P. Terenti Afri
Hecyra
-
-
A C T V
S I
I
Philotis · Syra -
P H I L O T
I S
Per pol quam paucos reperias meretricibus
fidelis
evenire amatores, Syra.
-
60
-
vel hic
Pamphilus iurabat quotiens Bacchidi,
quam sancte, uti quivis
facile posset credere,
numquam illa viva ducturum uxorem domum!
em duxit.
S Y R A
ergo
propterea te sedulo
et moneo et hortor ne quoiusquam misereat,
-
65
-
quin
spolies mutiles laceres quemque nacta sis.
P H I L O T I
S
utine eximium neminem habeam?
S Y R A
neminem:
nam nemo illorum quisquam, scito, ad te venit
quin ita
paret sese abs te ut blanditiis suis
quam minimo pretio suam
voluptatem expleat.
-
70
-
hiscin tu
amabo non contra insidiabere?
P H I L O T I S
tamen pol
eandem iniuriumst esse omnibus.
S Y R A
iniurium autem
est ulcisci advorsarios,
aut qua via te captent eadem ipsos
capi?
eheu me miseram, quor non aut istaec mihi
-
75
-
aetas et
formast aut tibi haec sententia?
-
II
Parmeno
· Philotis · Syra -
P A R M E N
O
Senex si quaeret me, modo isse dicito
ad portum
percontatum adventum Pamphili.
audin quid dicam, Scirte? si
quaeret me, uti
tum dicas; si non quaeret, nullu' dixeris,
-
80
-
alias ut
uti possim causa hac integra.
sed videon ego Philotium? unde
haec advenit?
Philoti', salve multum.
P H I L O T I
S
o salve, Parmeno.
S Y R
A
salve mecastor, Parmeno.
P A R M E N O
et
tu edepol, Syra.
dic mi, ubi, Philoti', te oblectasti tam diu?
P H I L O T I S
-
85
-
minime
equidem me oblectavi, quae cum milite
Corinthum hinc sum
profecta inhumanissimo:
biennium ibi perpetuom misera illum
tuli.
P A R M E N O
edepol te desiderium Athenarum
arbitror,
Philotium, cepisse saepe et te tuom
-
90
-
consilium
contempsisse.
P H I L O T I S
non
dici potest
quam cupida eram huc redeundi, abeundi a milite
vosque hic videndi, antiqua ut consuetudine
agitarem inter
vos libere convivium.
nam illi[c] haud licebat nisi praefinito
loqui
-
95
-
quae illi
placerent.
P A R M E N O
haud
opinor commode
finem statuisse orationi militem.
P H I
L O T I S
sed quid hoc negotist? modo quae narravit mihi
hic
intu' Bacchi'? quod ego numquam credidi
fore, ut ille hac viva
posset animum inducere
-
100
-
uxorem
habere.
P A R M E N O
habere
autem?
P H I L O T I S
eho tu,
an non habet?
P A R M E N O
habet, sed firmae haec
vereor ut sint nuptiae.
P H I L O T I S
ita di deaeque
faxint, si in rem est Bacchidis.
sed qui istuc credam ita esse
dic mihi, Parmeno.
P A R M E N O
non est opus prolato
hoc: percontarier
-
105
-
desiste.
P H I L O T I S
nempe ea causa
ut ne id fiat palam?
ita me di amabunt, haud propterea te rogo,
uti hoc proferam, sed ut tacita mecum gaudeam.
P A R M
E N O
numquam tam dices commode ut tergum meum
tuam in fidem
committam.
P H I L O T I S
ah
noli, Parmeno:
-
110
-
quasi tu
non multo malis narrare hoc mihi
quam ego quae percontor scire.
P A R M E N O
(vera haec
praedicat
et illud mihi vitiumst maxumum.) si mihi fidem
das
te tacituram, dicam.
P H I L O T I S
ad
ingenium redis.
fidem do: loquere.
P A R M E N
O
ausculta.
P H I L O T I
S
istic sum.
P A R M E N
O
hanc Bacchidem
-
115
-
amabat ut
quom maxume tum Pamphilus
quom pater uxorem ut ducat orare
occipit
et haec communia omnium quae sunt patrum,
sese
senem esse dicere, illum autem unicum:
praesidium velle se
senectuti suae.
-
120
-
ill' primo
se negare; sed postquam acrius
pater instat, fecit animi ut
incertus foret
pudorin anne amori obsequeretur magis.
tundendo
atque odio denique effecit senex:
despondit ei gnatam hui(u)s
vicini proxumi.
-
125
-
usque illud
visum est Pamphilo ne utiquam grave
donec iam in ipsis nuptiis,
postquam videt
paratas nec moram ullam quin ducat dari,
ibi
demum ita aegre tulit ut ipsam Bacchidem,
si adesset, credo ibi
eiu' commiseresceret.
-
130
-
ubiquomque
datum erat spatium solitudinis
ut conloqui mecum una posset:
«Parmeno,
perii, quid ego egi! in quod me conieci
malum!
non potero ferre hoc, Parmeno: perii miser.»
P H I L O T I S
at te di deaeque perduint cum istoc
odio, Lache!
P A R M E N O
-
135
-
ut ad pauca
redeam, uxorem deducit domum.
nocte illa prima virginem non
attigit;
quae consecutast nox eam, nihilo magis.
P H I
L O T I S
quid ais? cum virgine una adulescens cubuerit
plus
potu', sese illa abstinere ut potuerit?
-
140
-
non veri
simile dici' neque verum arbitror.
P A R M E N O
credo
ita videri tibi. nam nemo ad te venit
nisi cupiens tui; ille
invitus illam duxerat.
P H I L O T I S
quid deinde fit?
P A R M E N O
diebu' sane
pauculis
post Pamphilus me solum seducit foras
-
145
-
narratque
ut virgo ab se integra etiam tum siet,
seque ante quam eam
uxorem duxisset domum,
sperasse eas tolerare posse nuptias.
«sed quam decrerim me non posse diutius
habere,
eam ludibrio haberi, Parmeno,
-
150
-
quin
integram itidem reddam, ut accepi ab suis,
neque honestum mihi
neque utile ipsi virginist.»
P H I L O T I S
pium
ac pudicum ingenium narras Pamphili.
P A R M E N
O
«hoc ego proferre incommodum mi esse arbitror;
reddi patri autem, quoi tu nil dicas viti,
-
155
-
superbumst.
sed illam spero, ubi hoc cognoverit
non posse se mecum esse,
abituram denique.»
P H I L O T I S
quid
interea? ibatne ad Bacchidem?
P A R M E N O
cotidie.
sed ut fit, postquam hunc alienum ab sese videt,
maligna
multo et mage procax facta ilico est.
P H I L O T I S
-
160
-
non edepol
mirum.
P A R M E N O
atque ea
res multo maxume
diiunxit illum ab illa, postquam et ipse se
et illam et hanc quae domi erat cognovit satis,
ad exemplum
ambarum mores earum existimans.
haec, ita uti liberali esse
ingenio decet,
-
165
-
pudens
modesta incommoda atque iniurias
viri omnis ferre et tegere
contumelias.
hic animu' partim uxori' misericordia
devinctu',
partim victus hui(u)s iniuriis
paullatim elapsust Bacchidi
atque huc transtulit
-
170
-
amorem,
postquam par ingenium nactus est.
interea in Imbro moritur
cognatus senex
horunc: ea ad hos redibat lege hereditas.
eo
amantem invitum Pamphilum extrudit pater.
reliquit cum matre
hic uxorem; nam senex
-
175
-
rus abdidit
se, huc raro in urbem commeat.
P H I L O T I S
quid
adhuc habent infirmitatis nuptiae?
P A R M E N O
nunc
audies. primo dies complusculos
bene convenibat sane inter eas.
interim
miris modis odisse coepit Sostratam:
-
180
-
neque lites
ullae inter eas, postulatio
numquam.
P H I L O T I
S
quid igitur?
