.1
nec lassata voco totiens mihi numina, Musas;
et te, Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan;
tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae
terga premas: alios poscunt mea carmina coetus. 5
Naidas, undarum dominas, regemque corusci
ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem
elicuisse satis. paulum arma nocentia, Thebae,
ponite: dilecto volo lascivire sodali.
iunge, puer, cyathos et ne numerare labora 10
cunctantemque incende chelyn; discede Laborque
Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
fronde verecunda, Clio mea ludit Etrusco.
ite, deae virides, liquidosque advertite vultus 15
et vitreum teneris crinem redimite corymbis,
veste nihil tectae, quales emergitis altis
fontibus et visu Satyros torquetis amantes.
non vos quae culpa decus infamastis aquarum,
sollicitare iuvat; procul hinc et fonte doloso  20
Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
flumina et Herculei praedatrix cedat alumni.
vos mihi quae Latium septenaque culmina, Nymphae,
incolitis Thybrimque novis attollitis undis,
quas praeceps Anien atque exceptura natatus 25
Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda
crescit et innumero pendens transmittitur arcu:
vestrum opus aggredimur, vestra est quam carmine molli
pando domus. non umquam aliis habitastis in antris 30
ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti
monstravitque artes; neu vilis flamma caminos
ureret, ipsa faces volucrum succendit amorum.
non huc admissae Thasos aut undosa Carystos;
maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites: 35
sola nitet flavis Nomadum decisa metallis
purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro
ipse cruentavit maculis lucentibus Attis
quaeque Tyri niveas secat et Sidonia rupes.
vix locus Eurotae, viridis cum regula longo 40
Synnada distinctu variat. non limina cessant,
effulgent camerae, vario fastigia vitro
in species animoque nitent. stupet ipse beatas
circumplexus opes et parcius imperat ignis.
multus ubique dies, radiis ubi culmina totis 45
perforat atque alio sol improbus uritur aestu.
nil ibi plebeium; nusquam Temesaea notabis
aera, sed argento felix propellitur unda
argentoque cadit, labrisque nitentibus instat
delicias mirata suas et abire recusat. 50
 Extra autem niveo qui margine caerulus amnis
vivit et in summum fundo patet omnis ab imo
cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus
suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo,
hic te perspicuum melius, Narcisse, videres, 55
hic velox Hecate velit et deprensa lavari.
 Quid nunc strata solo referam tabulata crepantis
auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat
aedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem?
nec si Baianis veniat novus hospes ab oris, 60
talia despiciet (fas sit componere magnis
parva), Neronea nec qui modo lotus in unda,
hic iterum sudare neget. macte, oro, nitenti
ingenio curaque puer! tecum ista senescant,
et tua iam melius discat fortuna renasci!

 KALENDAE DECEMBRES
Et Phoebus pater et severa Pallas 6.1
et Musae procul ite feriatae:
Iani vos revocabimus kalendis.
Saturnus mihi compede exsoluta
et multo gravidus mero December 5
et ridens Iocus et Sales protervi
adsint, dum refero diem beatum
laeti Caesaris ebriamque ~parcen~.
 Vix aurora novos movebat ortus,
iam bellaria linea pluebant: 10
hunc rorem veniens profudit eurus.
quicquid nobile Ponticis nucetis,
fecundis cadit aut iugis Idymes;
quod ramis pia germinat Damascos,
et quod percoquit ~aebosia~ Caunos,  15
largis gratuitum cadit rapinis;
molles gaioli lucuntulique
et massis Amerina non perustis
et mustaceus et latente palma
praegnantes caryotides cadebant. 20
non tantis Hyas inserena nimbis
terras obruit aut soluta Plias,
qualis per cuneos hiems Latinos
plebem grandine contudit serena.
ducat nubila Iuppiter per orbem 25
et latis pluvias minetur agris,
dum nostri Iovis hi ferantur imbres.
 Ecce autem caveas subit per omnis
insignis specie decora cultu
plebes altera, non minor sedente. 30
hi panaria candidasque mappas
subvectant epulasque lautiores;
illi marcida vina largiuntur:
Idaeos totidem putes ministros.
 Orbem, qua melior severiorque est, 35
et gentes alis insemel togatas;
et cum tot populos, beate, pascas,
hunc Annona diem superba nescit.
i nunc saecula compara, Vetustas,
antiqui Iovis aureumque tempus: 40
non sic libera vina tunc fluebant
nec tardum seges occupabat annum.
una vescitur omnis ordo mensa,
parvi, femina, plebs, eques, senatus:
libertas reverentiam remisit. 45
et tu quin etiam (quis hoc vocari,
quis promittere possit hoc deorum?)
nobiscum socias dapes inisti.
iam se, quisquis is est, inops beatus
convivam ducis esse gloriatur. 50
 Hos inter fremitus novosque luxus
spectandi levis effugit voluptas:
stat sexus rudis, insciusque ferri
ut pugnas capit improbus viriles!
credas ad Tanain ferumque Phasim 55
Thermodontiacas calere turmas.
hic audax subit ordo pumilorum,
quos natura brevis statim peracta
nodosum semel in globum ligavit.
edunt vulnera conseruntque dextras 60
et mortem sibi (qua manu!) minantur.
ridet Mars pater et cruenta Virtus,
casuraeque vagis grues rapinis
mirantur pugiles ferociores.
 Iam noctis propioribus sub umbris 65
dives sparsio quos agit tumultus!
hic intrant faciles emi puellae,
hic agnoscitur omne quod theatris
aut forma placet aut probatur arte.
hoc plaudunt grege Lydiae tumentes, 70
illic cymbala tinnulaeque Gades,
illic agmina confremunt Syrorum,
hic plebs scenica quique comminutis
permutant vitreis gregale sulpur.
 Inter quae subito cadunt volatu 75
immensae volucrum per astra nubes,
quas Nilus sacer horridusque Phasis,
quas udo Numidae legunt sub austro.
desunt qui rapiant, sinusque pleni
gaudent dum nova lucra comparantur. 80
tollunt innumeras ad astra voces
Saturnalia principis sonantes,
et dulci dominum favore clamant:
hoc solum vetuit licere Caesar.
 Vixdum caerula nox subibat orbem, 85
descendit media nitens harena
densas flammeus orbis inter umbras
vincens Gnosiacae facem coronae.
conlucet polus ignibus nihilque
obscurae patitur licere nocti. 90
fugit pigra Quies, inersque Somnus
haec cernens alias abit in urbes.
 Quis spectacula, quis iocos licentes,
quis convivia, quis dapes inemptas,
largi flumina quis canat Lyaei? 95
iam iam deficio tuoque Baccho
in serum trahor ebrius soporem.
 Quos ibit procul hic dies per annos!
quam nullo sacer exolescet aevo!
dum montes Latii paterque Thybris, 100
dum stabit tua Roma dumque terris
quod reddis Capitolium manebit.