Sulpiciae
Epistulae
(Saeculum primum ante Christum natum)
Epistula
I
tandem venit amor, qualem texisse pudori
quam
nudasse alicui sit mihi fama magis.
exorata meis illum Cytherea
Camenis
attulit in nostrum deposuitque sinum. 5
exsolvit promissa Venus: mea gaudia narret,
dicetur
siquis non habuisse sua.
non ego signatis quicquam mandare
tabellis,
ne legat id nemo quam meus ante,
velim,
sed peccasse iuvat, vultus componere famae 10
taedet:
cum digno digna fuisse ferar.
epistula II
invisus
natalis adest, qui rure molesto
et sine Cerintho
tristis agendus erit.
dulcius urbe quid est? an villa sit apta
puellae
atque Arretino frigidus amnis agro? 5
iam,
nimium Messalla mei studiose, quiescas,
+neu+
tempestivae saepe propinque, viae.
hic animum sensusque meos
abducta relinquo,
arbitrio quamvis non sinis esse
meo.
epistula III
scis iter ex animo sublatum
triste puellae?
natali Romae iam licet esse
suo.
omnibus ille dies nobis natalis agatur,
qui
nec opinanti nunc tibi forte venit.
epistula IV
gratum
est, securus multum quod iam tibi de me
permittis,
subito ne male inepta cadam.
sit tibi cura togae potior
pressumque quasillo
scortum quam Servi filia
Sulpicia: 5
solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori
est,
ne cedam ignoto, maxima causa, toro.
epistula
V
estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,
quod
mea nunc vexat corpora fessa calor?
a ego non aliter tristes
evincere morbos
optarim, quam te si quoque velle
putem. 5
at mihi quid prosit morbos evincere, si tu
nostra
potes lento pectore ferre mala?
epistula VI
ne
tibi sim, mea lux, aeque iam fervida cura
ac videor
paucos ante fuisse dies,
si quicquam tota commisi stulta
iuventa,
cuius me fatear paenituisse magis, 5
hesterna quam te solum quod nocte reliqui,
ardorem
cupiens dissimulare meum