P A R M E N
O
siquando ad eam accesserat
confabulatum, fugere e conspectu ilico,
videre nolle:
denique ubi non quit pati,
simulat se ad matrem accersi ad rem
divinam, abit.
-
185
-
ubi illic
dies est compluris, accersi iubet:
dixere causam tum
nescioquam. iterum iubet:
nemo remisit. postquam accersunt
saepius,
aegram esse simulant mulierem. nostra ilico
it
visere ad eam: admisit nemo. hoc ubi senex
-
190
-
rescivit,
heri ea causa rure huc advenit,
patrem continuo convenit
Philumenae.
quid egerint inter se nondum etiam scio;
nisi
sane curaest quorsum eventurum hoc siet.
habes omnem rem:
pergam quo coepi hoc iter.
P H I L O T I S
-
195
et quidem
ego; nam constitui cum quodam hospite
me esse illum
conventuram.
P A R M E N O
di
vortant bene
quod agas!
P H I L O T I S
vale.
P A R M E N O
et tu bene vale,
Philotium.
-
-
A C T V
S II
-
I
Laches
· Sostrata -
L A C H E
S
Pro deum atque hominum fidem, quod hoc genus est, quae haec
est coniuratio!
utin omnes mulieres eadem aeque studeant
nolintque omnia
-
200
-
neque
declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias!
itaque
adeo uno animo omnes socrus oderunt nurus.
viris esse advorsas
aeque studiumst, simili' pertinaciast,
in eodemque omnes mihi
videntur ludo doctae ad malitiam; et
ei ludo, si ullus est,
magistram hanc esse sati' certo scio.
S O S T R A T A
-
205
-
me miseram,
quae nunc quam ob rem accuser nescio.
L A C H E S
hem
tu nescis?
S O S T R A T A
non,
ita me di bene ament, mi Lache,
itaque una inter nos agere
aetatem liceat.
L A C H E S
di
mala prohibeant.
S O S T R A T A
meque abs te inmerito
esse accusatam post modo rescisces.
L A C H E S
scio,
te inmerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici
potest?
-
210
-
quae me et
te et familiam dedecoras, filio luctum paras;
tum autem ex
amicis inimici ut sint nobis adfines facis,
qui illum decrerunt
dignum suos quoi liberos committerent.
tu sola exorere quae
perturbes haec tua inpudentia.
S O S T R A T A
egon?
L
A C H E S
tu inquam, mulier, quae me
omnino lapidem, non hominem putas.
-
215
-
an, quia
ruri esse crebro soleo, nescire arbitramini
quo quisque pacto
hic vitam vostrarum exigat?
multo melius hic quae fiunt quam
illi[c] ubi sum adsidue scio.
ideo quia, ut vos mihi domi
eriti', proinde ego ero fama foris.
iampridem equidem audivi
cepisse odium tui Philumenam,
-
220
-
minimeque
adeo [est] mirum, et ni id fecisset mage mirum foret;
sed non
credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum:
quod si scissem
illa hic maneret potiu', tu hinc isses foras.
at vide quam
inmerito aegritudo haec oritur mi abs te, Sostrata:
rus
habitatum abii concedens vobis et rei serviens,
-
225
-
sumptus
vostros otiumque ut nostra res posset pati,
meo labori haud
parcens praeter aequom atque aetatem meam.
non te pro his
curasse rebu' nequid aegre esset mihi!
S O S T R A T A
non
mea opera neque pol culpa evenit.
L A C H E S
immo
maxume:
sola hic fuisti: in te omnis haeret culpa sola,
Sostrata.
-
230
-
quae hic
erant curares, quom ego vos curis solvi ceteris.
cum puella
anum suscepisse inimicitias non pudet?
illi(u)s dices culpa
factum?
S O S T R A T A
haud
equidem dico, mi Lache.
L A C H E S
gaudeo, ita me di
ament, gnati causa; nam de te quidem
sati' scio peccando
detrimenti nil fieri potest.
S O S T R A T A
-
235
-
qui scis an
ea causa, mi vir, me odisse adsimulaverit
ut cum matre plus una
esset?
L A C H E S
quid ais? non
signi hoc sat est,
quod heri nemo voluit visentem ad eam te
intro admittere?
S O S T R A T A
enim lassam oppido tum
esse aibant: eo ad eam non admissa sum.
L A C H E S
tuos
esse ego illi mores morbum mage quam ullam aliam rem arbitror,
-
240
-
et merito
adeo; nam vostrarum nullast quin gnatum velit
ducere uxorem; et
quae vobis placitast condicio datur:
ubi duxere inpulsu vostro,
vostro inpulsu easdem exigunt.
-
II
Phidippus · Laches · Sostrata -
P H I D I P
P U S
Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogam
quae
ego imperem facere, ego tamen patrio animo victu' faciam
-
245
-
ut tibi
concedam neque tuae lubidini advorsabor.
L A C H E S
atque
eccum Phidippum optume video: hinc iam scibo hoc quid sit.
Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse adprime
obsequentem,
sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum
animos:
quod tu si idem faceres, magis in rem et vostram et
nostram id esset.
-
250
-
nunc video
in illarum potestate esse te.
P H I D I P P U S
heia
vero.
L A C H E S
adii te heri de filia: ut veni, itidem
incertum amisti.
haud ita decet, si perpetuam hanc vis esse
adfinitatem,
celare te iras. siquid est peccatum a nobis
profer:
aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus
-
255
-
te iudice
ipso. sin east causa retinendi apud vos
quia aegrast, te mihi
iniuriam facere arbitror, Phidippe,
si metui' satis ut meae
domi curetur diligenter.
at ita me di ament, haud tibi hoc
concedo - [etsi] illi pater es -
ut tu illam salvam mage velis
quam ego: id adeo gnati causa,
-
260
-
quem ego
intellexi illam haud minus quam se ipsum magni facere.
neque
adeo clam me est quam esse eum graviter laturum credam,
hoc si
rescierit: eo domum studeo haec priu' quam ille redeat.
P H
I D I P P U S
Laches, et diligentiam vostram et benignitatem
novi et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco,
-
265
-
et te hoc
mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo
si facere possim
ullo modo.
L A C H E S
quae res
te id facere prohibet?
eho num quid nam accusat virum?
P
H I D I P P U S
minime. nam postquam
attendi
magis et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat
non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare.
-
270
-
aliud
fortasse aliis viti est: ego sum animo leni natus:
non possum
advorsari meis.
L A C H E S
em
Sostrata.
S O S T R A T A
heu me
miseram!
L A C H E S
certumne est istuc?
P H I D
I P P U S
nunc quidem ut videtur: sed
num quid vis?
nam est quod me transire ad forum iam oportet.
L A C H E S
eo tecum una.
-
III
Sostrata -
S O S T R A
T A
Edepol ne nos sumus inique aeque omnes invisae viris
-
275
-
propter
paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo.
nam ita me
di ament, quod me accusat nunc vir, sum extra noxiam.
sed non
facile est expurgatu: ita animum induxerunt socrus
omnis esse
iniquas: haud pol mequidem; nam numquam secus
habui illam ac si
ex me esset gnata, nec qui hoc mi eveniat scio;
-
280
-
nisi pol
filium multimodis iam exspecto ut redeat domum.
-
-
A C T V
S III
-
I
Pamphilus · Parmeno -
P A M P H I
L U S
Nemini plura acerba credo esse ex amore homini umquam
oblata
quam mi. heu me infelicem, hancin ego vitam parsi
perdere!
hacin causa ego eram tanto opere cupidu' redeundi
domum! hui
quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere
aetatem
-
285
-
quam huc
redire atque haec ita esse miserum me resciscere!
nam nos omnes
quibus est alicunde aliquis obiectus labos,
omne quod est
interea tempu' priu' quam id rescitumst lucrost.
P A R M E
N O
ac sic citiu' qui te expedias his aerumnis reperias:
si
non rediisses, haec irae factae essent multo ampliores.
-
290
-
sed nunc
adventum tuom ambas, Pamphile, scio reverituras:
rem cognosces,
iram expedies, rursum in gratiam restitues.
levia sunt quae tu
pergravia esse in animum induxti tuom.
P A M P H I L U
S
quid consolare me? an quisquam usquam gentiumst aeque miser?
priu' quam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum;
-
295
-
tamen
numquam ausu' sum recusare eam quam mi obtrudit pater:
iam in
hac re, ut taceam, quoivis facile scitust quam fuerim miser.
vix
me illi<m> abstraxi atque inpeditum in ea expedivi animum
meum,
vixque huc contuleram: em nova res ortast porro ab hac
quae me abstrahat.
tum matrem ex ea re me aut uxorem in culpa
inventurum arbitror;
-
300
-
quod quom
ita esse invenero, quid restat nisi porro ut fiam miser?
nam
matri' ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet;
tum uxori
obnoxius sum: ita olim suo me ingenio pertulit,
tot meas
iniurias quae numquam in ullo patefecit loco.
sed magnum
nescioquid necessest evenisse, Parmeno,
-
305
-
unde ira
inter eas intercessit quae tam permansit diu.
P A R M E N
O
haud quidem hercle: parvom; si vis vero veram rationem
exsequi,
non maxumas quae maxumae sunt interdum irae iniurias
faciunt; nam saepe est quibus in rebus aliu' ne iratus quidem
est,
quom de eadem causast iracundu' factus inimicissimus.
-
310
-
pueri inter
sese quam pro levibu' noxiis iras gerunt
quapropter? quia enim
qui eos gubernat animus eum infirmum gerunt.
itidem illae
mulieres sunt ferme ut pueri levi sententia:
fortasse unum
aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse.
P A M P H I
L U S
abi, Parmeno, intro ac me venisse nuntia.
P A R M
E N O
hem quid hoc est?
P A M P
H I L U S
tace.
-
315
-
trepidari
sentio et cursari rursum prorsum.
P A R M E N O
agedum,
ad fores
accedo propius. em sensistin?
P A M P H I L U
S
noli fabularier.
pro Iuppiter,
clamorem audivi.
P A R M E N O
tute
loqueris, me vetas.
-
Myrrina
intus
-
M Y R R I N
A
tace obsecro, mea gnata.
P A M P H I L U S
matri'
vox visast Philumenae.
nullus sum.
P A R M E N
O
quidum?
P A M P H I L U
S
perii.
P A R M E N O
quam
ob rem?
P A M P H I L U S
nescio
quod magnum malum
-
320
-
profecto,
Parmeno, me celant.
P A R M E N O
uxorem
Philumenam
pavitare nescioquid dixerunt: id si forte est
nescio.
P A M P H I L U S
interii; quor mihi id non
dixti?
P A R M E N O
quia non
poteram una omnia.
P A M P H I L U S
quid morbi est?
P
A R M E N O
nescio.
P A M P H I
L U S
quid? nemon medicum adduxit?
P
A R M E N O
nescio.
P A M P H I
L U S
cesso hinc ire intro ut hoc quam primum quidquid est certo
sciam?
-
325
-
quonam
modo, Philumena mea, nunc te offendam adfectam?
nam si periclum
ullum in te inest, perisse me una haud dubiumst. -
P A R M
E N O
non usu' factost mihi nunc hunc intro sequi;
nam
invisos omnis nos esse illis sentio:
heri nemo voluit Sostratam
intro admittere.
-
330
-
si forte
morbus amplior factus siet
(quod sane nolim, maxume eri causa
mei),
servom ilico introisse dicent Sostratae,
aliquid
tulisse comminiscentur mali
capiti atque aetati illorum morbu'
qui auctu' sit:
-
335
-
era in
crimen veniet, ego vero in magnum malum.
-
II
Sostrata · Parmeno · Pamphilus -
S O S T R A
T A
Nescioquid iamdudum audio hic tumultuari misera:
male
metuo ne Philumenae mage morbus adgravescat:
quod te,
Aesculapi, et te, Salus, nequid sit huius oro.
nunc ad eam
visam.
P A R M E N O
heus
Sostrata.
S O S T R A T A
hem.
P A R M E N O
iterum istinc
excludere.
S O S T R A T A
-
340
-
ehem
Parmeno, tun hic eras? perii, quid faciam misera?
non visam
uxorem Pamphili, quom in proxumo hic sit aegra?
P A R M E N
O
non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam.
nam
qui amat quoi odio ipsus est, bis facere stulte duco:
laborem
inanem ipsus capit et illi molestiam adfert.
-
345
-
tum filius
tuos intro iit videre, ut venit, quid agat.
S O S T R A T
A
quid ais? an venit Pamphilus?
P A R M E N O
venit.
S O S T R A T A
dis gratiam
habeo.
hem istoc verbo animu' mihi redit et cura ex corde
excessit.
P A R M E N O
iam ea te causa maxume nunc hoc
intro ire nolo;
nam si remittent quidpiam Philumenae dolores,
-
350
-
omnem rem
narrabit, scio, continuo sola soli
quae inter vos intervenerit,
unde ortumst initium irae.
atque eccum video ipsum egredi: quam
tristis[es]t!
S O S T R A T A
o
mi gnate!
P A M P H I L U S
mea mater, salve.
S
O S T R A T A
gaudeo venisse salvom.
salvan
Philumenast?
P A M P H I L U S
meliusculast.
S O S T R A T A
utinam istuc ita
di faxint!
-
355
-
quid tu
igitur lacrumas? aut quid es tam tristi'?
P A M P H I L U
S
recte, mater.
S O S T R A T
A
quid fuit tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit?
P
A M P H I L U S
ita factumst.
S O S T R A T A
quid
morbi est?
P A M P H I L U S
febris.
S O S T R A T A
cotidiana?
P
A M P H I L U S
ita aiunt.
i sodes
intro, consequar iam te, mea mater.
S O S T R A T
A
fiat. -
P A M P H I L U S
tu
pueris curre, Parmeno, obviam atque is onera adiuta.
P A R
M E N O
-
360
-
quid? non
sciunt ipsi viam domum qua veniant?
P A M P H I L U
S
cessas?
-
III
Pamphilus -
P A M P H I
L U S
Nequeo mearum rerum initium ullum invenire idoneum
unde
exordiar narrare quae necopinanti accidunt;
partim quae
perspexi hisce oculis, partim quae accepi auribus:
qua me
propter exanimatum citius eduxi foras.
-
365
-
nam modo
intro me ut corripui timidus, alio suspicans
morbo me visurum
adfectam ac sensi esse uxorem: ei mihi!
postquam me aspexere
ancillae advenisse, ilico omnes simul
laetae exclamant
«venit», id quod me repente aspexerant.
sed
continuo voltum earum sensi inmutari omnium,
-
370
-
quia tam
incommode illic fors obtulerat adventum meum.
una illarum
interea propere praecucurrit nuntians
me venisse: ego ei(u)s
videndi cupidu' recta consequor.
postquam intro adveni,
extemplo eiu' morbum cognovi miser;
nam neque ut celari posset
tempu' spatium ullum dabat
-
375
-
neque voce
alia ac res monebat ipsa poterat conqueri.
postquam aspexi,
«o facinus indignum» inquam et corripui ilico
me inde lacrumans, incredibili re atque atroci percitus.
mater
consequitur: iam ut limen exirem, ad genua accidit
lacrumans
misera: miseritumst. profecto hoc sic est, ut puto:
-
380
-
omnibu'
nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus.
hanc
habere orationem mecum principio institit:
«o mi
Pamphile, abs te quam ob rem haec abierit causam vides;
nam
vitiumst oblatum virgini olim a nescioquo inprobo.
nunc huc
confugit te atque alios partum ut celaret suom.»
-
385
-
sed quom
orata huiu' reminiscor nequeo quin lacrumem miser.
«quaeque
fors fortunast» inquit «nobis quae te hodie
obtulit,
per eam te obsecramus ambae, si ius si fas est, uti
advorsa eiu' per te tecta tacitaque apud omnis sient.
si
umquam erga te animo esse amico sensisti eam, mi Pamphile,
-
390
-
sine labore
hanc gratiam te uti sibi des pro illa nunc rogat.
ceterum de
redducenda id facias quod in rem sit tuam.
parturire eam nec
gravidam esse ex te solus consciu's:
nam aiunt tecum post
duobu' concubuisse [eam] mensibus.
tum, postquam ad te venit,
mensis agitur hic iam septimus:
-
395
-
quod te
scire ipsa indicat res. nunc si potis est, Pamphile,
maxume
volo doque operam ut clam partus eveniat patrem
atque adeo
omnis. sed si id fieri non potest quin sentiant,
dicam abortum
esse: scio nemini aliter suspectum fore
quin, quod veri
similest, ex te recte eum natum putent.
-
400
-
continuo
exponetur: hic tibi nil est quicquam incommodi,
et illi miserae
indigne factam iniuriam contexeris.»
pollicitus sum
et servare in eo certumst quod dixi fidem.
nam de redducenda,
id vero ne utiquam honestum esse arbitror
nec faciam, etsi amor
me graviter consuetudoque ei(u)s tenet.
-
405
-
lacrumo
quae posthac futurast vita quom in mentem venit
solitudoque. o
fortuna, ut numquam perpetuo's data!
sed iam prior amor me ad
hanc rem exercitatum reddidit,
quem ego tum consilio missum
feci: idem [nunc] huc operam dabo.
adest Parmeno cum pueris:
hunc minimest opus
-
410
-
in hac re
adesse; nam olim soli credidi
ea me abstinuisse in principio
quom datast.
vereor, si clamorem ei(u)s hic crebro exaudiat,
ne parturire intellegat. aliquo mihist
hinc ablegandu' dum
parit Philumena.
-
IV
Parmeno
· Sosia · Pamphilus -
P A R M E N
O
-
415
-
Ain tu tibi
hoc incommodum evenisse iter?
S O S I A
non hercle
verbis, Parmeno, dici potest
tantum quam re ipsa navigare
incommodumst.
P A R M E N O
itan est?
S O S I
A
o fortunate, nescis quid mali
praeterieris qui numquam es ingressus mare.
-
420
-
nam alias
ut mittam miserias, unam hanc vide:
dies triginta aut plus eo
in navi fui
quom interea semper mortem exspectabam miser;
ita
usque advorsa tempestate usi sumus.
P A R M E N O
odiosum.
S O S I A
haud clam me est.
denique hercle aufugerim
-
425
-
potius quam
redeam, si eo mihi redeundum sciam.
P A R M E N O
olim
quidem te causae inpellebant leves,
quod nunc minitare facere,
ut faceres, Sosia.
sed Pamphilum ipsum video stare ante ostium:
ite intro; ego hunc adibo, siquid me velit. -
-
430
-
ere, etiam
[nunc] tu hic stas?
P A M P H I L U S
et
quidem te exspecto.
P A R M E N O
quid
est?
P A M P H I L U S
in arcem transcurso opus est.
P
A R M E N O
quoi homini?
P A M P
H I L U S
tibi.
P A R M E N O
in
arcem? quid eo?
P A M P H I L U S
Callidemidem
hospitem
Myconium, qui mecum una vectust, conveni.
P A
R M E N O
perii. vovisse hunc dicam, si salvos domum
-
435
-
redisset
umquam, ut me ambulando rumperet?
P A M P H I L U S
quid
cessas?
P A R M E N O
quid vis
dicam? an conveniam modo?
P A M P H I L U S
immo quod
constitui me hodie conventurum eum,
non posse, ne me frustra
illi exspectet. vola.
P A R M E N O
at non novi homini'
faciem.
P A M P H I L U S
at
faciam ut noveris:
-
440
-
magnu'
rubicundu' crispu' crassu' caesius
cadaverosa facie.
P
A R M E N O
di illum perduint!
quid
si non veniet? maneamne usque ad vesperum?
P A M P H I L U
S
maneto: curre.
P A R M E N O
non
queo: ita defessu' sum. -
P A M P H I L U S
ille abiit.
quid agam infelix? prorsus nescio
-
445
-
quo pacto
hoc celem quod me oravit Myrrina,
suae gnatae partum; nam me
miseret mulieris.
quod potero faciam, tamen ut pietatem colam;
nam me parenti potiu' quam amori obsequi
oportet. attat
eccum Phidippum et patrem
-
450
-
video:
horsum pergunt. quid dicam hisce incertu' sum.
-
V
Laches
· Phidippus · Pamphilus -
L A C H E
S
Dixtin dudum illam dixisse se exspectare filium?
P H I
D I P P U S
factum.
L A C H E S
venisse
aiunt: redeat.
P A M P H I L U S
causam
quam dicam patri
quam ob rem non redducam nescio.
L A C
H E S
quem ego hic audivi loqui?
P
A M P H I L U S
certum offirmare est viam me quam decrevi
persequi.
L A C H E S
-
455
-
ipsus est
de quo hoc agebam tecum.
P A M P H I L U S
salve,
mi pater.
L A C H E S
gnate mi, salve.
P H I D I
P P U S
bene factum te advenisse,
Pamphile;
atque adeo, id quod maxumumst, salvom atque validum.
P A M P H I L U S
creditur.
L
A C H E S
advenis modo?
P A M P H I L U S
.
L A C H E S
cedo, quid reliquit
Phania
consobrinu' noster?
P A M P H I L U S
sane
hercle homo voluptati obsequens
-
460
-
fuit dum
vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant,
sibi vero
hanc laudem relinquont «vixit, dum vixit, bene.»
L A C H E S
tum tu igitur nil attulisti plus una hac
sententia?
P A M P H I L U S
quidquid est id quod
reliquit, profuit.
L A C H E S
immo
obfuit;
nam illum vivom et salvom vellem.
P H I D I P P
U S
inpune optare istuc licet:
-
465
-
ill'
revivescet iam numquam; et tamen utrum malis scio.
L A C H
E S
heri Philumenam ad se accersi hic iussit. dic iussisse te.
P H I D I P P U S
noli fodere. iussi.
L A C H E
S
sed eam iam remittet.
P H I D
I P P U S
scilicet.
P A M P H I
L U S
omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi modo.
L
A C H E S
at istos invidos di perdant qui haec lubenter
nuntiant.
P A M P H I L U S
-
470
-
ego me scio
cavisse ne ulla merito contumelia
fieri a vobis posset; idque
si nunc memorare hic velim
quam fideli animo et benigno in
illam et clementi fui,
vere possum, ni te ex ipsa haec mage
velim resciscere;
namque eo pacto maxume apud te meo erit
ingenio fides,
-
475
-
quom illa,
quae nunc in me iniquast, aequa de me dixerit.
neque mea culpa
hoc discidium evenisse, id testor deos.
sed quando sese esse
indignam deputat matri meae
quae concedat cui(u)sque mores
toleret sua modestia,
neque alio pacto componi potest inter eas
gratia,
-
480
-
segreganda
aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena.
nunc me pietas
matri' potiu' commodum suadet sequi.
L A C H E S
Pamphile,
haud invito ad auris sermo mi accessit tuos,
quom te
postputasse omnis res prae parente intellego;
verum vide ne
inpulsus ira prave insistas, Pamphile.
P A M P H I L U S
-
485
-
quibus iris
pulsu' nunc in illam iniquo' sim
quae numquam quicquam erga me
commeritast, pater,
quod nollem, et saepe quod vellem meritam
scio?
amoque et laudo et vehementer desidero;
nam fuisse
erga me miro ingenio expertu' sum;
-
490
-
illique
exopto ut relicuam vitam exigat
cum eo viro me qui sit
fortunatior,
quandoquidem illam a me distrahit necessitas.
P
H I D I P P U S
tibi id in manust ne fiat.
L A C H E
S
si sanus sies:
iube illam redire.
P A M P H I L U S
non est
consilium, pater:
-
495
-
matris
servibo commodis.
L A C H E S
quo
abis? mane
mane, inquam: quo abis? -
P H I D I P P U
S
quae haec est pertinacia?
L A
C H E S
dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum?
quam
ob rem te orabam filiam ut remitteres.
P H I D I P P U
S
non credidi edepol adeo inhumanum fore.
-
500
-
ita nunc is
sibi me supplicaturum putat?
si est ut velit redducere uxorem,
licet;
sin aliost animo, renumeret dotem huc, eat.
L A
C H E S
ecce autem tu quoque proterve iracundus es!
P H
I D I P P U S
percontumax redisti huc nobis, Pamphile!
L
A C H E S
-
505
-
decedet iam
ira haec, etsi merito iratus est.
P H I D I P P U S
quia
paullum vobis accessit pecuniae,
sublati animi sunt.
L
A C H E S
etiam mecum litigas?
P
H I D I P P U S
deliberet renuntietque hodie mihi
velitne an
non, ut alii, si huic non est, siet.
L A C H E S
-
510
-
Phidippe,
ades, audi paucis. - abiit. quid mea?
postremo inter se
transigant ipsi ut lubet,
quando nec gnatu' neque hic mi
quicquam obtemperant,
quae dico parvi pendunt. porto hoc
iurgium
ad uxorem quoi(u)s haec fiunt consilio omnia,
-
515
atque in
eam hoc omne quod mihi aegrest evomam.
-
-
A C T V
S IV
-
I
Myrrina
· Phidippus -
M Y R R I N
A
Perii, quid agam? quo me vortam? quid viro meo respondebo
misera? nam audivisse vocem pueri visust vagientis;
ita
corripuit derepente tacitu' sese ad filiam.
quod si rescierit
peperisse eam, id qua causa clam me habuisse
-
520
-
dicam non
edepol scio.
sed ostium concrepuit. credo ipsum exire ad me:
nulla sum.
P H I D I P P U S
uxor ubi me ad filiam ire
sensit, se duxit foras:
atque eccam: video. quid ais, Myrrina?
heus tibi dico.
M Y R R I N A
mihine,
vir?
P H I D I P P U S
vir ego tuo' sim? tu virum me aut
hominem deputas adeo esse?
-
525
-
nam si
utrumvis horum, mulier, umquam tibi visus forem,
non sic
ludibrio tuis factis habitus essem.
M Y R R I N
A
quibus?
P H I D I P P U
S
at rogitas?
peperit filia: hem
taces? ex qui?
M Y R R I N A
istuc
patrem rogare est aequom.
perii! ex quo censes nisi ex illo
quoi datast nuptum obsecro?
P H I D I P P U S
credo:
neque adeo arbitrari patris est aliter. sed demiror
-
530
-
quid sit
quam ob rem hunc tanto opere omnis nos celare volueris
partum,
praesertim quom et recte et tempore suo pepererit.
adeon
pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire,
ex quo
firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires,
potiu' quam
advorsum animi tui lubidinem esset cum illo nupta!
-
535
-
ego etiam
illorum esse hanc culpam credidi, quae test penes.
M Y R R
I N A
misera sum.
P H I D I P P U S
utinam
sciam ita esse istuc! sed nunc mi in mentem venit
de hac re
quod locuta es olim, quom illum generum cepimus:
nam negabas
nuptam posse filiam tuam te pati
cum eo qui meretricem amaret,
qui pernoctaret foris.
M Y R R I N A
-
540
-
(quamvis
causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo.)
P H I D I P
P U S
multo priu' scivi quam tu illum habere amicam, Myrrina;
verum id vitium numquam decrevi esse ego adulescentiae;
nam
id [omnibus] innatumst. at pol iam aderit se quoque etiam quom
oderit.
sed ut olim te ostendisti, eadem esse nil cessavisti
usque adhuc
-
545
-
ut filiam
ab eo abduceres neu quod ego egissem esset ratum.
id nunc res
indicium haec facit quo pacto factum volueris.
M Y R R I N
A
adeon me esse pervicacem censes, quoi mater siem,
ut eo
essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?
P H I
D I P P U S
tun prospicere aut iudicare nostram in rem quod sit
potes?
-
550
-
audisti ex
aliquo fortasse qui vidisse eum diceret
exeuntem aut intro
euntem ad amicam. quid tum postea?
si modeste ac raro haec
fecit, nonne ea dissimulare nos
magis humanumst quam dare
operam id scire qui nos oderit?
nam si is posset ab ea sese
derepente avellere
-
555
-
quicum tot
consuesset annos, non eum hominem ducerem
nec virum sati'
firmum gnatae.
M Y R R I N A
mitte
adulescentem obsecro
et quae me peccasse ais. abi, solu' solum
conveni,
roga velitne uxorem an non: si est ut dicat velle se,
redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae.
P
H I D I P P U S
-
560
-
siquidem
ille ipse non volt et tu sen[si]sti in eo esse, Myrrina,
peccatum,
aderam quoi(u)s consilio fuerat ea par prospici.
quam ob rem
incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo.
interdico
ne extulisse extra aedis puerum usquam velis.
sed ego stultior
meis dictis parere hanc qui postulem.
-
565
-
ibo intro
atque edicam servis nequoquam ecferri sinant. -
M Y R R I N
A
nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere:
nam ut hic
laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit,
non edepol
clam me est, quom hoc quod leviust tam animo irato tulit;
nec
qua via sententia eiu' possit mutari scio.
-
570
-
hoc mi unum
ex plurumis miseriis relicuom fuerat malum,
si puerum ut tollam
cogit, quoi(u)s nos qui sit nescimus pater.
nam quom
compressast gnata, forma in tenebris nosci non quitast,
neque
detractum ei tum quicquamst qui posset post nosci qui siet;
ipse
eripuit vi, in digito quem habuit, virgini abiens anulum.
-
575
-
simul
vereor Pamphilum ne orata nostra nequeat diutius
celare, quom
sciet alienum puerum tolli pro suo.
-
II
Sostrata · Pamphilus · (Laches) -
S O S T R A
T A
Non clam me est, gnate mi, tibi me esse suspectam, uxorem
tuam
propter meos mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo.
verum ita me di ament itaque optingant ex te quae exoptem mihi
ut
-
580
-
numquam
sciens commerui merito ut caperet odium illam mei.
teque ante
quod me amare rebar, ei rei firmasti fidem;
nam mi intu' tuo'
pater narravit modo quo pacto me habueris
praepositam amori
tuo: nunc tibi me certumst contra gratiam
referre ut apud me
praemium esse positum pietati scias.
-
585
-
mi
Pamphile, hoc et vobis et meae commodum famae arbitror:
ego rus
abituram hinc cum tuo me esse certo decrevi patre,
ne mea
praesentia obstet neu causa ulla restet relicua
quin tua
Philumena ad te redeat.
P A M P H I L U S
quaeso
quid istuc consilist?
illi(u)s stultitia victa ex urbe tu rus
habitatum migres?
-
590
-
haud
facies, neque sinam ut qui nobis, mater, male dictum velit,
mea
pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia.
tum tuas
amicas te et cognatas deserere et festos dies
mea causa nolo.
S O S T R A T A
nil pol iam
istaec mihi res voluptatis ferunt:
dum aetati' tempu' tulit,
perfuncta sati' sum: satias iam tenet
-
595
-
studiorum
istorum. haec mihi nunc curast maxuma ut nequoi mea
longinquitas
aetatis obstet mortemve exspectet meam.
hic video me esse
invisam inmerito: tempust me concedere.
sic optume, ut ego
opinor, omnis causas praecidam omnibus:
et me hac suspicione
exsolvam et illis morem gessero.
-
600
-
sine me
obsecro hoc effugere volgu' quod male audit mulierum.
P A M
P H I L U S
quam fortunatu' ceteris sum rebus, absque una hac
foret,
hanc matrem habens talem, illam autem uxorem!
S
O S T R A T A
obsecro, mi Pamphile,
non
tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati?
si
cetera ita sunt ut vis itaque uti esse ego illa[m] existumo,
-
605
-
mi gnate,
da veniam hanc mihi, redduc illam.
P A M P H I L U
S
vae misero mihi!
S O S T R A T
A
et mihi quidem; nam haec res non minu' me male habet quam te,
gnate mi.
III Laches · Sostrata ·
Pamphilus
L A C H E S
Quem cum istoc sermonem habueris
procul hinc stans accepi, uxor.
istuc est sapere, qui
ubiquomque opu' sit animum possis flectere;
quod sit faciundum
fortasse post, idem hoc nunc si feceris.
S O S T R A T A
-
610
-
fors fuat
pol.
L A C H E S
abi rus ergo
hinc: ibi ego te et tu me feres.
S O S T R A T A
spero
ecastor.
L A C H E S
i ergo
intro et compone quae tecum simul
ferantur: dixi.
S O S
T R A T A
ita ut iubes faciam. -
P
A M P H I L U S
pater.
L A C H E
S
-
615
-
quid vis,
Pamphile?
P A M P H I L U S
hinc
abire matrem? minime.
L A C H E S
quid
ita istuc vis?
P A M P H I L U S
quia de uxore incertu'
sum etiam quid sim facturus.
L A C H E S
quid
est?
quid vis facere nisi redducere?
P A M P H I L U
S
equidem cupio et vix contineor;
sed
non minuam meum consilium: ex usu quod est id persequar:
credo
ea gratia concordes [magis], si non redducam, fore.
L A C H
E S
nescias: verum id tua refert nil utrum illaec fecerint
quando haec aberit. odiosa haec est aetas adulescentulis.
-
620
-
e medio
aequom excedere est: postremo nos iam fabulae
sumu', Pamphile,
«senex atque anus.»
sed video Phidippum
egredi per tempus: accedamus.
IV Phidippus ·
Laches · Pamphilus
P H I D I P P U S
Tibi
quoque edepol sum iratus, Philumena,
graviter quidem; nam
hercle factumst abs te turpiter.
-
625
-
etsi tibi
causast de hac re: mater te inpulit.
huic vero nullast.
L
A C H E S
opportune te mihi,
Phidippe,
in ipso tempore ostendis.
P H I D I P P U S
quid
est?
P A M P H I L U S
quid respondebo his? aut quo
pacto hoc aperiam?
L A C H E S
dic filiae rus
concessurum hinc Sostratam,
-
630
-
ne
revereatur minu' iam quo redeat domum.
P H I D I P P U
S
ah
nullam de his rebu' culpam
commeruit tua:
a Myrrina haec sunt mea uxore exorta omnia.
<P
A M P H I L U S>
mutatio fit.
<P H I D I P P U S>
ea nos perturbat, Lache.
P A M
P H I L U S
dum ne redducam, turbent porro quam velint.
P
H I D I P P U S
-
635
-
ego,
Pamphile, esse inter nos, si fieri potest,
adfinitatem hanc
sane perpetuam volo;
sin est ut aliter tua siet sententia,
accipias puerum.
P A M P H I L U S
sensit
peperisse: occidi.
L A C H E S
puerum? quem puerum?
P
H I D I P P U S
natus est nobis nepos.
-
640
-
nam abducta
a vobis praegnas fuerat filia,
neque fuisse praegnatem umquam
ante hunc scivi diem.
L A C H E S
bene, ita me di ament,
nuntias, et gaudeo
natum, tibi illam salvam. sed quid mulieris
uxorem habes aut quibu' moratam moribus?
-
645
-
nosne hoc
celatos tam diu! nequeo satis
quam hoc mihi videtur factum
prave proloqui.
P H I D I P P U S
non tibi illud factum
minu' placet quam mihi, Lache.
P A M P H I L U S
etiamsi
dudum fuerat ambiguom hoc mihi,
nunc non est quom eam
[con]sequitur alienus puer.
L A C H E S
-
650
-
nulla tibi,
Pamphile, hic iam consultatiost.
P A M P H I L U S
perii.
L A C H E S
hunc videre saepe
optabamus diem
quom ex te esset aliqui' qui te appellaret
patrem.
evenit: habeo gratiam dis.
P A M P H I L U
S
nullu' sum.
L A C H E S
redduc
uxorem ac noli advorsari mihi.
P A M P H I L U S
-
655
-
pater, si
ex me illa liberos vellet sibi
aut sese mecum nuptam, sati'
certo scio,
non clam me haberet quae celasse intellego.
nunc
quom eius alienum esse animum a me sentiam
(nec conventurum
inter nos posthac arbitror),
-
660
-
quam ob rem
redducam?
L A C H E S
mater quod
suasit sua
adulescens mulier fecit. mirandum[ne] id siet?
censen te posse reperire ullam mulierem
quae careat culpa?
an quia non delincunt viri?
P H I D I P P U S
vosmet
videte iam, Lache et tu Pamphile,
-
665
-
remissan
opu' sit vobis redductan domum.
uxor quid faciat in manu non
est mea:
neutra in re vobis difficultas a me erit.
sed quid
faciemu' puero?
L A C H E S
ridicule
rogas:
quidquid futurumst, huic suom reddas scilicet
-
670
-
ut alamu'
nostrum.
P A M P H I L U S
quem
ipse neglexit pater,
ego alam?
L A C H E S
quid
dixti? eho an non alemu', Pamphile?
prodemu' quaeso potiu'?
quae haec amentiast?
enimvero prorsu' iam tacere non queo;
nam
cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar.
-
675
-
ignarum
censes tuarum lacrumarum esse me
aut quid sit id quod
sollicitare ad hunc modum?
primum hanc ubi dixti causam, te
propter tuam
matrem non posse habere hanc uxorem domi,
pollicitast ea se concessuram ex aedibus.
-
680
-
nunc
postquam ademptam hanc quoque tibi causam vides,
puer quia clam
test natu', nactus alteram es.
erras tui animi si me esse
ignarum putas.
aliquando tandem huc animum ut adiungas tuom.
quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!
-
685
-
sumptus
quos fecisti in eam quam animo aequo tuli!
egi atque oravi
tecum uxorem ut duceres,
tempus dixi esse: inpulsu duxisti meo;
quae tum obsecutu' mihi fecisti ut decuerat.
nunc animum
rursum ad meretricem induxti tuom;
-
690
-
quoi tu
obsecutu' facis huic adeo iniuriam.
nam in eandem vitam te
revolutum denuo
video esse.
P A M P H I L U S
mene?
L A C H E S
te ipsum: et facis
iniuriam;
confingi' falsas causas ad discordiam,
ut cum
illa vivas, testem hanc quom abs te amoveris.
-
695
-
sensitque
adeo uxor; nam ei causa alia quae fuit
quam ob rem abs te
abiret?
P H I D I P P U S
plane
hic divinat: nam id est.
P A M P H I L U S
dabo
iusiurandum nil esse istorum mihi.
L A C H E S
ah
redduc uxorem aut quam ob rem non opu' sit cedo.
P A M
P H I L U S
non est nunc tempu'.
L A C H E S
puerum
accipias; nam is quidem
-
700
-
in culpa
non est: post de matre videro.
P A M P H I L U S
omnibu'
modis miser sum nec quid agam scio;
tot nunc me rebu' miserum
concludit pater.
abibo hinc, praesens quando promoveo parum.
nam puerum iniussu credo non tollent meo,
-
705
-
praesertim
in ea re quom sit mi adiutrix socrus.
L A C H E S
fugis?
hem, nec quicquam certi respondes mihi?-
num tibi videtur esse
apud sese? sine:
puerum, Phidippe, mihi cedo: ego alam.
P
H I D I P P U S
maxume.
non mirum
fecit uxor [mea] si hoc aegre tulit:
-
710
-
amarae
mulieres sunt, non facile haec ferunt.
propterea haec irast;
nam ipsa narravit mihi.
id ego hoc praesente tibi nolueram
dicere,
neque illi credebam primo: nunc verum palamst.
nam
omnino abhorrere animum huic video a nuptiis.
L A C H E S
-
715
-
quid ergo
agam, Phidippe? quid das consili?
P H I D I P P U S
quid
agas? meretricem hanc primum adeundam censeo:
oremus accusemu'
graviu' denique
minitemur si cum illo habuerit rem postea.
L
A C H E S
faciam ut mones. eho puer<e>, curre ad Bacchidem
hanc
-
720
-
vicinam
nostram: huc evoca verbis meis.
et te oro porro in hac re
adiutor sis mihi.
P H I D I P P U S
ah
iamdudum dixi idemque nunc dico, Lache:
manere adfinitatem
hanc inter nos volo,
si ullo modo est ut possit: quod spero
fore.
-
725
sed vin
adesse me una dum istam convenis?
L A C H E S
immo vero
abi, aliquam puero nutricem para.
-
-
A C T V
S V
-
I
Bacchis
· Laches -
B A C C H I
S
Non hoc de nihilost quod Laches me nunc conventam esse
expetit;
nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod
velit.
L A C H E S
videndumst ne minu' propter iram hanc
impetrem quam possi<e>m,
-
730
-
aut nequid
faciam plus quod post me minu' fecisse satiu' sit.
adgrediar.
Bacchi', salve.
B A C C H I S
salve, Lache.
L A
C H E S
credo edepol te non nil mirari,
Bacchis,
quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi.
B A C C H I S
ego pol quoque etiam timida sum quom venit
mi in mentem quae sim,
-
735
-
ne nomen
mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor.
L A C H E S
si
vera dici' nil tibist a me pericli, mulier;
nam iam aetate ea
sum ut non siet peccato mi ignosci aequom:
quo magis omnis res
cautius ne temere faciam adcuro.
nam si id facis facturave es
bonas quod par est facere,
-
740
-
inscitum
offerre iniuriam tibi [me] inmerenti iniquom est.
B A C C H
I S
est magna ecastor gratia de istac re quam tibi habeam;
nam
qui post factam iniuriam se expurget parum mi prosit.
sed quid
istuc est?
L A C H E S
meum
receptas filium ad te Pamphilum.
B A C C H I S
ah.
L A C H E S
sine dicam: uxorem hanc priu' quam duxit,
vostrum amorem pertuli.
-
745
-
mane:
nondum etiam dixi id quod volui. hic nunc uxorem habet:
quaere
alium tibi firmiorem [amicum] dum tibi tempu' consulendi est;
nam
neque ille hoc animo erit aetatem neque pol tu eadem istac aetate.
B A C C H I S
quis id ait?
L A C H E
S
socrus.
B A C C H I S
men?
L A C H E S
te ipsam: et filiam
abduxit suam,
puerumque ob eam rem clam voluit, natu' qui est,
exstinguere.
B A C C H I S
-
750
-
aliud si
scirem qui firmare meam apud vos possem fidem
sanctius quam
iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache,
me segregatum habuisse,
uxorem ut duxit, a me Pamphilum.
L A C H E S
lepida es.
sed scin quid volo potius sodes facias?
B A C C H I
S
quid vis? cedo.
L A C H E
S
eas ad mulieres huc intro atque istuc iusiurandum idem
-
755
-
polliceare
illis. exple animum is teque hoc crimine expedi.
B A C C H
I S
faciam quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret,
scio,
ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet.
sed
nolo esse falsa fama gnatum suspectum tuom,
nec leviorem vobis,
quibus est minime aequom, eum viderier
-
760
-
inmerito;
nam meritu' de me est quod queam illi ut commodem.
L A C H
E S
facilem benivolumque lingua tua iam tibi me reddidit:
nam
non sunt solae arbitratae haec; ego quoque etiam credidi.
nunc
quam ego te esse praeter nostram opinionem comperi,
fac eadem
ut sis porro: nostra utere amicitia ut voles.
-
765
-
aliter si
facies - reprimam me ne aegre quicquam ex me audias.
verum hoc
moneo unum, qualis sim amicus aut quid possiem
potiu' quam
inimicus, periclum facias.
-
II
Phidippus · Laches · Bacchis -
P H I D I P
P U S
Nil apud me tibi
defieri
patiar, quin quod opu' sit benigne praebeatur.
sed quom tu
satura atque ebria eri', puer ut satur sit facito.
L A C H
E S
-
770
-
noster
socer, video, venit: puero nutricem adducit.
Phidippe, Bacchis
deierat persancte . . .
P H I D I P P U S
haecin
east?
L A C H E S
haec est.
P
H I D I P P U S
nec pol istae metuont deos neque eas respicere
deos opinor.
B A C C H I S
ancillas dedo: quolubet
cruciatu per me exquire.
haec res hic agitur: Pamphilo me
facere ut redeat uxor
-
775
-
oportet:
quod si perficio non paenitet me famae,
solam fecisse id quod
aliae meretrices facere fugitant.
L A C H E S
Phidippe,
nostras mulieres suspectas fuisse falso
nobis in re ipsa
invenimus: porro hanc nunc experiamur.
nam si compererit
crimini tua se uxor credidisse,
-
780
-
missam iram
faciet; sin autem est ob eam rem iratu' gnatus
quod peperit
uxor clam, id levest: cito ab eo haec ira abscedet.
profecto in
hac re nil malist quod sit discidio dignum.
P H I D I P P U
S
velim quidem hercle.
L A C H E S
exquire:
adest: quod sati' sit faciet ipsa.
P H I D I P P U S
quid
mihi istaec narras? an quia non tute ipse dudum audisti
-
785
-
de hac re
animu' meus ut sit, Laches? illis modo explete animum.
L A
C H E S
quaeso edepol, Bacchi', quod mihi es pollicita tute ut
serves.
B A C C H I S
ob eam rem vin ego introeam?
L
A C H E S
i, atque exple animum is, coge
ut credant.
B A C C H I S
eo, etsi scio pol is fore meum
conspectum invisum hodie.
nam nupta meretrici hostis est, a
viro ubi segregatast.
L A C H E S
-
790
-
at haec
amicae erunt, ubi quam ob rem adveneris resciscent.
P H I D
I P P U S
at easdem amicas fore tibi promitto rem ubi cognorint;
nam illas errore et te simul suspicione exsolves.
B A C
C H I S
perii, pudet Philumenae. me sequimini huc intro ambae. -
L A C H E S
quid est quod mihi malim quam quod huic
intellego evenire,
-
795
-
ut gratiam
ineat sine suo dispendio et mihi prosit?
nam si est ut haec
nunc Pamphilum vere ab se segregarit,
scit sibi nobilitatem ex
eo et rem natam et gloriam esse:
referet gratiam ei unaque nos
sibi opera amicos iunget.
-
III
Parmeno · Bacchis -
P A R M E N
O
Edepol ne meam erus esse operam deputat parvi preti,
-
800
-
qui ob rem
nullam misit frustra ubi totum desedi diem,
Myconium hospitem
dum exspecto in arce Callidemidem.
itaque ineptus hodie dum
illi sedeo, ut quisque venerat,
accedebam: «adulescens,
dicdum quaeso mi, es tu Myconius?»
«non
sum.» «at Callidemides?»
«non.» «hospitem ecquem Pamphilum
-
805
-
hic
habes?» omnes negabant: neque eum quemquam esse arbitror.
denique hercle iam pudebat: abii. sed quid Bacchidem
ab
nostro adfine exeuntem video? quid huic hic est rei?
B A C
C H I S
Parmeno, opportune te offers: propere curre ad
Pamphilum.
P A R M E N O
quid eo?
B A C C H I
S
dic me orare ut veniat.
P A R
M E N O
ad te?
B A C C H I
S
immo ad Philumenam.
P A R M E
N O
-
810
-
quid rei
est?
B A C C H I S
tua quod nil
refert percontari desinas.
P A R M E N O
nil aliud
dicam?
B A C C H I S
etiam:
cognosse anulum illum Myrrinam
gnatae suae fuisse quem ipsus
olim mi dederat.
P A R M E N O
scio.
tantumne est?
B A C C H I S
tantum:
aderit continuo hoc ubi ex te audi<v>erit.
sed cessas?
P A R M E N O
minime equidem;
nam hodie mihi potestas haud datast;
-
815
-
ita
cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem.
B A C C
H I S
Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie!
quot
commodas res attuli! quot autem ademi curas!
gnatum ei
restituo, qui paene harunc ipsi(u)sque opera periit;
uxorem,
quam numquam est ratus posthac se habiturum, reddo;
-
820
-
qua re
suspectu' suo patri et Phidippo fuit, exsolvi:
hic adeo his
rebus anulus fuit initium inveniundis.
nam memini abhinc mensis
decem fere ad me nocte prima
confugere anhelantem domum sine
comite, vini plenum,
cum hoc anulo: extimui ilico: «mi
Pamphile,» inquam «amabo,
-
825
-
quid
exanimatu's obsecro? aut unde anulum istum nactu's?
dic
mi.» ille alias res agere se simulare. postquam id video,
nescioquid suspicarier mage coepi, instare ut dicat.
homo
se fatetur vi in via nescioquam compressisse,
dicitque sese
illi anulum, dum luctat, detraxisse.
-
830
-
eum haec
cognovit Myrrina in digito modo me habente[m],
rogat unde sit:
narro omnia haec: inde est cognitio facta
Philumenam compressam
esse ab eo et filium inde hunc natum.
haec tot propter me
gaudia illi contigisse laetor:
etsi hoc meretrices aliae
nolunt; neque enim est in rem nostram
-
835
-
ut quisquam
amator nuptiis laetetur. verum ecastor
numquam animum quaesti
gratia ad malas adducam partis.
ego dum illo licitumst usa sum
benigno et lepido et comi.
incommode mihi nuptiis evenit,
factum fateor:
at pol me fecisse arbitror ne id merito mi
eveniret.
-
840
-
multa ex
quo fuerint commoda, ei(u)s incommoda aequomst ferre.
-
IV
Pamphilus · Parmeno · Bacchis -
P A M P H I
L U S
Vide, mi Parmeno, etiam sodes ut mi haec certa et clara
attuleris,
ne me in breve conicias tempu' gaudio hoc falso
frui.
P A R M E N O
visumst.
P A M P H I L U
S
certen?
P A R M E N
O
certe.
P A M P H I L U
S
deu' sum si hoc itast.
P A R M
E N O
verum reperies.
P A M P H
I L U S
manedum sodes: timeo ne aliud credam atque aliud
nunties.
P A R M E N O
-
845
-
maneo.
P
A M P H I L U S
sic te dix[iss]e opinor,
invenisse Myrrinam
Bacchidem anulum suom habere.
P A R
M E N O
factum.
P A M P H I L U
S
eum quem olim ei dedi:
eaque hoc
te mihi nuntiare iussit. itanest factum?
P A R M E N
O
ita, inquam.
P A M P H I L U
S
quis me est fortunatior venustati'que adeo plenior?
egon
pro hoc te nuntio qui donem? qui? qui? nescio.
P A R M E N
O
-
850
-
at ego
scio.
P A M P H I L U S
quid?
P A R M E N O
nihilo enim;
nam
neque in nuntio neque in me ipso tibi boni quid sit scio.
P
A M P H I L U S
egon qui ab Orco mortuom me reducem in lucem
feceris
sinam sine munere a me abire? ah nimium me ignavom
putas.
sed Bacchidem eccam video stare ante ostium:
-
855
-
me
exspectat credo: adibo.
B A C C H I S
salve,
Pamphile.
P A M P H I L U S
o Bacchis, o mea Bacchi',
servatrix mea!
B A C C H I S
bene factum et volup est.
P A M P H I L U S
factis ut
credam facis;
antiquamque adeo tuam venustatem obtines
ut
voluptati obitu' sermo adventu' tuo', quoquomque adveneris,
-
860
-
semper
siet.
B A C C H I S
at tu
ecastor morem antiquom atque ingenium obtines
ut unus hominum
homo te vivat numquam quisquam blandior.
P A M P H I L U
S
hahahae, tun mihi istuc?
B A C C H I S
recte
amasti, Pamphile, uxorem tuam;
nam numquam ante hunc diem meis
oculis eam, quod nossem, videram:
perliberali' visast.
P
A M P H I L U S
dic verum.
B A C
C H I S
ita me di ament, Pamphile.
P
A M P H I L U S
-
865
-
dic mi,
harunc rerum numquid dixti iam patri?
B A C C H I
S
nil.
P A M P H I L U
S
neque opus est
adeo muttito.
placet non fieri hoc itidem ut in comoediis
omnia omnes ubi
resciscunt. hic quos par fuerat resciscere
sciunt; quos non
autem aequomst scire neque resciscent neque scient.
B A C C
H I S
immo etiam qui hoc occultari facilius credas dabo.
-
870
-
Myrrina ita
Phidippo dixit iureiurando meo
se fidem habuisse et propterea
te sibi purgatum.
P A M P H I L U S
optumest:
speroque hanc rem esse eventuram nobis ex sententia. -
P
A R M E N O
ere, licetne scire ex te hodie, quid sit quod feci
boni?
aut quid istuc est quod vos agiti'?
P A M P H I L
U S
non licet.
P A R M E N
O
tamen suspicor:
-
875
-
ego hunc ab
Orco mortuom quo pacto . . . !
P A M P H I L U
S
nescis, Parmeno,
quantum hodie
profueris mihi et ex quanta aerumna extraxeris.
P A R M E N
O
immo vero scio, neque [hoc] inprudens feci.
P A M P H
I L U S
ego istuc sati' scio.
P
A R M E N O
an
temere quicquam
Parmeno praetereat quod facto usu' sit?
P A M P H I L U
S
sequere me intro, Parmeno.
P A R M E N O
sequor.
equidem plus hodie boni
-
880
feci
inprudens quam sciens ante hunc diem umquam.
C A N T O
R
plaudite!
- D
I D A S C A L I A
-
I
Incipit
Terenti Hecyra. Acta ludis Megalensibus Sexto Iulio Caesare Cn.
Cornelio Dolabella aedilibus curulibus. Modos fecit Flaccus Claudi
tibis paribus tota. Graeca Menandru. Facta est V. Acta primo sine
prologo data; secundo Cn. Octavio Tito Manlio cos. relata est Lucio
Aemilio Paulo ludis funeralibus; non est placita; tertio relata est
Q. Fulvio Luc. Marcio aedilibus curulibus. Egit Luc. Ambivius Luc.
Sergius Turpio; placuit.
II
Incipit <Terenti>
Hecyra. Acta ludis Romanis Sex. Iul. Caes. Cn. Cornelio aedilibus
curulibus. Non est peracta. Modos fecit Flaccus Claudi tibiis
parilibus tota[m]. Cn. Octavio T. Manlio cos. relata est iterum L.
Aemelio Paulo ludis funebribus. relata est tertio Q. Fulvio L.
Martio aedil. curul.
C. S u l p i c i A p o
l l i n a r i s p e r o c h i a
Uxorem ducit Pamphilus
Philumenam,
cui quondam ignorans virgini vitium
obtulit,
cuiusque per vim quem detraxit anulum
dederat amicae
Bacchidi meretriculae.
-
5
-
dein
profectus in Imbrum est: nuptam haud attigit.
hanc mater utero
gravidam, ne id sciat socrus,
ut aegram ad sese transfert.
revenit Pamphilus,
deprendit partum, celat; uxorem
tamen
recipere non volt. pater incusat Bacchidis
-
10
amorem. dum se purgat Bacchis, anulum
mater vitiatae
forte adgnoscit Myrrina.
uxorem recipit Pamphilius cum
filio.